| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est memento mei domine quia ventus est vita mea | 006956 | R |
| Memento mei deus quia ventus est vita mea nec aspiciat me visus hominis | 007143 | R |
| Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est memento mei domine quia ventus est vita mea | h02290 | RS |
| In finem psalmus David ad te domine levavi animam meam | Deus meus in te confido non erubescam | Neque irrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur | Confundantur omnes iniqua agentes supervacue vias tuas domine demonstra mihi et semitas tuas edoce me | Dirige me in veritate tua et doce me quia tu es deus salvator meus et te sustinui tota die | Reminiscere miserationum tuarum domine et misericordiarum tuarum quae a saeculo sunt | Delicta juventutis meae et ignorantias meas ne memineris secundum misericordiam tuam memento mei tu propter bonitatem tuam domine | Dulcis et rectus dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via | Diriget mansuetos in judicio docebit mites vias suas | Universae viae domini misericordia et veritas requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus | Propter nomen tuum domine propitiaberis peccato meo multum est enim | Quis est homo qui timet dominum legem statuit ei in via quam elegit | Anima ejus in bonis demorabitur et semen ejus hereditabit terram | Firmamentum est dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut manifestetur illis | Oculi mei semper ad dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos | Respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum ego | Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de necessitatibus meis erue me | Vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea | Respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me | Custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te | Innocentes et recti adhaeserunt mihi quia sustinui te | Libera deus Israel ex omnibus tribulationibus suis | 920024 | PS |
| Canticum Psalmi filiis Core in finem pro Maheleth ad respondendum intellectus Eman Ezrahitae | Domine deus salutis meae in die clamavi et nocte coram te | Intret in conspectu tuo oratio mea inclina aurem tuam ad precem meam | Quia repleta est malis anima mea et vita mea inferno appropinquavit | Aestimatus sum cum descendentibus in lacum factus sum sicut homo sine adjutorio | Inter mortuos liber sicut vulnerati dormientes in sepulcris quorum non es memor amplius et ipsi de manu tua repulsi sunt | Posuerunt me in lacu inferiori in tenebrosis et in umbra mortis | Super me confirmatus est furor tuus et omnes fluctus tuos induxisti super me | Longe fecisti notos meos a me posuerunt me abominationem sibi traditus sum et non egrediebar | Oculi mei languerunt prae inopia clamavi ad te domine tota die expandi ad te manus meas | Numquid mortuis facies mirabilia aut medici suscitabunt et confitebuntur tibi | Numquid narrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuam et veritatem tuam in perditione | Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua et justitia tua in terra oblivionis | Et ego ad te domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te | Ut quid domine repellis orationem meam avertis faciem tuam a me | Pauper sum ego et in laboribus a juventute mea exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus | In me transierunt irae tuae et terrores tui conturbaverunt me | Circumdederunt me sicut aqua tota die circumdederunt me simul | Elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria | 920087 | PS |
| Militia est domino vita mea super terram habeo menses vacuos et noctes laboriosas enumero mihi memento mei quia ventus est vita mea | h02352 | RS |
| Memento domine quia ventus est vita nostra et anni nostri veloci cursu transierunt jam miserere nobis deus noster alleluia | h01416 | ALL |
| Militia est vita hominis super terra et sicut dies mercennarii dies ejus | Sicut cervus desiderat umbra et sicut mercennarius praestolatur finem operis sui sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi | Si dormiero dicam quando consurgam et rursus expectabo vesperam et replebor doloribus usque ad tenebras | Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est | Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur et consumpti sunt absque ulla spe | Memento quia ventus est vita mea et non revertetur ocultis meus ut videat bona nec aspiciet me visus hominis | Oculi tui in me et non subsistam sicut consumitur nubs et pertransit sic qui descenderit ad inferos non ascendet nec revertetur ultra in domum suam neque cognosce eum amplius locus ejus | Quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione oris mei et confabulabor cum amaritudine animae meae | Numquid mare sum ego aut coetus quia circumdedisti me carcere | Si dixero consolabitur me lectulus meus et relevabor loquens mecum in strato meo terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties | Quam ob rem elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea | Desperavi nequaquam ultra jam vivam parce mihi nihil enim sunt dies mei | Quid est homo quia magnificas eum et quia ponis erga eum cor tuum | Visitas eum diluculo et subito probas illum | Usquequo non parces mihi nec dimittis me ut gluttiam salivam meam | Peccavi quid faciam tibi o custos hominum | Quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis | Cur non tolles peccatum meum et quare non auferes iniquitatem meam | Ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quaesieris non subsistam | h04746 | CaH |