| 006039 R | Adjutorium nostrum in nomine domini |
| g00570a GrV | Laqueus contritus est et nos liberati sumus adjutorium nostrum in nomine domini qui fecit caelum et terram |
| 800476 W | Adjutorium nostrum in nomine domini |
| 920088 PS | Intellectus Ethan Ezrahitae | Misericordias domini in aeternum cantabo in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo | Quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis praeparabitur veritas tua in eis | Disposui testamentum electis meis juravi David servo meo | Usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam | Confitebuntur caeli mirabilia tua domine etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum | Quoniam quis in nubibus aequabitur domino similis erit deo in filiis dei | Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt | Domine deus virtutum quis similis tibi potens es domine et veritas tua in circuitu tuo | Tu dominaris potestati maris motum autem fluctuum ejus tu mitigas | Tu humiliasti sicut vulneratum superbum in bracchio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos | Tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et plenitudinem ejus tu fundasti | Aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt | Tuum bracchium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua | Justitia et judicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas praecedent faciem tuam | Beatus populus qui scit jubilationem domine in lumine vultus tui ambulabunt | Et in nomine tuo exsultabunt tota die et in justitia tua exaltabuntur | Quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum | Quia domini est assumptio nostra et sancti Israel regis nostri | Tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui adjutorium in potente et exaltavi electum de plebe mea | Inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum | Manus enim mea auxiliabitur ei et bracchium meum confortabit eum | Nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non apponet nocere ei | Et concidam a facie ipsius inimicos ejus et odientes eum in fugam convertam | Et veritas mea et misericordia mea cum ipso t ine nomine meo exaltabitur cornu ejus | Et ponam in mari manum ejus et in fluminibus dexteram ejus | Ipse invocabit me pater meus es tu deus meus et susceptor salutis meae | Et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae | In aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi | Et ponam in saeculum saeculi semen ejus et thronum ejus sicut dies caeli | Si autem dereliquerint filii ejus legem meam et in judiciis meis non ambulaverint | Si justitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint | Visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum | Misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea | Neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita | Semel juravi in sancto meo si David mentiar | Semen ejus in aeternum manebit et thronus ejus sicut sol in conspectu meo | Et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis | Tu vero repulisti et despexisti distulisti christum tuum | Evertisti testamentum servi tui profanasti in terra sanctuarium ejus | Destruxisti omnes sepes ejus posuisti firmamentum ejus formidinem | Diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est opprobrium vicinis suis | Exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos ejus | Avertisti adjutorium gladii ejus et non es auxiliatus ei in bello | Destruxisti eum ab emundatione et sedem ejus in terram collisisti | Minorasti dies temporis ejus perfudisti eum confusione | Usquequo domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua | Memorare quae mea substantia numquid enim vane constituisti omnes filios hominum | Quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu inferi | Ubi sunt misericordiae tuae antiquae domine sicut jurasti David in veritate tua | Memor esto domine opprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium | Quod exprobraverunt inimici tui domine quod exprobraverunt commutationem christi tui | Benedictus dominus in aeternum | Fiat fiat |
| g00576c OfV | Laqueus contritus est et nos liberati sumus adjutorium nostrum in nomine domini qui fecit caelum et terram |
| h02194 ANT | Adjutorium nostrum in nomine domini qui fecit caelum et terram |
| 920123 PS | Canticum graduum Nisi quia dominus erat in nobis dicat nunc Israel | Nisi quia dominus erat in nobis cum exsurgerent homines in nos | Forte vivos deglutissent nos cum irasceretur furor eorum in nos | Forsitan aqua absorbuisset nos | Torrentem pertransivit anima nostra forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem | Benedictus dominus qui non dedit nos in captionem dentibus eorum | Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium laqueus contritus est et nos liberati sumus | Adjutorium nostrum in nomine domini qui fecit caelum et terram |
| h00152 RS | Adjutorium nostrum in nomine domini |
| h00172i CLMOV | Laqueus conteratur et nos liberemur adjutorium nostrum in nomine domini |
| a07512 Ca | Domine miserere nostri te enim exspectavimus esto bracchium nostrum in mane et salus nostra in tempore tribulationis | A voce angeli fugerunt populi et ab exaltatione tua dispersae sunt gentes | Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus velut cum fossae plenae fuerint de eo | Magnificatus est Dominus quoniam habitavit in excelso implevit Sion judicio et justitia | Et erit fides in temporibus tuis divitiae salutis sapientia et scientia timor Domini ipse est thesaurus ejus | Ecce videntes clamabunt foris angeli pacis amare flebunt | Dissipatae sunt viae cessavit transiens per semitam irritum factum est pactum projecit civitates non reputavit homines | Luxit et elanguit terra confusus est Libanus et obsorduit | Et factus est Saron sicut desertum et concussa est Basan et Carmelus | Nunc consurgam dicit Dominus nunc exaltabor nunc sublevabor | Audite qui longe estis quae fecerim et cognoscite vicini fortitudinem meam | Conterriti sunt in Sion peccatores possedit tremor hypocritas | Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis | Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem qui projicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere | Qui obturat aures suas ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne videat malum | Iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas ejus panis ei datus est aquae ejus fideles sunt | Regem in decore suo videbunt oculi ejus cernent terram de longe Cor tuum meditabitur timorem | Miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israel quem coaequasti primogenito tuo | Miserere civitati sanctificationis tuae Jerusalem civitati requiei tuae | Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis et gloria tua populum tuum | Da testimonium his qui ab initio creaturae tuae sunt et suscita praedicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores | Da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur | Et exaudi orationes servorum tuorum secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in viam justitiae | Et sciant omnes qui habitant terram quia tu es Deus conspector saeculorum |