Psl

Prosula (a type of trope - Tp)

Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 1 - 50 of 63 chants
Cantus ID Genre Full text Feast
006143.Tp1 Psl Ad possidendam terram in qua sis felix adduxi te per Rubri semitas maris obtemperabo tibi robustas manus multiplicabo semen belligerarum terrorque tuus erit super gentes quas creasti ad laudem nominis mei hostem non timebis si me audieris et eris benedictus in aeternum
006157.Tp1 Psl Dominus qui cuncta regit istum festum perelegit gloriosae virginis in quo Gabrielem misit et reginam mundi visit gravidam spiraminis hoc est primum inter cuncta quae sunt nobis festa juncta orbis ab initio unde prius veneremur ut a virgine juvemur et piemur vicio in hoc contra partus legem concepisti virgo regem a quo manes genita absque comitiva viri meruisti circuiri quo sunt cuncta condita virgo nostri miserere et ab hoste nos tuaere et a sorde criminum ne possimus supplantari nec ab hoste superari velis virgo virginum ergo mater pietatis nobis subveni gravatis tollens nobis vicia ut criminibus gravatos reconciliet mundatos Christo tua mitia sicut est dominus tecum tua prece simus secum Annuntiatio Mariae
006232Pza Psl Fulgida in polo nitentes | Jucundantes amoena possident | Diadema percipiunt vitae Comm. unius Martyris
006232Pzb Psl Iste sanctus habet coronam | Atque fulget rubet ut rosa | Ut lilium habens odorem | Et regnum tenens vitae Comm. unius Martyris
006262.Tp1 Psl Praeconia virginis laudum claraque cantica quae meruit dominum regem regnantem omnia poscimus domina solve miserorum vincula tibi petimus memoria ut deleas nostra crimina virginis laudum exaudi praeconia regina mundi noster chorus exalta nunc in tuis laudibus totus
006340Pza Psl Facere quo duce scandere ad summum quisque meretur ovile | Lumine divinae nos infundat gratiae | Qui pie te Petre hoc ditavit munere | Jam prece depelle prava vitae | Dulcique inesse fac patriae | Catervae tuae nunc miserere semper et ubique Cathedra Petri
006410.Tp3 Psl Sollemnis et laeta fulget sacrata dies ista | Qua generans deum Maria nova mund defert gaudia | Lux angelorum lausque beata hodie nostra visitat saecla | Luce clara cosmi cunctas expellendo tenebras | Pacis dona quae mundo amuserat sua restaurans gratia | Ergo suscipe laudum carmina laeta rex caelorum natus in arvo | Quem concinit ovans hodie caterva
006410Pzb Psl Ante saecla deus est in sua patrisque gloria omnia in ipso constant esse facta idem tellus freta ex limo humi plasmavit Adam ac rationalem illi animam ad aeternam condonavit perfruenda [ ... ] atque fasces paradisi arte deceptus mox diabolica cecidit de gloria quae demum prole prius tenuit in sidus usque dum redimi venient illa dei filius | Lux vera conditor mundi Nativitas Domini
006410Pzm Psl Fari tibi deus laude digna possit semper nostra lingua qui funestos venistis redimere a maledicto Nativitas Domini
006565.Tp1 Psl Almum te proclamat coetus ecce nunc nostis unicus assidue Christi proles dei domine pocculum qui bibisti letale atque de norte fecisti surgere ideoque canamus
006619Pza Psl Ipse pro nobis mundi redemptorem imploret qui elegit eum in sacerdotem sibi Comm. unius Confessoris
006619Pzb Psl Regem collaudemus dominum justitiae atque dicamus Comm. unius Confessoris
006676.Tp1 Psl Alta concinite Christo voce astantes plebiculae cujus pie libertate feliciter estis cruore | Quem tumulo consepultum ex humana fragilitate deus pater resuscitatur hodie nulla Jesum sumatis corruptione ad sollemne festum valde | Et celebrandum digne in quo diu nobis clausa panditur via vitae nunc pura psallamus mente
006676.Tp2 Psl Hodie regi caeli domino omnis vox personet in jubilo | Concentus angelorum polo totumque humanum genus mundo | Gloriam surgenti supero mortis victor fulget saeculo
