In finem in laudibus psalmus Asaph canticum ad Assyrios | Notus in Judaea deus in Israel magnum nomen ejus | Et factus est in pace locus ejus et habitatio ejus in Sion | Ibi confregit potentias arcuum scutum gladium et bellum | Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis | Turbati sunt omnes insipientes corde dormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis | Ab increpatione tua deus Jacob dormitaverunt qui ascenderunt equos | Tu terribilis es et quis resistet tibi ex tunc ira tua | De caelo auditum fecisti judicium terra tremuit et quievit | Cum exsurgeret in judicium deus ut salvos faceret omnes mansuetos terrae | Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi | Vovete et reddite domino deo vestro omnes qui in circuitu ejus affertis munera terribili | Et ei qui aufert spiritum principum terribili apud reges terrae
Juravit dominus exercituum per animam suam quoniam replebo te hominibus quasi brucho et super te celeuma cantabitur | Qui fecit terram in fortitudine sua praeparavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos | Dante eo vocem multiplicantur aquae in caelo | Qui levat nubes ab extrema terrae fulgura in pluviam fecit | Qui producit ventos de thesauris suis stultus factus est omnis homo ab scientia sua | Confusus est omnis conflator sculptili quoniam mendax conflatio ejus nec est spiritus in eis | Vana sunt opera ejus et risui digna in tempore visitationis suae peribunt | Non sicut haec pars Jacob quia qui fecit omnia ipse est et Israel sceptrum hereditatis ejus dominus exercituum nomen est illi
Attende caelum et loquar audiat terra verba ex ore meo | Exspectetur sicut pluvia eloquium meum et descendant sicut ros verba mea | Sicut imber super gramen et sicut nix supra foenum quoniam nomen domini invocavi | Date magnitudinem domino deo vestro deus vera opera ejus et omnes viae ejus judicia | Deus fidelis et non est iniquitas in eo justus et sanctus dominus | Peccaverunt non ei filii maculati progenies prava et perversa | Haec domino retribuisti sicut populus factus et non sapiens | Nonne haec ipse pater tuus possedit fecit et creavit te | Commemoramini dies anticos intelligite annos generationis et generationum | Interroga patrem tuum et annuntiabunt tibi seniores tuos et dicent tibi | Cum partiretur altissimus nationes gentium quemadmodum dispersit filios ade | Statuit terminos gentium sicut numerum angelorum dei | Facta est portio domini populus ejus Jacob funiculum hereditatis suae Israel | Sufficientiam dedit ei in terra deserta in siti caloris ubi non erat aqua | Circumduxit et docuit et custodivit eum sicut pupillam oculi | Sicut aquila proteget nidum suum et super pullos suos conscendit expandit alas suas et suscepit eos et super posuit scapulis suis | Dominus solus deducebat eos et non erat cum eis deus alienus