In finem in carminibus psalmus David pro octava | Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me | Miserere mei domine quoniam infirmus sum sana me domine quoniam conturbata sunt ossa mea | Et anima mea turbata est valde sed tu domine usquequo | Convertere domine et eripe animam meam salvum me fac propter misericordiam tuam | Quoniam non est in morte qui memor sit tui in inferno autem quis confitebitur tibi | Laboravi in gemitu meo lavabo per singulas noctes lectum meum lacrimis meis stratum meum rigabo | Turbatus est a furore oculus meus inveteravi inter omnes inimicos meos | Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem quoniam exaudivit dominus vocem fletus mei | Exaudivit dominus deprecationem meam dominus orationem meam suscepit | Erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei convertantur et erubescant valde velociter
In finem psalmus David | Exaudi deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam | Protexisti me a conventu malignantium a multitudine operantium iniquitatem | Quia exacuerunt ut gladium linguas suas intenderunt arcum rem amaram | Ut sagittent in occultis immaculatum | Subito sagittabunt eum et non timebunt firmaverunt sibi sermonem nequam narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit eos | Scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio accedet homo ad cor altum | Et exaltabitur deus sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum | Et infirmatae sunt contra eos linguae eorum conturbati sunt omnes qui videbant eos | Et timuit omnis homo et annuntiaverunt opera dei et facta ejus intellexerunt | Laetabitur justus in domino et sperabit in eo et laudabuntur omnes recti corde