Full text:
Ego sum nolite timere
Genre:
Usual feast:
Fulltext source:
I-Rvat Vat.lat.5319
- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Pax vobis ego sum nolite timere videte manus meas Alleluia | 004254.1 | A |
| Alleluia apparuit dominus Jesus discipulis suis dicens pax vobis ego sum qui resurrexi nolite timere | h00428 | LDS |
| Haec dicit dominus nolite timere quia ego vobiscum sum et suscitabo spiritum ducis Juda et erit spiritus meus un medio vestri replebo domum meam gloriam et in isto loco pacem dabo alleluia alleluia | h02263 | RS |
| Una sabbatorum cum sero esset et fores essent clausae ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum venit Jesus et stetit in medio eorum et dixit eis pax vobis ego sum nolite timere et cum haec dixisset ostendit eis manus et latus gavisi sunt ergo discipuli viso domino alleluia alleluia alleluia | h00446 | RS |
| Alleluia pax vobis ego sum nolite timere alleluia | 001349 | A |
| Pastores prae claritate luminis non intuebantur videre angelum magis turbabantur et facta est vox de caelo dicens nolite timere pax vobiscum ego sum Gabriel angelus ad virginem missus | 007357 | R |
| Pax vobis ego sum alleluia nolite timere alleluia | 004254 | A |
| Alleluia Stetit Jesus in medio discipulorum suorum et dixit eis pax vobis ego sum nolite timere | g02461.1 | Al |
| Videns Jesus discipulos suos dixit illis confidite quia ego sum nolite timere | a00894 | A |
| Caeli enarrant gloriam dei filii verbi incarnati facti de terra caeli | Haec enim gloria soli domino est congrua | Nomen est cujus magni consilii angelus | Istud consilium lapso homini auxilium est antiquum et profundum et verum factum solis tantum sanctis cognitum | Cum angelus iste homo natus ex muliere immortalem ex mortali de terra caelum fecit ex homine angelum | Hic est dominus exercituum deus cujus sunt angeli missi in terram apostoli | Quibus se ipsum vivum praebuit resurgens multis argumentis pacem victor mortis nuntians | Pax vobis ego sum inquit nolite jam timere praedicate verbum dei creaturae omni coram regibus et principibus | Sicut misit me pater et ego mitto vos in mundum estote ergo prudentes sicut serpentes estote ut columbae simplices | Hinc Petrus Romam apostolorum princeps adiit Paulus Graeciam ubique docens gratiam ter quattuor alii proceres in plagis terrae quattuor evangelizantes trinum et unum | Andreas Jacobus uterque Philippus Bartholmaeus Simon Thaddeus Joannes Thomas et Matthaeus duodecim judices non ab uno sed in unum divisi per orbem divisos in unum colligunt | In omnem terram exivit sonus eorum | Et in fines orbis terrae verba eorum | Quam speciosi pedes evangelizantium bonum praedicantium pacem | Sanguine Christi redemptis ita dicentium Sion regnabit deus tuus | Qui verbo saecula fecit quod pro nobis verbum caro factum est in fine saeculorum | Hoc verbum quod praedicamus Christum crucifixum qui vivit et regnat deus in caelis | Hi sunt caeli in quibus Christe habitas in quorum verbis tonas fulguras signis roras gratia | His dixisti rorate caeli desuper et nubes pluant justum aperiatur terra germinans | Germen justum suscitans terram nostram quam apostolicis verbis serens germinare facias | Quorum verbis verbum patris tenentes in patientia fructum ferre fac nos tibi domine | Hi caeli quos magni consilii angelus inhabitas quos non servos sed amicos appellas quibus omnia quae audisti a patre notificas | In quorum divisione collectum gregem custodias indivisum et in vinculo pacis ut in te unum simus sicut in patre tu es unus | Miserere nobis tu qui habitas rex in caelis | ah50267 | Sq |
| Apparuit dominus Jesus discipulis suis dicens pax vobis ego sum qui resurrexi nolite timere | h00684 | PRLG |
| Confidite ego sum nolite timere et ascendit Jesus ad illos in navem et cessavit ventus | 001871 | A |
