| 004164 A | Oportet nos mundum contemnere ut possimus sequi Christum domini ne perdamus vitam perpetuam propter vanam hujus mundi gloriam te laudamus domine omnipotens qui sedes super cherubim et seraphim exaudi nos te laudant angeli et archangeli te venerantur prophetae et apostoli te adoramus te deprecamur magnum redemptorem quem pater misit ovibus pastorem alleluia |
| g01085.Tp2 Tp | Alme fortis domine tu exaudi supplices famulos tuos et indigni |
| h03182 ANT | Exaudi domine de templo sancto tuo vocem meam quia circumdederunt me gemitus mortis et torrentes iniquitatis conturbaverunt me |
| h03189.1 ANT | Exaudi nos in die qua invocamus te domine deus noster |
| a06500 H | Exsulta nimium turba fidelium solemne hodie martyris incliti est festum modula carmina fortiter in laudem domini atque potentiam | Caelestis patriae gaudia cogitans Tyrsus vir pepulit omnia saeculi sanctus cum minime crederet in deum afflatus subito flamine sancto est | Saevum conspiciens judicem increpat cur sanctos domini inquit atrocior poenis discrucias valde crudelibus infelix Erebi igne cremandus est | Illico rabidus temporae praesserat hostis cumbricius membra colentium in terra dominum multa perempta sunt sanctorum nitida milia martyrum | Sanctus pro domino Leucius nititur electam animam tradere promtior diversa genera pertulit innocens poenarum cupiens praemia caelica | Athlaeta pedibus impiger ambulans Tyrsus regem ubi reperit impium apprehendens tenuit admonet et docet jam falsa ut colere domat idola | Tunc laeto simulans ore locutus est te Tyrse cupio consilio meo ad sensum tribuens sacrifices diis ut magna accipias copia munerum | Sanctus perspicuum est ait impie quod totus habitet ille nequissimus in te nunc coluber pravus et invidus cum tali pereas principe horride | Gastrum perniciter adfore praecipit plenum lympha caput martyris suffocat corpus quod superest fustibus caedere nodosis acrius pestifer imperat | Sed servus domini voce piissima de vase miserum judicem increpat agnosce dominum lubricae et invide cum cernis opera magna et inclita | Turris construitur altius eminens per gyrum gladiis fixis in ordinem almus ut fastigio positus decidens ense susciperet membra fidelia | Magnus tu domine prae diis omnibus multum mirificus in te credentibus pravis muscipula sis sanctus in aethera Christi glorificat omnipotentia | Victus non valuit insatiabilis saevus terribilis et nova cogitans tormenta sitiens vincere martyrem sed sanctus dominus conterruit malum | Ne Tyrse timeas sic ait angelus directus ego sum a domino deo a te supplicia auferam omnia hostemque poteris vincere pessimum | Exaudi domine cogitat impius inferre onera vincula et omnia fervens oleum plumbum et ungulas ut sanctum superet martyrem et necet | Cernens proficere nil suis viribus sanctum praecipitem in mari praecipit jactare videant ne oculi hominum ter dena stadia a littore longius | Quam mira domine sunt opera tua adducunt manibus martyrem angeli et dulci resonant carmine canticum judex non meruit cernere angelos | Debemus penitus facta retexere quae sanctis meritis reddiderit bona tribus judicibus culpa labentibus quos terra repulit mortuos saepius | Exorant populi martyrem inquiunt oramus domine praecipe protinus terra ut suscipiat corpora judicum quae scatens putrida vermibus funditur | Clementer lacrimas sarculum accipit designans locum ubi corpora condere deberent veniam da pie poscimus martyr nos humiles credimus in deum | Laetentur omnium corda volentium caelestis patriae quaerere gaudia et pravi faciant nulla nocentia ut venti a facie stipula pervolant | Te martyr lacrimis vernule poscimus per te omnipotens conditor ocius durum quo premimur ut jugum auferat et laetos faciat saecla in omnia | Jam summe domine respice saucium delictis populum dele chirographum et nostrum gemitum cerne propitius dans nobis auxilium tempore congruis | Defunctis requiem omnibus tribuis optime et supinus tempora prospera tribue victum pauperibus subsidium viduis omnes percipiant quod pie postulant | Te nostra jubilet gloria perpetim qui solus dominus trinus et unus est jugi imperio saecula continens et cuncta dominans omnibus imperans | Amen |
| h04513 VRS | Respice et exaudi me domine deus meus illumina oculos meos ne umquam obdormiam in morte |
| h04735 CaH | Domine domine rex omnipotens in dicione tua cuncta sunt posita et non est qui tuae possit resistere voluntati | Si decreveris salvare Israel tu fecisti caelum et terram et quicquid caeli ambitu continetur | Dominus enim omnium es nec est qui resistat majestati tuae | Et nunc domine rex deus Abraham miserere populo tuo quia volunt nos inimici perdere et hereditatem tuam delere | Ne despicias partem tuam quam redemisti tibi ex Aegypto | Exaudi deprecationem meam et propitius esto forti et funiculo tuo et converte luctum nostrum in gaudio ut viventes laudemus nomen tuum domine et non claudas orate canentium |
| 600826 R | Exaudi orationem meam domine et deprecationem meam et ab omnibus iniquitatibus meis erue me quoniam incola ego sum apud te et peregrinus |
| g00646 Of | Perfice gressus meos in semitis tuis ut non moveantur vestigia mea inclina aurem tuam et exaudi verba mea mirifica misericordias tuas qui salvos facis sperantes in te domine |
| g02304 In | Exaudi nos domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice nos domine |