Alleluia Laudate dominum de caelis laudate eum in excelsis | Laudate eum omnes angeli ejus laudate eum omnes virtutes ejus | Laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen | Laudate eum caeli caelorum et aquae omnes quae super caelos sunt | Laudent nomen domini quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt | Statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non praeteribit | Laudate dominum de terra dracones et omnes abyssi | Ignis grando nix glacies spiritus procellarum quae faciunt verbum ejus | Montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri | Bestiae et universa pecora serpentes et volucres pennatae | Reges terrae et omnes populi principes et omnes judices terrae | Juvenes et virgines senes cum junioribus laudent nomen domini | Quia exaltatum est nomen ejus solius | Confessio ejus super caelum et terram et exaltavit cornu populi sui hymnus omnibus sanctis ejus filiis Israel populo appropinquanti sibi alleluia
Jesse virgam humidavit et in fructum fecundavit ros misericordiae | Fructus mundo medicinam dedit et mundi ruinam relevavit hodie | Virgo parit nec est laesa virginis integritas sed in domo castitatis perseverat castitas | Nec mutatur dum assumit hominem divinitas sed assumpta gloriatur in Deum humanitas | Sic hamum divinitatis occultat mortalitas sic voracis Leviathan luditur voracitas | Qui dum capit glutiendum nostri vermem generis ipse captus inescatur pax est data posteris | Variatur lex naturae stupet ordo geniturae mutatur proprietas | Mamma lactat virginalis creatorem spiritalis esurit satietas | Hoc opus consideravit Habacuc et hoc expavit inter animalia | Quod fit continens contentum quod nutritur nutrimentum quod fit mater filia | Vagit infans sed vagitus nunquam talis est auditus dum plorat laetitia | Noster fletus hilaretur caelum gaudet et cantatur in excelsis gloria
O quam casta mater et virgo fecunda maria quae nullam novit maculam deum portare mervit O quam casta mater quae sine ulla contaminatione concepit et sine dolore genvit salvatorem O beatum ventrem mariae quae tantam nobilem terrae protulit ut diceret corus caelestium gloria in excelsis deo et in terra pax