Venite adoremus dominum et procidamus ante eum qui fecit nos quia ipse est dominus noster qui semet ipsum obtulit pro nobis deo patri sacrificium in odorem suavitatis affixus namque patibulo crucis redemit nos a peccatis referamus ergo illi gratias quia eruit nos a morte perpetua et transduxit nos ad caelestia sempiterna gaudia alleluia
Laus cantici ipsi David venite exsultemus domino jubilemus deo salutari nostro | Praeoccupemus faciem ejus in confessione et in psalmis jubilemus ei | Quoniam deus magnus dominus et rex magnus super omnes deos | Quia in manu ejus sunt omnes fines terrae et altitudines montium ipsius sunt | Quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et siccam manus ejus formaverunt | Venite adoremus et procidamus et ploremus ante dominum qui fecit nos | Quia ipse est dominus deus noster et nos populus pascuae ejus et oves manus ejus | Hodie si vocem ejus audieritis nolite obdurare corda vestra | Sicut in irritatione secundum diem tentationis in deserto ubi tentaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opera mea | Quadraginta annis offensus fui generationi illi et dixi semper hi errant corde | Et isti non cognoverunt vias meas ut juravi in ira mea si introibunt in requiem meam
Insignem Christi Crispinum laudemus martyrem qui suo lavit sacro corpus sanguine et unum deum sequens trino nomine mundum relinquens simul ejus copias in regno dei consors factus angelis | Non blandimenta hujus aevi aspiciens rectorem mundi dominum perspiciens illum secutus magna cum laetitia paradisoque properans feliciter nefandum hostem repulit perniciter | Frontique suae Christi signum posuit quod ipsum dei pietas edocuit quandoque serpens insultare voluit sed illae forti et alacri animo renuntiavit invido diabolo | Omnipotentis dei vera gratia tantam Crispino tribuit constantiam ut carcer poenae flagra vel incendia nec sitim corpus famis corpore commaculant ejusque fidem violare poterant | Laetusque miles in caelum aspiciens parata cervix gladium suscipiens suoque fuso dedicato sanguine sepulchro corpus humatum reconditur astigitanae urbique reponitur | Ad cujus corpus sacrum aegri veniunt Claudique surdi caeci vel lunatici Christum confessi salutem recipiunt et vera sancti martyris oracula sanitatisque medellam accipiunt | Tu intercessor almae martyr praevius pro nostris malis intercede crebrius ut abluantur nostra cuncta crimina animas nostras corpusque omne liberet de persequentis inimici insidias | Indulge nobis pater clementissime pro tui sancti intercessu martyris dele secreta cuncta laxa crimina ut annuis in tuis semper laudibus istum canamus festum laeti cordibus | Gloria patri personemus famuli gloriam Christo concinamus pariter qui nos redemit pretioso sanguine mittens in nobis spiritum paraclitum haeredes fecit in caelesti gaudio
Venite adoremus et procidamus ante deum et ploremus coram domino qui fecit nos quia ipse est dominus deus noster nos autem populus ejus et oves gregis ejus domine labia mea aperiet et os meum annuntiabit laudem tuam domine labia gloria domine labia mea sicut erat