Sq
Sequence
Mass / Office:
Mass
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 1901 - 1941 of 1941 chants| Cantus ID | Genre | Full text | Usual feast |
|---|---|---|---|
| g03340.1 | Sq | Inviolata intacta et integra es Maria quae es effecta fulgida caeli porta O mater alma Christi carissima suscipe pia laudum praeconia praesta ut pura pectora sint et corpora te nunc flagitant devota corda et ora tua per praecata dulcisona nobis concedas veniam per saecula o benigna quae sola inviolata permansisti | |
| g03354 | Sq | Adludat laetus ordo psallens pie dulcifluum nunc alleluia Carmina concrepent tinnula mellita jugans organa | Laudum christo tymiata vox canat (...) Ave nunc jam legio alma ovatizans saecula per cuncta alleluia | Mauritii et sociorum |
| g03362 | Sq | Laetus gaudeat caetus fidelium | Hodie qui venit Eugubium| Ad festum Ubaldi sanctissimum | Qui mundum sprevit cum ponpis et fuit sanctus acunabilis | Qui vitam celibem duxit hac in terra positus fragili | Nunc ergo digne dominus statuit ovium esse custodem | Quas liberavit duplici pontifex oviculas hostica peste | Infirmos relevat et caecos illuminat multos invita | Moritus Ubaldus pontifex transit a celi Palatia | Post haec demones perfugat plurimos et vincula solvit sanctus iste multorum | Currunt undique populi catervatim et talia sonant voces ipsorum | Adjuva sancte concinunt pariter nos presul omnes Ubalde | Ad te clamant juvenes et senex et pueri et infantes | Exaudi tu pater et hora pro nobis ad dominum semper | Judicis ad dexteram statue in fine ad te clamantes Ubalde christi presul Amen | Ubaldi Episcopi et Confessoris |
| g03365 | Sq | Benedic domine domum istam quae aedificata est nomini tuo | Respice de caelo et vide et visita domum istam domine | In ea omnis qui petit accipit januas que pulsantes aperit | Haec est Jerusalem sancta tua domine | Ipsam namque est electa trinitas | Gloriosa est de te enim dicit civitas dei quae aedificata est per suam sanctam gratiam | Per ipsius ecclesiae januam pervenire poscimus ad paradisi gaudia simul omnes Amen | In Dedicatione Ecclesiae |
| g03403 | Sq | Quem quaeritis mulieres ad sepulchrum domini | Responderunt et dixerunt cuncte unanimiter | Jesum quaerimus et non inveniemus ubi erat positus | Si tu tuleris dicito mihi ubi vadam meum tollam dominum | O quam gloriosus fuit ille mortuus | O quam gloriosus erat vita ubi se revixerat | Stabat angelus ad sepulchrum domini | Noli flere regina mundi quia mortuus fuerat et revixit perierat et inventus est | Deo gratias deo gratias deo gratias de magna tristitia veritur in laetitia | Deo gratias deo gratias deo gratias amen dico vobis alleluia | Sabbato in Albis |
| g03415 | Sq | Ave clara stella maris in lucem mundi probaris exorta divinitus Euge tuae claritatis lux umbrosae vetustatis patrum fugat gemitus In ortu tuo jucundo toti fuit orta mundo salus et salvatio Per te namque virgo pia humanae sortis Maria datur reparatio O felix tu caeli porta semper clausa per quam orta vera lux apparuit Cujus lucis venustate dira noctis obumbratae caligo disparuit Hujus virgo jubar lucis in hunc orbem introducis carnis tectum vestibus O quam digna venerari ad quam lux haec humanari venit de caelestibus Haec est Stella matutina solis radio vicina ex qua sol justitiae Christus Deus noster ortus est quo sternitur distortus serpens dux nequitiae O miranda genitura qua mutatur hic natura patrem gignis iilia Tu matris gaudes honore virginali fulgens flore quis audi vitalia Sed qui vim dedit naturae hanc suae virtutis jure immutare potuit Dispositione dia tibi genitrix Maria virtus hac in notuit Eja mater te colentes piis votis te poscentes pio vultu respice Ne nos hostis castitatis trahat ad secum damnatis casta mater prospice Amen | |
| g03438 | Sq | O beata et inmensa veneranda trinitas | O devote recolenda adoranda unitas (etc.) | De Trinitate |
| g03439 | Sq | Omnes sunt administratorii ad ministrandum missi spiritus et cives celici (...) | Michaelis |
