Stans a longe | Qui plurima perpetraret facinora | Atque sua revolvens secum crimina | Nolebat alta contemplare caeli sidera | Sed pectus tundens depromebat ore lacrimans | Deus propitius mihi peccatori esto | Et mea omnia pius dele facinora | Hac voce benignam promeruit clementiam | Nec non et justificatus venit domum suam | Cujus nos sacra sectantes exempla dicamus deo | Deus benigne nostri miserere laxans debita | Mitis et non justifica
Duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus pharisaeus et alter publicanus pharisaeus stans haec apud se orabat deus gratias tibi ago quia non sum sicut ceteri homines raptores injusti adulteri velut etiam hic publicanus publicanus autem stans percutiebat pectus suum dicens deus propitius esto mihi peccatori