SqV

Sequence verse

Mass / Office:
Mass
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 51 - 100 of 244 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
ah24018C:01 SqV Rosa veris paradisus et Libanus non excisus quo fragrat ecclesia est Maria mons praevisus de quo lapis est abscisus qui fregit sculptilia
ah24018D:01 SqV Stella caeli matutina sol praefulgens lux divina salve gemma gloriae culpae nostrae medicina rosa fragrans sine spina fons misericordiae
ah24018E:01 SqV Gaude virgo mater Christi quae per aurem concepisti Gabriele nuntio | Gaude quia deo plena peperisti sine poena cum pudoris lilio
ah24018E:02 SqV Gaude quia tui nati quem dolebas mortem pati fulget resurrectio | Gaude Christo ascendente et in caelum te vidente motu fertur proprio
ah24018E:03 SqV Gaude quod post ipsum scandis et est honor tibi grandis in caeli palatio | Ubi fructus ventris tui per te detur nobis frui in perenni gaudio
ah24018E:04 SqV Gaude qui oblatio regum et devotio exhibetur filio | Gaude quia tui nati quem dolebas mortem pati fulget resurrectio
ah24018E:05 SqV Gaude Christo ascendente et in caelum te vidente motu fertur proprio | Gaude quae paraclitus missus fuit caelitus in tuo collegio
ah24018F:01 SqV Virgo felix virgo munda virgo casta et fecunda virgo carens simili | Virgo digne laudabunda nos illaesos fac sub unda pertransire saeculi
ah24018G:01 SqV Ave mater gratiae finis et miseriae caeli porta | Nam fons sapientiae de te flos munditiae lux est orta
ah24018H:01 SqV Mater dulcis mater pia te laudantes hac in via ad te ipsam dirige | Mater semper incorrupta vitiorum quos sub lucta pressos cernis erige
ah24018I:01 SqV Ave virgo regia felix prudens et pia dux caecorum | Maria fons gratiae fons misericordiae fons hortorum
ah24018J:01 SqV Ora Christum mater Christi ora quem tu concepisti sine viri semine | Ora patrem ora natem deum verum de te natum hominem pro homine
ah24018K:01 SqV Gaude virgo praeelecta gaude quae mire concepta es ex matre sterili | Gaude quae stirpe regali ortum voce prophetali trahis modo nobili
ah24018L:01 SqV Virga Jesse quam Anna peperit deum esse qui homo voluit hunc necesse per ave concepit
ah24018M:01 SqV Ave maris stella mater et puella regis regum | Sumens illud ave parentibus fave via legum
ah24018N:01 SqV Novo privilegio romana nunc concio nivis sub indicio decoratur | Monte super hagio admiranda visio sub papa Liberio demonstratur
ah50385:01 SqV Lauda Sion salvatorem lauda ducem et pastorem in hymnis et canticis Corporis Christi
ah50385:02 SqV Quantum potes tantum aude quia major omni laude nec laudare sufficis Corporis Christi
ah50385:03 SqV Laudis thema specialis panis vivus et vitalis hodie proponitur Corporis Christi
ah50385:04 SqV Quem in sacrae mensa cenae turbae fratrum duodenae datum non ambigitur Corporis Christi
ah50385:05 SqV Sit laus plena sit sonora sit jucunda sit decora mentis jubilatio Corporis Christi
ah50385:06 SqV Dies enim sollemnis agitur in qua mensae prima recolitur hujus institutio Corporis Christi
ah50385:07 SqV In hac mensa novi regis novum pascha novae legis phase vetus terminat Corporis Christi
ah50385:08 SqV Vetustatem novitas umbram fugat veritas noctem lux eliminat Corporis Christi
ah50385:09 SqV Quod in cena Christus gessit faciendum hoc expressit in sui memoriam Corporis Christi
ah50385:10 SqV Docti sacris institutis panem vinum in salutis consecramus hostiam Corporis Christi
ah50385:11 SqV Dogma datur christianis quod in carnem transit panis et vinum in sanguinem Corporis Christi
ah50385:12 SqV Quod non capis quod non vides animosa firmat fides praeter rerum ordinem Corporis Christi
ah50385:13 SqV Sub diversis speciebus signis tantum et non rebus latent res eximiae Corporis Christi
ah50385:14 SqV Caro cibus sanguis potus manet tamen Christus totus sub utraque specie Corporis Christi
ah50385:15 SqV A sumente non concisus non confractus nec divisus integer accipitur Corporis Christi
ah50385:16 SqV Sumit unus sumunt mille quantum isti tantum ille nec sumptus consumitur Corporis Christi
ah50385:17 SqV Sumunt boni sumunt mali sorte tamen inaequali vitae vel interitus Corporis Christi
ah50385:18 SqV Mors est malis vita bonis vide paris sumptionis quam sit dispar exitus Corporis Christi
ah50385:19 SqV Fracto tantum sacramento ne vacilles sed memento tantum esse sub fragmento quantum toto tegitur Corporis Christi
ah50385:20 SqV Nulla rei fit scissura signi tamen fit fractura qua nec status nec statura signati minuitur Corporis Christi
ah50385:21 SqV Ecce panis angelorum factus cibus viatorum vere panis filiorum non mittendus canibus Corporis Christi
ah50385:22 SqV In figuris praesignatur cum Isaac immolatur agnus paschae deputatur datur manna patribus Corporis Christi
ah50385:23 SqV Bone pastor panis vere Jesu nostri miserere tu nos pasce nos tuere tu nos bona fac videre in terra viventium Corporis Christi
ah50385:24 SqV Tu qui cuncta scis et vales qui nos pascis hic mortales tu nos ibi commensales cohaeredes et sodales fac sanctorum civium Corporis Christi
ah53070:01 SqV Sancti spiritus adsit nobis gratia
ah53070:02 SqV Quae corda nostra sibi faciat habitaculum | Expulsis inde cunctis vitiis spiritualibus
ah53070:03 SqV Spiritus alme illustrator hominum | Horridas nostrae mentis purga tenebras
ah53070:04 SqV Amator sancte sensatorum semper cogitatuum | Infunde unctionem tuam clemens nostris sensibus
ah53070:05 SqV Tu purificator omnium flagitiorum spiritus | Purifica nostri oculum interioris hominis
ah53070:06 SqV Ut videri supremus genitor possit a nobis | Mundi cordis quem soli cernere possunt oculi
ah53070:07 SqV Prophetas tu inspirasti ut praeconia Christi praecinuissent inclyta | Apostolos confortasti uti tropaeum Christi per totum mundum veherent
ah53070:08 SqV Quando machinam per verbum suum fecit deus caeli terrae marium | Tu super aquas foturus eas numen tuum expandisti spiritus
ah53070:09 SqV Tu animabus vivificandis aquas foecundas | Tu aspirando das spiritales esse homines
ah53070:10 SqV Tu divisum per linguas mundum et ritus adunasti domine | Idolatras ad cultum dei revocas magistrorum optime

Pages