| 003700 A | Maria et flumina benedicite domino hymnum dicite fontes domino alleluia |
| 006901 R | In ecclesiis benedicite deo alleluia domino de fontibus Israel alleluia alleluia alleluia |
| 204340 A | Sacerdotes sacerdoti summo benedicite et coronae sacrae doti nos heredes subdite |
| 920102 PS | Ipsi David benedic anima mea domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto ejus | Benedic anima mea domino et noli oblivisci omnes retributiones ejus | Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuas | Qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus | Qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae juventus tua | Faciens misericordias dominus et judicium omnibus injuriam patientibus | Notas fecit vias suas Moysi filiis Israel voluntates suas | Miserator et misericors dominus longanimis et multum misericors | Non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabitur | Non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis | Quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se | Quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras | Quomodo miseretur pater filiorum misertus est dominus timentibus se | Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus | Homo sicut foenum dies ejus tamquam flos agri sic efflorebit | Quoniam spiritus pertransibit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum | Misericordia autem domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et justitia illius in filios filiorum | His qui servant testamentum ejus et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea | Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur | Benedicite domino omnes angeli ejus potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum ejus | Benedicite domino omnes virtutes ejus ministri ejus qui facitis voluntatem ejus | Benedicite domino omnia opera ejus in omni loco dominationis ejus benedic anima mea domino |
| g01117a GrV | Benedicite deum caeli quia fecit nobiscum misericordiam suam |
| g02536 Al | Alleluia Benedicite deum caeli et coram omnibus viventibus confitebimur ei quia fecit nobis cum misericordiam suam |
| 600285.1 R | Benedicite domino omnes virtutes ejus ministri ejus qui facitis voluntatem ejus |
| g02022:09 HV | Benedicite volucres caeli domino benedicite bestiae et universa pecora domino benedicite filii hominum domino |
| g01105c CmV | In ecclesiis benedicite deo domino de fontibus Israel |
| h01912 CaH | Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosus in saecula | et benedictum nomen gloria tue quod est sanctum et laudabile et gloriosus in saecula | Benedictus es in templo sancto gloriae tuae qui vides abyssos sedes super cherubim supra sedem regni tui infirmamento caeli et laudabilis et gloriosus in saecula | Benedicite omnia opera domini caeli angeli ad que omnis qui estis supra caelos omnes virtutes sol et lune stellae caeli domino hymnorum dicite et super exultate eum in saecula | Benedicite imber et ros omnis spiritus ignis et extas noctes et dies tenebrae et lumen | hiemps et estas pruina nix fulgura et nubes dominum hymnum dicite et super exaltate eum in saecula | Benedicat terra domino montes et colles et omnia nascentia de terra maria flumina fontes cete et omnia que movebuntur in aquis volucres caeli bestie et jumenta domino hymnum dicite et super exaltate eum in saecula | Benedicite fili hominum domino Israhel sacerdotes servi domino spiritus et anime justorum sancti et humilies corde ananias azarias et misael domino hymnum dicite et super exaltate eum in saecula |