In diebus illis mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod Jesus accubuit in domo Simonis leprosi attulit alabastrum unguenti et stans retro secus pedes domini Jesu lacrimis coepit rigare pedes ejus et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes ejus et unguento ungebat
Quod cum vidissent qui cum eo erant dicebant intra se hic si propheta esset sciret mulierem qui tangit eum quia peccatrix est sciens dominus cogitationes eorum dixit ad eos quid molesti estis mulieri quia bonum opus operata est in me propter quod dico vobis remissa sunt ei peccata multa quia dilexit multum
O mirum et magnum miraculum quia peccatrix femina audebat redemptorem mundi tangere lacrimando et capillis tergendo crimina sua abluebat ideo remissa sunt ei peccata multa quoniam dilexit multum