Full text:
Dominum tibi praeponimus qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis sunt
Genre:
Usual feast:
CAO:
2399
CAO concordances:
L
- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Eum tibi praeponimus qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis sunt | 006178za | V |
| Alleluia Aggaei et Zachariae | Lauda anima mea dominum laudabo dominum in vita mea psallam deo meo quamdiu fuero nolite confidere in principibus | In filiis hominum in quibus non est salus | Exibit spiritus ejus et revertetur in terram suam in illa die peribunt omnes cogitationes eorum | Beatus cujus deus Jacob adjutor ejus spes ejus in domino deo ipsius | Qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis sunt | Qui custodit veritatem in saeculum facit judicium injuriam patientibus dat escam esurientibus dominus solvit compeditos | Dominus illuminat caecos dominus erigit elisos dminus diligit justos | Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et vias peccatorum disperdet | Regnabit dominus in saecula deus tuus Sion in generationem et generationem | 920145 | PS |
| Deum tibi proponimus qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis sunt | 006178ze | V |
| Beatus cujus deus Jacob adjutor ejus spes ejus in domino deo ipsius qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis sunt qui custodit veritatem in saeculum facit judicium injuriam patientibus dat escam esurientibus | g04795 | In |
| Canticum ipsi David quando domus aedificabatur post captivitatem cantate domino canticum novum cantate domino omnis terra | Cantate domino et benedicite nomini ejus annuntiate de die in diem salutare ejus | Annuntiate inter gentes gloriam ejus in omnibus populis mirabilia ejus | Quoniam magnus dominus et laudabilis nimis terribilis est super omnes deos | Quoniam omnes dii gentium daemonia dominus autem caelos fecit | Confessio et pulchritudo in conspectu ejus sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus | Afferte domino patriae gentium afferte domino gloriam et honorem | Afferte domino gloriam nomini ejus tollite hostias et introite in atria ejus | Adorate dominum in atrio sancto ejus commoveatur a facie ejus universa terra | Dicite in gentibus quia dominus regnavit etenim correxit orbem terrae qui non commovebitur judicabit populos in aequitate | Laetentur caeli et exsultet terra commoveatur mare et plenitudo ejus | Gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt tunc exsultabunt omnia ligna silvarum | A facie domini quia venit quoniam venit judicare terram judicabit orbem terrae in aequitate et populos in veritate sua | 920095 | PS |
| Est unus verus deus qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis sunt huic nos christiani servimus | 006795a | V |
| Alleluia In exitu Israel de Aegypto domus Jacob de populo barbaro | Facta est Judaea sanctificatio ejus Israel potestas ejus | Mare vidit et fugit Jordanis conversus est retrorsum | Montes exsultaverunt ut arietes et colles sicut agni ovium | Quid est tibi mare quod fugisti et tu Jordanis quia conversus es retrorsum | Montes exsultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium | A facie domini mota est terra a facie dei Jacob | Qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum | Non nobis domine non nobis sed nomini tuo da gloriam | Super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est deus eorum | Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit | Simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum | Os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt | Aures habent et non audient nares habent et non odorabunt | Manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo | Similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis | Domus Israel speravit in domino adjutor eorum et protector eorum est | Domus Aaron speravit in domino adjutor eorum et protector eorum est | Qui timent dominum speraverunt in domino adjutor eorum et protector eorum est | Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israel benedixit domui Aaron | Benedixit omnibus qui timent dominum pusillis cum majoribus | Adjiciat dominus super vos super vos et super filios vestros | Benedicti vos a domino qui fecit caelum et terram | Caelum caeli domino terram autem dedit filiis hominum | Non mortui laudabunt te domine neque omnes qui descendunt in infernum | Sed nos qui vivimus benedicimus domino ex hoc nunc et usque in saeculum | 920113 | PS |
| Nos plures deos non habemus sed unus verus deus qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis sunt huic nos christiani servimus | 003958 | A |
| Clamavimus ad dominum deum patrem nostrorum et exaudivit nos | Et respexit humilitatem nostram et labores atque angustias | Et eduxit nos ex Aegypto in manu forti et bracchio excelso | Ingenti pabore in signis atque portentis | Et ait dominus bene omnia sunt locuti | Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum | Et ponam verba mea in ore ejus loqueturque ad eos omnia quae praecepero ei | Qui autem verba ejus quae loquetur in nomine meo audire noluerit ego ultor existam | Si autem audieris vocem domini dei tui ut facias atque custodias omnia mandata ejus | Faciet te dominus excelsiorem cunctis gentibus et suscitavit te dominus sibi in populum sanctum | Et aperiet tibi dominus thesaurum suum optimum caelum sanctum et det plubiam in tempore suo benedicens cunctis operibus manum suarum | Respice domine de sanctuari tuo et de excelso caelorum habitaculo sancto tuo | Et benedic hereditati tuae Israel et terram quam dedisti nobis | h04759 | CaH |