| g03440 | Sq | Cristicole ocurrite (...) | Purificatio Mariae |
| g03441 | Sq | Ave nostra domina (...) | De BMV |
| g03467 | Sq | Compos florido paradiso flat hodore novo | Qui livido ac doloso spreto mundi vigo | Imperio corde puro (...) | |
| g03468 | Sq | Concordi laetitia propulsa maestitia mariae praeconia recolat ecclesia virgo Maria |Quae felici gaudio resurgente domino floruit ut lilium vivum cernens filium virgo Maria | Quam concentu parili chori laudant caelici et nos cum caelestibus novum melos pangimus virgo Maria | o regina virginum votis fave supplicum et post mortis stadium vitae confer praemium virgo Maria | Gloriosa trinitas indivisa unitas ob Mariae merita nos salva per saecula virgo Maria | |
| g04166 | Sq | Ecce jam sancta agnes aetheris te chorus laudat quae nunc fulget beata | Quique jubilat veluti decantans pneumata concrepans lyrica | Suscitans laudum coetus vernantia hodie gloriosa resonat | O mansueta virginum agmina quae nunc fulget in arva | O epouranie eros tas amartias tou cosmi eleison | Sic ymenos et inscia Tou patros ge monogenis | Dolo resultat mox virginalis aula | Sic reddidit jocosa musica campi praelata floribus | A sportabat beata Agnes manibus rosas virginibus | Coeperuntque cantum novum assumere | Doxa en ypsisti o theos tu pater kraton | Doxa kyrie kai basileuon Jesu christe Eleison amin | Agnetis |
| g04175 | Sq | Lux de luce deus tenebris illuxit averni | Vespere quae prima refulgens luce diei | Victor ab inferno remeavit nexibus atris | Sustulit inde suos devicto principe mortis | Tartara saeva chaos destruxit moenia dira | Clausit et obscuras valvas aulamque maligni | Regna beata piis reseravit clausa polorum | Ut pateant digni sumentes praemia digna | Ame, | Sabbato Sancto |
| g04176 | Sq | Confessorum summo regi qui dispensat suo gregi honor sit et gloria | Cujus amor uterinum cultum trahit ad divinum intra matris ubera | Nicolao dum lactenti matris suae lac spernenti cibus ipse Christus est | Puerilis cujus aetas ad senilis aevi metas docet quis et quantus est | Ecce super erogat abstinens infantulus aliticis uberibus | Dum lacture deregat a nectare mellifluo reficicitur divinitus | Nicolaae flos pastorum consolator contritorum respice miserias | Quibus mundo laboramus fac ut per te transeamus sedes ad Elysias | Nicolai |
| g04179 | Sq | Alma fulgens lux praeclara splendidior cunctis gloriosa | Desiderabilis atque dilecta membrorum christi es honorata | Tu sola fuisti digna nobilis triumphata | Ad caelis es exaltata super omnia ligna cedrorum et collaudata | Catenis infernorum per te sunt destructae animae sanctorum sunt absolutae | Tartaris legiones sunt obligate per tuum sanctum signum manorum armata | Libera nos semper crux gloriosa | Amen | Inventio Crucis |
| g04317a | Sq | Alleluia Sancte Confessor * | Martialis, Apost. |
| g04338 | Sq | Clarum sidus fulget mundo luce micat laetabundo tenebrarum in profundo sole luna clarius | Leonardus fortis leo nardus sanans plagas reo praedicator placens deo et christi vicarius | Naufragari mundum cernit mundum ut immundum spernit carnis voluptates sternit petens solitudinem | Episcopatum nempe sprevit regis opes abolevit inops vivere decrevit propter beatitudinem | Reginam partu morti datam prolem novam regis natam per orationem gratam a morte suscitavit | Militem seris inclusum in cavernis terrae trusum ad locum artum et obscurum potenter liberavit | Locum rex sancto donavit campis silvis hunc dotavit beatus vir aedificavit deo monasterium | Locus est siccus in gyro impetrante sancto viro fluunt aquae novo miro per dei ministerium | In tenebrositate densa lux apparuit immensa vincla nil prosunt appensa arto loco volvitur | Milites custodientes facti sunt velut amentes claritatem hanc videntes vinctus statim solvitur | Peregrinum liberavit turrim cum castello stravit turris ruens pars necavit plures de familia | Hospiti crura franguntur tyranno scandala nascuntur multis miraculis noscuntur dei mirabilia | Servum dei crudeli poena liberavit cum catena templi duxit ad amoena demonstrant haec miracula | Sanctus in Aquitania militem in Britannia captum tyranni mania absolvit sine macula | Te rogamus serve dei Leonarde sanctae spei caritatis et fidei possessor et pincernula | Solve vincla peccatorum seras cippos delictorum o solamen afflictorum devote Christi vernula | Pater abba venerande Leonarde honorande alas super nos expande tuae misericordiae | Ut a malis eruamur de delictis compungamur te juvante conjungamur caelesti concordia | Leonardi |