| Ego sum Azarias Ananiae magni filius sum Raphael archangelus unus ex septem qui astamus ante conspectum domini pax vobis nolite timere dominus exaudivit preces vestras et misit me ad vos ut curem vos alleluja | g04684 | In |
| Cum sero esset factum erat navis in medio mari et Jesus solus in terra omnes cum viderunt et conturbati sunt et ait illis confidite ego sum nolite timere | 002033.1 | A |
| Audite me rectores filiorum Israel dicit dominus nolite timere neque conturbemini quia ego multiplicabo vos et non eritis pauci numero sed absque pavore habitabitis in terram vestram | h02034 | RS |
| Protector tuus ego sum noli timere dicit dominus si transierus per ignem non conbureris flumina non concludunt te quia tenebo manum tuam | h04016 | ANT |
| Alleluia Ecce mitto vos sicut oves in medio luporum nolite terreri quia ego vobiscum sum custos vester | g04444 | Al |
| Omnes moriemini quia in Adam peccavistis quid habes Hester elevata in populis ego sum frater tuus noli timere non morieris non enim pro te sed pro omnibus haec lex constituta est | a07874 | R |
| Alleluia Puer meus noli timere dicit dominus dum transieris per ignum non nocebit te quia ego sum tecum | g03068 | Al |
| Haec dicit dominus formans te ab utero auxiliator tuus noli timere serve meus rectissime cum elegi quia ego tecum sum alleluia alleluia | g03499 | SCR |
| Attendite ad me popule meus et tribus mea me audite | Quia judicium meum in luce populorum requiescet | Prope est justus meus et egressus est salvator meus et bracchia meum populos judicabunt | Me enim insulae expectabunt et bracchium meum sustinebunt | Levate in caelum oculos vestros et videte sub terra deorsum | Quia caeli sicut fumus liquescent et terra sicut vestimentum atteretur et habitatores ejus sicut haec interibunt | Salus autem mea in sempiternum erit et justitia mea non deficiet | Audite me qui scitis justum populum lex mea in corde eorum | Nolite timere opprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis | Sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis et sicut lanam sic devorabit eos tinea | Salus autem mea in sempiternum erit et justitia mea in generatione generatione | Consurge consurge induere fortitudinem bracchium domini consurge sicut in diebus antiquis in generationibus saeculorum | Numquid non tu percussisti superbum vulnerasti draconem | Numquid non tu siccasti mare aquam abyssi vehementis | Qui posuisti profundum maris viam ut transirent liberati | Et nunc qui redempti sunt a domino convertentur et venient in Sion laudante et laetitia sempiterna super capita eorum | Gaudium et laetitiam obtinebunt fugiet dolor et gemitus | Ego ego ipso et consolabor vos ait dominus | h03772a | ANTV |
| Ex quo honoravi te in conspectu meo coronavi te dicit dominus et ego dilexi te valde noli timere quia ego tecum sum semper ut adjuvem te | h02189 | RS |
| Cito veniet salus tua Jerusalem salvator tuus ego sum noli timere | h02685 | ANT |
| Haec dicit dominus creans te Jacob et formans te Israel | Noli timere quia redemi te et vocavi nomini tuo meus es tu | Dum transieris per aquas tecum ero et flumina non operient te | Dum ambulaveris per ignem non combureris et flamma non ardebit in te | Quia ego dominus deus tuus sanctus Israel salvator tuus | Dedi propitiationem tuam Aegyptum Aethiopiam et Sabaa pro te | Ex quo honorabilis factus es mihi in oculis meis et gloriosus ego dilexi te | Et dabo homines pro te et populos pro anima tua noli timere quoniam ego tecum sum | Ab oriente adducam semen tuum et ab occidente congregabo te | Dicam aquiloni da et austro noli prohibere | Afferam filios meos de longinquo et filias meas ab extremis terrae | Et omnis qui invocaverit nomen meum in gloria mea creavi eum formavi eum et feci eum | h04713 | CaH |
