Psalmus Asaph Quam bonus Israel deus his qui recto sunt corde | Mei autem pene moti sunt pedes pene effusi sunt gressus mei | Quia zelavi super iniquos pacem peccatorum videns | Quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum | In labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur | Ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate sua | Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in affectum cordis | Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam iniquitatem in excelso locuti sunt | Posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in terra | Ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis | Et dixerunt quomodo scit deus et si est scientia in excelso | Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias | Et dixi ergo sine causa justificavi cor meum et lavi inter innocentes manus meas | Et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutinis | Si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum reprobavi | Existimabam ut cognoscerem hoc labor est ante me | Donec intrem in sanctuarium dei et intellegam in novissimis eorum | Verumtamen propter dolos posuisti eis dejecisti eos dum allevarentur | Quomodo facti sunt in desolationem subito defecerunt perierunt propter iniquitatem suam | Velut somnium surgentium domine in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges | Quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt | Et ego ad nihilum redactus sum et nescivi | Ut jumentum factus sum apud te et ego semper tecum | Tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me | Quid enim mihi est in caelo et a te quid volui super terram | Defecit caro mea et cor meum deus cordis mei et pars mea deus in aeternum | Quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnes qui fornicantur abs te | Mihi autem adhaerere deo bonum est ponere in domino deo spem meam ut annuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion
Tu scis domine recordare mei et visita me et tuere me ab his qui persecuntur me | Noli in patientia tua suscipere me scito quoniam sustinui pro te opprobrium | Inventi sunt sermones tui et comedi eos | Et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in laetitiam cordis mei quoniam invocatum est nomen tuum super me domine deus exercituum | Non sedi in concilio ludentium et gloriatus sum | A facie manus tuae solus sedebam quoniam comminationem replesti me | Quare factus est dolor meus perpetuus et plaga mea disperabilis renuit curari | Facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium | Propter hoc haec dicit dominus | Si converteris convertam te et ante faciem meam stabis | Et si separaveris pretiosum a vili quasi os meum eris | Convertentur ipsi ad te et tu non converteris ad eos | Et dabo te populo huic in murum aereum fortem et bellabunt adversum te et non praevalebunt quia ego tecum sum ut salvem te et eruam dicit dominus | Et liberabo te de manu pessimorum et redimam te de manu fortium
Noli in patientia tua suscipere me scito quoniam sustinui pro te opprobrium | Inventi sunt sermones tui et comedi eos | Et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in laetitiam cordis mei quoniam invocatum est nomen tuum super me domine deus exercituum | Non sedi in concilio ludentium et gloriatus sum | A facie manus tuae solus sedebam quoniam comminatione replesti me | Quare factus est dolor meus perpetuus et plaga mea in sanabilis renuit curari | Facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium | Propter hoc haec dicit dominus | Si converteris convertam te et ante faciem meam stabis | Et si separaveris pretiosum a vili quasi os meum eris | Convertentur ipsi ad te et tu non converteris ad eos | Et dabo te populo huic in murum aereum fortem et bellabunt adversum te et non praevalebunt quia ego tecum sum ut salvem te et eruam dicit dominus | Et liberabo te de manu pessimorum et redimam te de manu fortium