006676.Tp3 Psl Hodie resurrexit dominus hodie apparens mulieribus | Venitque Maria prima sabbati diluculo veniunt ille mulieres | Sepulchrum vacuum inveniunt
006676.Tp4 Psl Hodie resurrexit dominus annuntiat ad sepulchrum angelus Jesum quaeritis Nazarenum crucifixum ecce locus ibi positus fuerat non est hic surrexit ut dixit
006676.Tp5 Psl O judex remite piacula solve ibidem facinora ibi aderunt clara agmina ibi caelorum […] organa hymnum cordium jubilant
006676.Tp6 Psl Omnis personet vox Christo laudemque depromat in jubilo | Qui hodie victo sat versuto victor resurrexit jam diluculo | mundi per declivo praeclaro
006676.Tp7 Psl Ortum praedestinatio parvo sabbati spatio praeviderat in proximo civitatis pro ostio ortum pomorum vario perinsignem edulio quantum virtutis pretio quoequalem elisio in hoc magnus decurio ac nobilis centurio florem Mariae proprio saepelivit in proedio flos autem die tertio qui floret ab initio refloruit ex tumulo valde mane diluculo
006676.Tp8 Psl Surrexit de tumulo fulgens plus quam stella frangit in diluculo hostis dira bella vitam reddit saeculo caeli praebens mella Adam primo poculo mortis dedit fella Christus crucis baculo fossus sub acella dat cruoris rivulo gaudia novella dulce laeta conccio pangens alleluia benedicat domino alleluia sit laus dei filio alleluia
006676.Tp9 Psl Christus hodie surrexit ex tumulo victo zabulo expugnato baratro | Una sabbati veniunt summo jam diluculo sancte femine ungüento satis cum mirifico | Reddeunt sed Christo non invento
006759.Tp3 Psl Festum hoc quod celebratur ypapanti nuncipatur sive candelaria templo Jesus praesentatur ab antiquis derivatur propter luminaria purificatur Maria virgo munda Rachellia legis umbrae gratia quadrageno namque die Christus est oblatus pie docens nos similia personae quinque fuerunt quae in templo convenerunt mystica processio Joseph Simeon Maria cum Jesu genetrix pia Anna fracta sennio duo pulli turturini sive duo columnbini legalis oblatio deo gratae castitatis pureque simplicitatis est significatio misso virgo credidisti de spiritu concepisti fide tantum media patrm nata protulisti templum post haec obtulisti per quam datur venia
006759.Tp4 Psl Inviolata mater incorrupta virgo fecunda a regem generans qui extat ante saecula a regia virga extirpe Davitica a manibus ferens puerum puerpera templi sacra quem ferens ad lumina a Simeon justus ovans bajulat a cujus festum celebrantes hodie a virgo precamur ut nos protegas a parens alma quae inviolata permansisti
006759.Tp5 Psl Inviolata genetrix Maria stella fulgida | Te jam vatum dixerat olim ventura | Egressa radix exiesse paritura | Nec non et Davidis fulgen prosapia | Quae polorum regem gestan viscera | Feta mater gloriosa | Gignis regem spoliantem tartara | Pro nobis roga prece sedula | Fulgens astra quae inviolata permansisti
006759.Tp6 Psl Inviolata Maria dei mater alma cuncta omnium ac digna laude sacra electa virgo sola a Christo munda tua gestare illum intra viscera tua jam nobis veniant juvamina summa prece tua atque pura alta ducamur et nos ad caelestia laeta possidere palatia semper quia inviolata permansisti
006759.Tp7 Psl Inviolata caelorum regina mundi domina mater innuba virgo necne puerpera hodie regna conscendens etherea transmeans cuncta angelorum agmina ovans caeli phalanx adest obviam filius ipse laetus properat teque secum sede patris collocat unde nos juva prece sedula quae fecunda et inviolata permansisti
006759.Tp8 Psl Inviolata caelorum regina virgo Maria lux mundi magna stella maris perfulgida Jesse virga splendens et sceptrigera cum praecelsa fulget nativitas Daviticae stirpis virgo regia prole fecunda deum generans cujus natalis celebrantes gaudia poscimus alta ut nos protegas mater sancta quae inviolata permansisti
