Te deum laudamus te dominum confitemur | Te aeternum patrem omnis terra venerantur | Tibi omnes angeli tibi caeli et universae potestates | Tibi cherubim haec seraphim incessabili voce proclamant | Sanctus sanctus sanctus domine deus sabaoth pleni sunt caeli et terrae gloria majestatis gloriae tuae | Te gloriosus apostolorum chorus | Te prophetarum laudabilis numerus | Te martyrum candidatus laudat exercitus | Te per orbem terrarum sancta confitetur ecclesia | Patrem immensa majestatis | Ad venerandum tuum verbum unigenitum filium sanctum quoque paraclytum spiritum | Tu rex gloriae Christus | Tu patris sempiternus es filius | Tu ad liberandum suscepturus hominem non horruisti virginis uterum | Tu devicto mortis aculeo aperuisti credentibus regna caelorum | Tu ad dexteram dei sedes in gloria patris judex crederis esse venturus | Te ergo quaesumus domine tuis famulis subveni quos pretioso sanguine redemisti | Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria munerari | Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tuae | Et rege eos et extolle illos usque in saeculum et in saecula saeculorum amen | Per singulos dies benedicimus te et laudamus nomen tuum in aeternum et in saeculum saeculi | Dignare domine diem istum sine tribulatione et a peccato nos custodire | Miserere nobis domine miserere nobis | Fiat domine misericordia tua super nos sanctis speravimus in te | In te domine speravi non confundar in aeternum | Parce domine parce populo tuo et sedes in opprobrium hereditatem suam
Psalmus Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam | Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae | Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem et non erat qui sepeliret | Facti sumus opprobrium vicinis nostris subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt | Usquequo domine irasceris in finem accendetur velut ignis zelus tuus | Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt et in regna quae nomen tuum non invocaverunt | Quia comederunt Jacob et locum ejus desolaverunt | Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum cito anticipent nos misericordiae tuae quia pauperes facti sumus nimis | Adjuva nos deus salutaris noster et propter gloriam nominis tui domine libera nos et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum | Ne forte dicant in gentibus ubi est deus eorum et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est | Introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum secundum magnitudinem bracchii tui posside filios mortificatorum | Et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi domine | Nos autem populus tuus et oves pascuae tuae confitebimur tibi in saeculum in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam
Domine deus ne disperdas populum tuum et hereditatem tuam quam redemisti in magnitudine tua quos eduxisti de Aegypto in manu forti | Recordare servorum tuorum Abraham Isaac et Jacob | Ne aspicias duritiam populi hujus et impietatem atque peccatum | Ne forte dicant habitatores terrae de qua eduxisti nos non poterat dominus introducere eos in terram quam pollicitus est eis et oderat illos | Idcirco eduxit ut interficeret illos eos in solitudine | Qui sunt populus tuus et hereditas tua quos eduxisti in fortitudine tua magna et in bracchio tuo extento