Canticum graduum Beati omnes qui timent dominum qui ambulant in viis ejus | Labores manuum tuarum quia manducabis beatus es et bene tibi erit | Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae | Ecce sic benedicetur homo qui timet dominum | Benedicat tibi dominus ex Sion et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitae tuae | Et videas filios filiorum tuorum pacem super Israel
Congaudentes exsultemus vocali concordia | Ad beati Nicolai festiva sollemnia | Qui in cunis adhuc jacens servando jejunia | A papillas coepit summa promereri gaudia | Adulescens amplexatur litterarum studia | Alienus et immunis ab omni lascivia | Felix confessor cujus fuit dignitatis vox de caelo nuntia | Per quam provectus praesulatus sublimatur ad summa fastigia | Erat in ejus animo pietas eximia et oppressis impendebat multa beneficia | Auro per eum virginum tollitur infamia atque patris earumdem levatur inopia | Quidam nautae navigantes et contra fluctuum saevitiam luctantes navi paene dissoluta | Jam de vita desperantes in tanto positi periculo clamantes voce dicunt omnis una | O beate Nicolae nos ad portum maris trahe de mortis angustia | Trahe nos ad portum maris tu qui tot auxiliaris pietatis gratia | Dum clamarent nec incassum ecce quidam dicens assum ad nostra praesidia | Statim aura datur grata et tempestas fit sedata quieverunt maria | Ex ipsius tumba manat unctionis copia | Quae infirmos omnes sanat per ejus suffragia | Nos qui sumus in hoc mundo vitiorum in profundo jam passi naufragia | Gloriose Nicolae ad salutis portum trahe ubi pax et gloria | Illam nobis unctionem impetres ad dominum prece pia | Qui sanavit laesionem multorum peccaminum in Maria | Hujus festum celebrantes gaudeant per saecula | Et coronet eos Christus post vitae curricula