| g04370 | Sq | Salve festa dies Jacobi veneranda trophaeo qua caelos subiit proximus illae deo | Ad domini primam vocem Jacobus Zebedaei patrem rete ratem pos posuit fidei | Omnia dimittens divino servit amore pro quo non metuit probra flagella mori | Gentiles docet hic Judaeos increpat idem fructificansque deo seminat orbe fidem | Hic genus humanum Christo submittere soli nititur indignans idola vana coli | Impugnans haereses nullius eget rationis castigat reprobos subveniendo bonis | Dum sic fructificat gladio sub Herode feritur post vitam vita perpetua fruitur | Primus apostolos hic fragili vita spoliatur et sibi pro meritis prima corona datur | Angelis Herodem Jacobi pro morte peremit quem sceleri tanto debita poena premit | Spiritus in felix sub fine tenetur amaro cujus et ante fuit vermibus esca caro | Viciscente deo poenas insontis amici Herodes poena conficitur duplici | At Jacobus gaudet carnali carcere liber quem celebrat mundus quem colit omnis Iber | huic in monte Tabor divine lux speciei sed nunc ad plenum se patefecit ei | A Jacobo levum dextrumque Joanne rogatus nunc dextrum Christus praebet utrique latus | Hic decus est terrae quam circuit ultima tetis haec est Gallaeciae proxima terra fretis | Omnibus a populis eadem se gaudet adiri pro meritis sancti jure colenda viri | Qui morbis hominum confert culpisque levamen subveniat nobis subcine cantor amen | Vigilia Jacobi |
| g04378 | Sq | Clemens servulorum gemitus tuorum Jacobe juva | Flos apostolorum decus electorum | Gallaecianorum dux et Hispanorum | Te clamant cunctorum voces saeculorum | Tu desolatorum levamen reorum | Trifera morborum gera infirmorum | Tu solve nostrorum vincla delictorum | Sis peregrinorum salvator tuorum | Da regna polorum nobis spes lapsorum | Ergo laus nostrorum deo sit cunctorum | Amen | Jacobi,8 |
| g04379 | Sq | Alleluia Gratulemur et laetemur summa cum laetitia laetabunda et jocunda gaudeat Hispania in gloriosi Jacobi almi praefulgente victoria qui scandens caelos hodie in caelesti coronatur gloria | Hic Jacobus Zebedaei frater benedicti Joannis sipra mare Galilaeae a salvatore vocatur | Quo jubente cunctis spretis fidem alme trinitatis velut predicator veritatis predicat in Judaea | Jacobus fortis gratia dat legis testimonia Christum pandit per saecula eundo per mundi partei | Messiae incarnatio et sub Pilato passio est apostoli sermoque sancta | Et Christi resurrectio mirabilis ascensio est ejus predicatio alta | Dei dicit magnalia prophetarum praeconia adducit in testimonia | Et David vaticina sunt illi concordancia aperte nuntiat hic omnia | Tunc magna miracula faciebat praeclara prodigia daemonia mala eiciebat Christi athleta divina splendens gratia | Hic dedit se martyrio sub Herodis imperio maligno pro summi regis nato immortali set jam laetatur in gloria | Cujus gleba est translata a patria Jerosolymitana in Gallaecia optima nunc in qua divina agit miracula | Sarcofagum cujus sacrum aegri petunt salutemque capiunt cunctae gentes linguae tribus illuc vadunt clamantes sursum perge vadeant | Et diversa sacrificant munera | Confitentes sua dignae vicia | Boanerges qui num cuparis tonitrui natus vocaris supplantator nominaris a nobis supplanta vicia | Qui vidisti in Tabor monte transformatum natum in patre fac nos Jesum perspicere in poli aeterna gloria | O Jacobe christicola sis protector plebi tuae | Ut cum Christo tecum una laetemur in saecula amen | Jacobi |