006759.Tp9 Psl Virgo genetrix beata nobis est hodie nata mater regis gloriae ortus est pater de nata per quam nobis pax est data et regnum laetitiae Jesse virga nam probata per prophetas prophetata jam est nata hodie toti mundo revelata in caelus est coronata revelata facie o virgo inviolata pro nobis sis advocata in caelestis acie ut ista turba prostrata tecum sit semper plantata in caelorum requiem amen
006852.Tp1 Psl Adveni et subveni rex piae precibus felicibus Mariae sustine nos virgine de matre spiritu non coitu create tu sine peccamine puella natus es et fusus es sol stella petra fons convalle mons flos spina virga nux et nube lux divina virgo fert nunc et offert te tibi reseras quae jusseras conscribi o pium mysterium et magnum dum parens agno carens fert agnum ut vult lex tu templi rex in templum tolleris dans coeteris aexemplum rex Sion te Simeon et Anna penetrat et indicat lux magna
006852.Tp2 Psl Advenisse de patris sede liberare | Paterno crimine lapsos caeli sede | Quo fit lex caeli rex hodie
007101.Tp1 Psl A patre procedens filioque spiritus paraclite cujus unctio nos de omni re edoce absque voce super Christum in columbae dudum qui venisti specie apostolos et hodie replesti descendens in igne tuo munere nunc corda nostra reple atque amore illo tuo incende ut gaudentes libertatem jubelei tempore tuis omnes insistamus laudibus sine fine
007101.Tp2 Psl Alme rex Christe nunc noster quoque | Pangit promens chorus adstans gliscenti corde jam residentis tibi sum in arce patris ad dextram vasto quid decore vallatus tuus hodie flatum sanctum tuum sudisti digne
007101.Tp3 Psl Lumen de lumine adesto Christe patris umquam qui precibus nescis deesse | et illo igne nostrum cor adure quo inflammasti alumnos hodie reple nos spiritu gratiae sine quo nemo tuus esse poterit nec digne psallere
007101.Tp4 Psl Magnalia gloria domini in tua recolentes festa annua hodierna diei vide aula dei
007101.Tp5 Psl Christus surrexit devicta morte caelos mirante caeli cohorte concendit sacro et amoris igne electos replert et locuntur digne quos sacrosanctus hodie luce lustra justitiae
007285.Tp1 Psl Sedentem in superne majestatis arce adorant humillime proclamantes ad te cum illis unde viginti quinque sanctus sanctus sanctus sabbaoth rex plena sunt omnia gloriae tuae atque cum innocentissimo grege qui sine ulla sunt labe dicentes excelsa voce laus tibi sit Christe rex aeterne domine
007569.Tp4 Psl Virginibus beatior cunctis benedicta per eum ab omni mundo generatione laudanda virgo | Doxa patri semper ingenite cunctorum conditori deo prolique suae ex virgine hujus mundo nate et consolari almo
007677.Tp1 Psl Stella jucunda profuit Maria cujus sum vernula defero nuntia ex radix progenia multiformis fratia cujus caeli fenestra pulchra es et decora ave caelorum domina tu impende cuncta nostra peccamina electorum suffragia intercede pro nostris delictis o regina mater Christi fons origo lucerna te precamur o et alpha parce nostra crimina per immensa saecula
007700.Tp1 Psl Fulget stella fulget dies ad sacra cunabula micha panis cuncta pascens saecula modis laxis stupet axis in invicta lumina nove lucis nove sidus ducem probet coetera reges regi tripertita trino dei munera
007777.Tp1 Psl Ad Christi sacra hodie cunabula magi veniunt nova pro duce stella et ei tria mystica obtulerunt munera aurum denique dignitas ut pateret regia thus ut deitatis excellentia myrrhamque panderet illius sacra
007777.Tp2 Psl Auri thuris atque myrrhae tria dona mysticae quo sabei notant regi insublime jubilemus hodie thure deo redolentes corporis sacramine myrrha mortis triumphantes salutis luctamine stella duce veniamus ad solem justitiae sicque gaudemur aurum thus et myrrham
007777.Tp3 Psl Cernunt eorum nova signa magi per ethera petunt alacres novelli pueri cunabula apertis thesauris offerunt pretiosa munera aurum thus et myrrham quae tria gerunt mystica in auro terrea regis imperia in thure caelica theos uranica et in myrrham suam
