Populus Sion convertimini ad dominum deum vestrum et dicite ei potens es domine dimittere peccata nostra ut non inveniant nos iniquitates nostrae deus noster alleluia alleluia
Venite omnes exsultemus in conspectu domini quia prope est dies in quo natale ejus celebremus et in illa die mundo corde ad altare domini perveniamus quia promittitur filius virginis per visitationem spiritus sancti o beata infantia per quem generis nostri vita est reparata quia tamquam sponsus de thalamo Mariae Christus processit ex utero o virgo super virgines benedicta sic paries filium ut in virginitate non patiaris detrimentum
Venite exsultemus domino jubilemus deo salutari nostro | Praeoccupemus faciem ejus in confessione et in psalmis jubilemus ei | Quoniam deus magnus dominus et rex magnus super omnem terram | Quoniam non repellet dominus plebem suam quia in manu ejus sunt omnes fines terrae et altitudines montium ipse conspicit | Quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et aridam manus ejus fundaverunt | Venite adoremus et procidamus ante deum ploremus coram domino qui fecit nos | Quia ipse est dominus deus noster nos autem populus ejus et oves gregis ejus | Hodie si vocem ejus audieritis nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto | Ubi tentaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea | Quadraginta annis proximus fui generationi huic et dixi semper errant corde | Propter quod odio habuit et generationem et ipsi non cognoverunt vias meas | Quibus juravi in ira mea sic introibunt in requiem meam
Venite omnes exsultemus in conspectu domini quia prope est dies in quo natale ejus celebrabitis et in illa die mundo corde ad altare domini perveniamus quia promittitur filius virgini per visitationem spiritus sancti