| g04380 | Sq | Exultet caeli curia fulget dies plaudat mater ecclesia fulget dies in Jacobi victoria fulget dies ista | Qui per Herodis gladium fulget dies scandit ad caeli solium fulget dies polorum tenens gaudium fulget dies ista quem Christus rex in saeculis fulget dies decoravit miraculis fulget dies | Magnificans in populis fulget ista | Ut sol splendet in gloria fulget dies | Qui facit in Gallaecia fulget dies | Et alibi prodigia fulget dies ista | Malorum hic incendia fulget dies | Et reddat vitae proemia fulget dies ista fugat a nobis noxia fulget dies | Defendat nos a zabulo fulget dies | Et ducat caeli stabulo fulget dies ista | Ut im polorum solio fulget dies ingenti semper gaudio fulget dies | Benedicamus domino fulget dies ista | Odiendo malitias fulget dies | Amando amiticias fulget dies | Deo dicamus gratias fulget dies | Jacobi |
| g04406 | Sq | In tempore atque tibi alme | Devotorum alme rex | Tibi hominum superne | Adorandum angelorum patrociniae | Tibi martyrum palmae domino saepe | Apostolorum patriarcharum virginumque | Adorandum angelorum patrociniae | Dies eum semper supplici pro me | Omnium Sanctorum |
| g04419 | Sq | Christe hodie surrexit ex tumulo | Victo zabulo expugnato baratro | Una sabbati veniunt sumo jam diluculo | Sancte femine unguento satis cum mirifico | Redeunt se Christo non invento | |
| g04451 | Sq | Salve virgo rubens rosa sola Christi parens gloriosa fulgida stella lux jocosa ave legis glosa formosa Cantu dulcis prosa morte libera nos exosa ut fruamur luce graciosa | De BMV |
| g04481 | Sq | Astat virgo virginum cruci salvatoris stat transfixa gladio intimi doloris | Nati poenas intuens et rivos cruoris intus illa sustinet quod hic tulit foris | Astans unigenitum genitrix deplorat quo se vertat anxia prochdolor ignorat | Nunc plangit nunc ejulat nunc gemens adorat sed gestus virgineos dolor non deflorat | Vultu mater anxior respicis pendentem sanguinem vulneribus largiter fundentem | Nati cernis faciem in morte pallentem nec mirum si laniet dolor tuam mentem | Nuc deposcit debitum atrox jus nature quod tibi detinuit olim pariture | Pensaque cum fervore extorquet usure que communi matribus debebantur jure | Nunc quasi parturiens experiris vere quod sit matri proprium nato condolere | Nunc amatores gemitus cordis extorsere dolores quos filium cernis sustinere | Gladio transfigeris doloris revera tensa cernens filii bracchia procera | Pendens corpus regium velut in statera membraque fundentia sanguinem sincera | Cujus quaeso valeat mens aut lingua fari quintum virgo creditur intus cruciari | Dum cernit jam mortuum corpus vulnerari atque nati viscera lancea forari | Corpus quidem mortuum nil jam sentiebat sed maternum lancea pectus transfigebat | Quam fixam in filii latere videbat de quo aque sanguinis liquor effluebat | Miserei domina miseris dignare quos Jesus redimere dignatur tam care | Ipsaque te pietas cogat nos salvare que te nati conpulit poenas conplorare | Ex hoc virgo poteris secure gaudere tibi neque amodo dolor prevalere | Sed nec vltra filio valet more nocere pia nobis jugiter mater miserere | Amen | In Comm. Septem Dolorum B. Mariae V. |
| g04537:01 | Sq | Coetus noster laetus esto pro Henrici sacro festo est laetandi causa praesto praesulis celebritas | Henrici |
| g04538:01 | Sq | Gratulemur dulci prosalaus Erici gloriosa prodeat in medium | Erici |
| g04543:01 | Sq | Felix urbs est Paterea felix sedes est Mirea felix Bari populus | Ibi puer sanctus natus Jesus factus est praelatus ibi sancti tumulus | Nicolai |
| g05834:01 | Sq | Clara laude turma plaude dulci voce alleluia | Ad aeterni regis laudem qui gubernat omnia | Sigfridi |
| g05836:01 | Sq | Hac in die gloriemur et devote veneremur Eskilli solemnia | Qui pro fide lapidatus jam a Christo sublimatus residet in gloria | Eskili |
| g05842 | Sq | Sanctae Annae sonorus decantet chorus alleluia | Annae |