007777.Tp4 Psl Stella duce convenerunt tres reges et cognoverunt regem natum | Olim stella lux et forma fuit agnoscendi norma ipsum dei filium | Jam terris appropinquabat quam phebus non offuscabat in multis notabilis | Haec cum fixis non manebat cum planetis non currebat sed mansit immobilis | Haec dies epiphania simul theophania Bethania dicitur | Hac Jesus magis monstratur in Jordanis baptitzatur aqua vinum cernitur | Magi qui stellam viderunt Jerosolimam venerunt rex natus requiritur | Ex hoc Herodes turbatur doctos scribas sciscitatur ubi Christus nascitur | Qui respondentes dixerunt et in scriptis ostenderunt vatis testimonium | In Bethleem nasciturum in Israel regnaturum populum quem proprium | Magi domum intraverunt se postrantes obtulerunt preciosa munera | Virgo castus conjugatus per hos tres significatus aurum dent et coetera Epiphania
007904.Tp1 Psl Caeli cives clara veste sacro fecit coetu veste Christum super ethera ab angelo deportatus super thronos collocatur genitoris dextera die namque quadrageno caelo subiit sereno serena palatia a caelis quondam egressus hic ad caelos est regressus patris providentia verbum patris quod descendit hic est ille qui ascendit supra caeli sidera ascendit ut ascendamus corda nostra succedamus per infusa munera convescens suis ajebat sicque pneuma promittebat sempiterna gaudia nixi Christus hinc abisse paraclitus non venisse septiformis gratia cives clamant Galilaei viri veri testes dei quid nunc astra cernitis deus quippe sordi mundi sic ipsum in fine mundi venturum videbitis
007904.Tp2 Psl In eadem quippe carnis efficie qua Christus paternum subiit sedile | Venturus est arbiter orbis terrae singulorum commissa discutere | Nos illi pio praecum libamina fundamus pectore ut adveniens compotens aeterne nos regat patriae | Togatasque suas candido vellere niveum perducat oves ad ovile | Sibique faciat adhaerere necnon et cum suis conregnare
007904.Tp3 Psl Ita fiet in novissima quando tuba canunt angelica ibi solventur nexis vincla et insurgent cinerum scuptilia tunc exultabunt ossa humiliata terrebuntur quondam superbissima judicabuntur facta cordis et yma quisque sua tenet scripta frivola sicut enim scandit in patris dexteram regnaturus per aeterna saecula sic veniet magnus in sua gloria judicare saeculorum saecula
600178.Tp1 Psl Columbarum tui sunt oculi jubar clamor tocius saeculi stella maris mater egregia quae letaris in caeli regia mater patris pudoris speculum prime matris delens piaculum angelorum transcendens culmina extas quorum sublimis domina ergo ave salvatrix gentium et suave robur languentium ave inquam o virgo gravida super montem Libanum candida tu caelestis vera testis existens mysterii deum paris singularis compors puerperii jamjam venit balsamita caeli splendor mundi vita virginalis gloria sonet tua vox suavis veniamque donet pravis post haec transitoria conspectui redemptoris infer vota peccatoris mater illibata decenter ornata monilibus sacris castitatis dux sincere miserorum miserere nosque aure pia exaudi Maria suffulta argenteis
600178.Tp2 Psl Jam est nostra advocata super caelos exaltata apud regem gloriae patris sinu collocata a filio coronata in regno letitiae salutari meruisti quia te non extulisti tantae prolis gaudio per hanc prolem non es lesa permansisti sed illaesa tuo puerperio propter nostros est reatus ex te deus humanatus ut nos a miseria relevaret hujus mundi ne possemus hic confundi hostium invidia ergo salva peccatores ut non timeant terrores pravorum spirituum per te salvi mereantur visu dei ut fruantur tecum in perpetuum suffulti
600295.Tp1 Psl In saecula sempiterna cujus majestas fulget in caelo pariter regens omnia | Cui laus sit et gloria ac honor virtus per cuncta saecula
600295.Tp2 Psl Plaudat odas

Pages