Reminiscentur et convertentur ad dominum omnes fines terrae et adorabunt in conspectu ejus omnes patris gentium quoniam domini est regnum et ipse dominabitur genti
Laus cantici ipsi David venite exsultemus domino jubilemus deo salutari nostro | Praeoccupemus faciem ejus in confessione et in psalmis jubilemus ei | Quoniam deus magnus dominus et rex magnus super omnes deos | Quia in manu ejus sunt omnes fines terrae et altitudines montium ipsius sunt | Quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et siccam manus ejus formaverunt | Venite adoremus et procidamus et ploremus ante dominum qui fecit nos | Quia ipse est dominus deus noster et nos populus pascuae ejus et oves manus ejus | Hodie si vocem ejus audieritis nolite obdurare corda vestra | Sicut in irritatione secundum diem tentationis in deserto ubi tentaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opera mea | Quadraginta annis offensus fui generationi illi et dixi semper hi errant corde | Et isti non cognoverunt vias meas ut juravi in ira mea si introibunt in requiem meam
In finem in hymnis psalmus cantici David | Deus misereatur nostri et benedicat nobis illuminet vultum suum super nos et misereatur nostri | Ut cognascamus in terra viam tuam in omnibus gentibus salutare tuum | Confiteantur tibi populi deus confiteantur tibi populi omnes | Laetentur et exsultent gentes quoniam judicas populos in aequitate et gentes in terra dirigis | Confiteantur tibi populi deus confiteantur tibi populi omnes | Terra dedit fructum suum benedicat nos deus deus noster | Benedicat nos deus et metuant eum omnes fines terrae