| g05845 | Sq | Collaetetur fidelis contio apostoli Petri praeconio cuius presidentia dat mundo remedia | Temporali spreto peculio illustratus divino radio profert cum fiducia fidei magnalia | Dum potestas huic datur clavium nobis patet vitae praesidium regni nempe caelestis ostium aperitur | Dulce gregi praebet edulium umbra morbos curat languentium in plerisque mortis dominium demolitur | Lux incluso refulget caelica vinctum solvit manus angelica propensius lex evangelica dilatatur | Dum Simonis figmenta magica ruunt Petri prece mirifica in populo fides catholica roboratur | Paulus praeco Christi lux gentium vas electum virtutum omnium virginale redolet lilium flos doctorum | Elevatus ad caelum tertium arcanorum audit mysterium tandem Petro se praebet socium tormentorum | Hii victores in Christi acie laureate corona gloriae dant renatis fluenta gratiae copiose | O patroni misericordiae nos ab hostis servate rabie transferentes ubi deliciae gloriose. Amen. | Petri, Pauli |
| g05846 | Sq | Margaretae collaudemus corde ore decantemus virtutum insignia | Rachel suum pascit gregem presens quaerit nomen legem raptus ad suspiria | Margareta sum vocata generose procreata Christi cultus dicitur | Carcer claudit gemma latet dum applaudit draco patet casto pede sternitur | Dum non cedit virgo exuitur virgis caedit tortor et vincitur | Virginea membra dilaniat et ignea lampas excoriat | Concha plena rubens gena cassatur percutitur | Porcis sita margarita hortus clausus spargitur | O quam fortis femina forcia certamina superat nec suspirat | O quam vilis praefectus moris mutat affectus quam tam amat trucidat | Miserere tuae pulchritudinis | Misereor divinae ymaginis | O quam firma fide profert intrepide verba deifica | O quam sunt lutei tyranni laquei dicta sophistica | Margarita tu diceris margaritis prae ceteris fragrans sicut lilium | Tu es vellus in area granum purum a palea florens flos convallium | Laudes ergo Margaretae personemus omnes laete voce clara | Orat scandens in superis omni hora pro miseris exorata | Ave virgo gratiosa patri tuo odiosa Christo sponsa dilecta | Ave fulgens margarita pulchra prudens et inclita morum gemma electa | Felix quae tot milia traxit per martyria ad choros sanctorum | Hora mortis exoret ut salventur imploret memoris agonum | O columba humilis o aquila nobilis o columna stabilis morte ruis | O puella parvula omni carens macula necis dira jacula laeta subis | Caput amputatur luna eclipsatur Christi hostia immolatur | Jesu spes populi post finem saeculi da nobis te sine fine frui. Amen. | Margaritae |
| g05847 | Sq | Ad honorem hodiernum convenite populi | Triumphale nos invitat gaudium apostoli | Sonent lingue clament corda divinis aspectibus | Holocausta medullata reddat noster gemitus | Iste sanctus Zebedeo est a patre genitus | Cum Joanne fratre suo ad piscandum deditus | Felix piscator quem cum vidit Jesus Christus intro maris spatia […] | Jacobi |
| g05850 | Sq | O beata legio cum quanto praeconio palmam tuam recolam | Quae duce Mauritio celebri martyrio possides aureolam | Abel juste decimans oves pingues victimans a Cain occiditur | Sic decimum proferens et deo cor offerens legio perimitur | Florente nequitia superna tam vitia veritas obruitur | Perit innocentia damnatur justitia modestia tollitur | Lagenarum fractio dat cum lucis radio Gedeoni gloriam | Sic mors vasis lutei cum lumine fidei Thebeis victoriam | Et qui cuncta conspicit hos quos mundus abjicit coronat in patria | Qui martyrum precibus nos cum caeli civibus conjungat in gloria. Amen. | Mauritii et sociorum |
| g05851 | Sq | Illustrissimi principis rutilat jam corona | Pro qua vox nostra resonet dulcisona | O princeps alme judex justissime | Adversus malos pugil firmissime | Vota populi laudantis te considera | Pandens solita compassionis viscera | Nostra fac deleri peccamina | Sancti spiritus impetrans munimina | O rex sancte O rex juste O rex pie Duc tecum tibi devotos in requie Amen | Ludovici |
