- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 003699 | A | Maria ergo unxit pedes Jesu et extersit capillis suis et domus impleta est ex odore unguenti |
| 003699a | AV | Dimissa sunt ei peccata multa quoniam dilexit multum |
| 003699a.1 | AV | Dimissa sunt ei peccata multa |
| 003699za | AV | Audite haec omnes gentes auribus percipite qui habitatis orbem |
| 003699zb | AV | Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me |
| 003699zc | AV | Domine dominus |
| g00551c OfV | Mirabilis in excelsis dominus testimonia tua credibilia facta sunt nimis domum tuam decet sancta domine in longitudine dierum |
| h01463 ANT | Signum salutis pone domine in domibus istis ut non permittas introire angelum percutientem in domibus in quibus vos habitatis pono signum meum dicit dominus et protegam vos et non erit in vobis plaga nocens |
| a06999 H | Agni genitor domine verbum de virginie conceptum sine semine dux luminis ex fons vitae | Esto nobis in salute filius dei unice gubernator Jesu Christe ad praestem nostram aspice | In mundo nobis missus es captivos representare matorum linguas solvere | Ne nos relinquas domine omnium conditor pie propitius miserere qui nullum cupis perdere | Rector quae mundi domine salvator unigenite tu nos amore protege ut capti dulci opere | Christus dominus vigilet fidesque nostra germinet Zabuli discedamini nona aleas subripere | Per Jesum Christum dominum qui regnat cum deo patre et nos dignabit docere credamus in trinitate | Trino deo hac domino omnes dicamus gloriam quia pater in principio semper fuit cum filio |
| a01716 PS | Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te deus | Sitivit anima mea ad deum uivum quando veniam et apparebo ante faciem dei | Fuerunt mihi lacrimae meae panes die ac nocte dum dicitur mihi cottidie ubi est | Haec memoratus sum et effudi in me animam meam quoniam ingrediar in locum tabernaculi admirabilis domus dei | In voce exsultationis et confessionis sonus epulantis | Quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in domino quoniam confitebor illi salutare vultus mei et deo meo | A meipso anima mea turbata est propterea memor ero tui domine de terra Jordanis et Hermoniis a monte modico | Abyssus abyssum invocat cataractarum tuarum | Omnia excelsa tua et fluctus tui super me ingressi sunt | In die mandavit dominus misericordiam suam et in nocte decIaravit | Apud me oratio mea deo vitae meae dicam deo meo susceptor meus es quare me oblitus es et quare repulisti et contristatus incedo dum affligit me inimicus | In eo dum confringuntur omnia ossa mea exprobraverunt me qui tribulant anima mea | Dum dicitur mihi per singulos dies ubi est deus tuus | Quare tristis anima mea et quare conturbas me spera in domino quoniam confitebor illi salutare vultus mei et deo meo | Gloria |
| a01756 H | Noctis tempus jam praeterit jam gallus canent viribus gallo canente spes redit egris salus refunditur | Somnum gravati surgite cordis reatum pandite Jesu quae laudem dicite quae nos redemit sanguine | Non ut fax discipulus qui pacem ferens osculo et dolo tenens pectore turbis magistrum tradidit | Jesus captus ab impiis disparguntur discipuli locutus est ut dominus noctis ferens scandalum | Jesus suis discipulis dum crucem suam predicat negaris esse praemonet petrus facturus abnegat | Petrus fervens spiritu sequitur in praetorio sed agnitum discipuli negavit christum dominum | Petrus jurabat omnibus se non novisse hominem vox nam quae galli resonat et petrus culpam meminit | Jesus dum petrum respicit fidem petri dum suscipit petrus quae flendo recipit quod ante paulo admiserat | Et nos precamur domine fidem petri recipere fide quae apostolica flere pro nostra crimina | Gallo canente venimus laudes deo persolvimus confessionis proprie dantes ei veram fidem | Abscedat princeps demonum cum noxiis phantasmatum jam nos piavit veritas jam probra tersit caritas | Hinc te deus te poscimus ut per vagantes demonas signum salutis dextruas nos a pavore liberans | Hac noctis hora praescium david futurae gloriae deo preces multiplicat in matutinis excubans | Et nos oportet surgere illo vigore corporis illo quae voto spiritus quod expiemur sordibus | Exsurge nobis cum deus laudes tuorum suscipe lustrando corda lubrica lucis novella gratia |