| Protector tuus ego sum noli timere dicit dominus cum transieris per ignem non combureris et flamma non comburet te quia tenebo manum tuam | 007443 | R |
| Dum duceretur Petrus apostolus ad crucem repletus gaudio magno dixit non sum dignus ita esse in cruce sicut dominus meus qui de spiritu sancto conceptus est me autem ex limo terrae ipse formavit ita crux mea caput meum in terris debet ostendere at illi verterunt crucem et pedes ejus sursum confixerunt manus vero deorsum dum esset Petrus in cruce venit turba multa maledicens Caesarem et fecerunt planctum magnum ante crucem Petrus exhortabat eos de cruce dicens nolite flere sed gaudete mecum quia ego hodie vado vobis parare locum et cum hoc dixisset ait gratias tibi ago pastor bone quia oves quas tradidisti mihi compatiuntur mecum peto namque ut participentur mecum de gratia tua in sempiternum | 002446 | A |
| Puer meus noli timere quia ego sum tecum dicit dominus dum transieris per ignem flamma non nocebit te et odor ignis non erit in te | 007449 | R |
| Alleluia Protector tuus ego sum noli timere cum transieris per ignem examinasti et non est inventa in me iniquitas | g03215 | Al |
| Alleluia locutus est dominus ad Josue dicens hodie incipiam te exaltare coram omni Israel et sacerdotes portantes archam foederis dei universae terrae quia sicut fui cum Moisen ita ero tecum confortare et noli timere dominus enim deus tuus ego sum alleluia alleluia | h01112 | ALL |
| Ego crucis Christi servus sum et crucis trophaeum optavi potius debeo quam timere | 201502 | A |
| Puer meus noli timere quia ego sum tecum si transieris per ignem flamma non nocebit te et odor ignis non erit in te | 004411 | A |
| Ecce honorandus es in conspectu meo coronavi te dicit dominus et ego dilexi valde noli timere quia tecum sum semper ut adjuvi te | 006593 | R |
| Mons Gargane noli timere quia ego sum Michael archangelus missus sum a domino aedificare templum ejus ubi saxa panduntur et peccata hominum dimittuntur | 007175 | R |
| Vir iste locutus est dicens ego crucis Christi servus sum alleluia et crucis tropheum optare potius debeo quam timere alleluia | h02614 | RS |
| Attendite ad me popule meus et tribus mea me audite | Quia judicium meum in luce populorum requiescet | Prope est justus meus et egressus est salvator meus et bracchia meum populos judicabunt | Me enim insulae expectabunt et bracchium meum sustinebunt | Levate in caelum oculos vestros et videte sub terra deorsum | Quia caeli sicut fumus liquescent et terra sicut vestimentum atteretur et habitatores ejus sicut haec interibunt | Salus autem mea in sempiternum erit et justitia mea non deficiet | Audite me qui scitis justum populum lex mea in corde eorum | Nolite timere opprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis | Sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis et sicut lanam sic devorabit eos tinea | Salus autem mea in sempiternum erit et justitia mea in generatione generatione | Consurge consurge induere fortitudinem bracchium domini consurge sicut in diebus antiquis in generationibus saeculorum | Numquid non tu percussisti superbum vulnerasti draconem | Numquid non tu exsiccasti mare aquam abyssi vehementis | Qui posuisti profundum maris viam ut transirent liberati | Et nunc qui redempti sunt a domino convertentur et venient in Sion cum laude et laetitia sempiterna super capita eorum | Gaudium et laetitiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitus | Ego ego ipso et consolabor vos ait dominus | h04683 | CaH |
| Factus est sermo domini ad Abraham dicens noli timere Abraham ego protector tuus sum et merces tua magna nimis | 006718 | R |
| Surgens dominus Jesus stans in medio discipulorum suorum dixit eis pax vobis ego sum nolite metuere gavisi sunt discipuli gaudio magno valde viso domino Jesu alleluia | 204822 | A |