| g05859 | Sq | Unus amor et una concordia una est et caritas | Unum Dens amat dilectio unica singularis caritas | Tantum ea quae nectit unitas servat caritas | Quae dissipant lis et discordia fugat caritas | Martyria et eleemosinas angelorum hominumque linguas probat caritas | Manent tria fides spes caritas maior horum exstat deo coaeterna caritas | Ut Christus nostram vellet gestare formam suasit caritas | Ut caeli claram Stephanus intret aulam fecit caritas | O domine o quem fecit nostra petere ima insita tibi caritas | O Stephane o quem dedit celsa scandere aethra impensa ejus caritas | Credit cuncta suffert universa atque sustinet cuncta caritas | Non est vana non ambitiosa non quaerit sua lucra caritas | Est ipsa et flamma et lampas ignis carbo caritas | Est pater est et patris doxa flamen sacrum Caritas | Monas tria est caritas | Stephani |
| g05860 | Sq | Ave Maria gratia plena | Dominus tecum virgo serena | Benedicta tu in mulieribus quae peperisti pacem hominibus et angelis gloriam | Et benedictus fructus ventris tui qui coheredes ut essemus sui nos fecit per gratiam | Per hoc autem ave mundo tam suave contra carnis jura | Genuisti prolem novum stella solem nova genitura | Tu parvi et magni leonis et agni salvatoris Christi templum extitisti sed virgo intacta | Tu floris et roris panis et pastoris virginum regina rosa sine spina genetrix es facta | Tu civitas regis justitiae tu mater es misericordiae de lacu faecis et miseriae Theophilum reformans gratiae | Te collaudat caelestis curia tu mater es regis et filia per te reis donatur venia per te justis confertur gratia | Ergo maris stella verbi dei cella et solis aurora | Paradisi porta per quem lux est orta natum tuum ora | Ut nos solvat a peccatis et in regno claritatis quo lux lucet sedula collocet per saecula | De BMV |
| g05861 | Sq | Gaude Christi ecclesia laeta ducens sollemnia hujus almi confessoris | Qui in caelis coronatus est patronus nobis datus Jesu dono salvatoris | Zelo tractus supernorum statum petit professorum sub sancto Dominico | Hunc ingressus et professus per virtutes est progressus ordine mirifico | Vincentius recte dictus per quem hostis est devictus mira cum victoria | Lucis armis investitus cruce Christi insignitus nulla pavet jacula | In studiis sic profecit quod profunda patefecit arcana divinorum | Laurea digne insignitus plene certe eruditus super multos magistrorum | Veritatis praedicator sacrae legis aemulator verbi fulsit gratia | Mira virtus in sermone splendor calor ut in sole cujus ut mel eloquia | Nulla mens ita obscura nulla corda ita dura tenebris malitiae | Quae non mutet et resolvat ac illustret et inducat ad vota paenitentiae | Hic errores pravitatis verbo vicit veritatis splendore sapientiae | Sicut verbo firmamentum sic exemplo ornamentum factus est ecclesiae | Quam illustrat et adornat et dilatat et fecundat gentium multitudine | Voci vita concors fuit implens quidquid edocuit de morum pulchritudine | Et stupenda patent signa tam post mortem quam in vita divinae potestatis | Quae naturam cum transcendunt argumenta clara reddunt hujus viri sanctitatis | Vita functi reducuntur caeci claudi reponuntur ad membrorum officia | Surdi muti reparantur aegri cuncti liberantur per ejus suffragia | Gaude felix Valentia divina providentia tanto dotata filio | Sed tu magis Britannia ingenti plaude gloria quod tuo sit in gremio | O Vincenti gloriose nos exaudi nos confove pro tua clementia | Fac tuis sanctis precibus ut detur in caelestibus frui aeterna gloria | Vincentii Ferrerii Confessoris |
| g05862 | Sq | Gaude mater ecclesia agens laeta sollemnia Katherinae virginis | Dominici proles pia peculiari gloria instet psalmis et hymnis | Haec est sponsa Christi digna passionis gerens signa in proprio corpore | Haec devicit hostem pugna hec viciorum ruina miro constat robore | Dum mores damnat perditos peccatores desperatos reducit ad veniam | Doctores reddit doctos meliores et perfectos efficit per gratiam | Cunctos resolvit dolores mortem pestem et languores humanae miseriae | Humanos vitat favores fortiter perfert labores pro pace ecclesiae | Post diadema spineum promissum certum aureum possidet in saecula | Nobis regnum sidereum et apud deum vivet praece sedula | Amen | Catharinae Senensis |