| g01231a.2 OfV | Surgens Moyses ascendit in montem ubi constituit ei deus et descendit ad eum dominus in nube et adstitit ante faciem ejus videns Moyses procidens adoravit dicens obsecro domine dimitte peccata populi tui et dixit ad eum dominus faciam secundum verbum tuum |
| a07511 Ca | Vos sacerdotes domini vocabimini ministri dei nostri dicetur vobis | Fortitudinem gentium comedetis et in gloria earum superbietis | Pro confusione vestra duplici et rubore laudabunt partem suam | Propter hoc in terra sua duplicia possidebunt laetitia sempiterna erit eis | Quia ego dominus diligens judicium et odio habens rapinam in holocausto | Et dabo opus eorum in veritate et foedus perpetuum feriam eis | Et scient in gentibus semen eorum et germen eorum in medio populorum | Omnes qui viderint eos cognoscent illos quia isti sunt semen cui benedixit Dominus | Fulgebunt justi et tamquam scintillae in arundineto discurrent | Judicabunt nationes et dominabuntur populis et regnabit dominus illorum in perpetuum | Qui confidunt in illo intelligent veritatem et fideles in dilectione acquiescent illi | Quoniam donum et pax est electis ejus | Reddidit justis mercedem laborum suorum et deduxit illos in via mirabili | Et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum per noctem | Transtulit illos per Mare Rubrum et transvexit illos per aquam nimiam | Inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos | Ideo justi tulerunt spolia impiorum et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum | Et victricem manum tuam laudaverunt pariter quoniam sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium fecit disertas |
| a07606 Ca | Domine audivi auditionem tuam et timui | Domine opus tuum in medio annorum vivifica illud | In medio annorum notum facies cum iratus fueris misericordiae recordaberis | Deus ab Austro veniet et sanctus de monte Pharan | Operuit caelos gloria ejus et laudis ejus plena est terra | Splendor ejus ut lux erit cornua in manibus ejus | Ibi abscondita est fortitudo ejus ante faciem ejus ibit mors | Et egredietur diabolus ante pedes ejus stetit et mensus est terram | Aspexit et dissolvit gentes et contriti sunt montes saeculi | Incurvati sunt colles mundi ab itineribus aeternitatis ejus | Pro iniquitate vidi tentoria Aethiopiae turbabuntur pelles terrae Madian | Numquid in fluminibus iratus es Domine aut in fluminibus furor tuus vel in mari indignatio tua | Qui ascendes super equos tuos et quadrigae tuae salvatio | Suscitans suscitabis arcum tuum juramenta tribubus quae locutus es | Fluvios scindes terrae viderunt te et doluerunt montes gurges aquarum transiit | Dedit abyssus vocem suam altitudo manus suas levavit | Sol et luna steterunt in habitaculo suo in luce sagittarum tuarum ibunt in splendore fulgurantis hastae tuae | In fremitu conculcabis terram et in furore obstupefacies gentes | Egressus es in salutem populi tui in salutem cum Christo tuo | Percussisti caput de domo impii denudasti fundamentum ejus usque ad collum | Maledixisti sceptris ejus capiti bellatorum ejus venientibus ut turbo ad dispergendum me | Exsultatio eorum sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito | Viam fecisti in mari equis tuis in luto aquarum multarum | Audivi et conturbatus est venter meus a voce contremuerunt labia mea | Ingrediatur putredo in ossibus meis et subter me scateat | Ut requiescam in die tribulationis ut ascendam ad populum accinctum nostrum | Ficus enim non florebit et non erit germen in vineis | Mentietur opus olivae et arva non afferent cibum | Abscindetur de ovili pecus et non erit armentum in praesepibus | Ego autem in Domino gaudebo et exsultabo in Deo Jesu meo | Deus Dominus fortitudo mea et ponet pedes meos quasi cervorum | Et super excelsa mea deducet me victor in psalmis canentem |
| g01078a.1 CmV | Diligam te domine virtus mea dominus firmamentum meum et refugium meum |
| 509502.22 Gl | Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis | Laudamus te Benedicimus te Adoramus te Glorificamus te | HYMNUM DICIMUS TIBI gratias agimus propter gloriam tuam magnam Domine Deus rex caelestis deus pater omnipotens | Domine fili unigenite Jesu Christe ALTISSIME | Domine Deus agnus dei filius patris Qui tollis peccata mundi miserere nobis | Qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram qui sedes ad dexteram patris miserere nobis | Quoniam tu solus sanctus tu solus Dominus tu solus altissimus Jesu Christe Cum sancto spiritu in gloria Dei patris amen |