Full text:
Et haec dixit mihi*
Genre:
Usual feast:
Fulltext source:
I-Rvat Vat.lat.5319
- Log in to post comments
| a04851 A | Loquente Jesu ad patrem respondens dixit confiteor tibi domine pater caeli et terrae quia abscondisti haec a sapientibus et a prudentibus et revelasti ea parvulis |
| a00458 D | Quia vidi dominum et haec dixit mihi |
| 206910 A | Dum p- ad monumentum vidi dominum et haec dixit mihi alleluia |
| 920049 PS | Psalmus Asaph deus deorum dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum | Ex Sion species decoris ejus | Deus manifeste veniet deus noster et non silebit ignis in conspectu ejus exardescet et in circuitu ejus tempestas valida | Advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum | Congregate illi sanctos ejus qui ordinant testamentum ejus super sacrificia | Et annuntiabunt caeli justitiam ejus quoniam deus judex est | Audi populus meus et loquar Israel et testificabor tibi deus deus tuus ego sum | Non in sacrificiis tuis arguam te holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper | Non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos | Quoniam meae sunt omnes ferae silvarum jumenta in montibus et boves | Cognovi omnia volatilia caeli et pulchritudo agri mecum est | Si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis terrae et plenitudo ejus | Numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo | Immola deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua | Et invoca me in die tribulationis eruam te et honorificabis me | Peccatori autem dixit deus quare tu enarras justitias meas et assumis testamentum meum per os tuum | Tu vero odisti disciplinam et projecisti sermones meos retrorsum | Si videbas furem currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas | Os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos | Sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae ponebas scandalum | Haec fecisti et tacui existimasti inique quod ero tui similis arguam te et statuam contra faciem tuam | Intelligite haec qui obliviscimini deum nequando rapiat et non sit qui eripiat | Sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quo ostendam illi salutare dei |
| 005343 A | Venit homo ad Jesum nocte ex pharisaeis nomine Nicodemus et dixit ei rabbi scimus quia a deo venisti magister nemo enim potest haec signa facere quae tu facis nisi fuerit dominus cum eo respondens Jesus et dixit ei nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum dei alleluia |
| 006311a V | Dixit praeses militibus tormenta adhibete ut exterminetur caro ejus et hostia domini ad haec agebat |
| 206217 A | Noli me tangere dixit dominus Jesus Mariae non dum enim ascendi ad patrem meum vade autem ad fratres meos et dic eis ascendo ad patrem meum et patrem vestrum deum in eum et deum vestrum venit Maria annuntiati discipulis quia vidi dominum et haec dixit mihi |
| ah34282 Sq | Gloriosus Christus rex hummilis in Martino fuit mirabilis Nam Martinus caelesti gratia repletus fecit mirabilia Hic hiemali frigore vexatur miles miserum vestivit parte chlamydis Martinus, amor pauperum Sequenti nocte pallio tectus dicebat dominus hanc vestem mihi tradidit Martinus catechuminus Mundus mundi divitias odio semper habuit et cum sanctis paupertatem pauper dilexit et coluit Post dimisit militias datus Dei servitio vires frangebat corporis vigiliis jejunio Suscitavit tres mortuos in virtute trinitatis latronem fidem docuit seminator veritatis Devoratores piscium mersos vidit in flumine dixit fugite formam daemonum facto recedit agmine Sacro perunctum oleo mutum loquentem reddidit Plebs gavisa miraculo in Jesum Christum credidit Iste suum praescivit obitum quod cum fuit fratribus cognitum dolor parit fletus et gemitus Ne deseras nos clamant filii grex tuus est expers consilii hanc invadunt daemones impii Ad haec sanctus maerens respondit anxium si populo tuo sum necessarius velle tuum doce deus propitius Deus dixit audi fili consilium hoc est velle meum accipe bravium vitam perpetuam victoris praemium Martinus igitur ad nutum domini caelos ingreditur Cum sanctis fratribus caelorum civibus laetus suscipitur Tu qui vides Christum in partis sinibus et es ante deum Cum senioribus ora sancte praecul pro peccatribus amen |
| h00335.1 RS | Stabat Maria ad monumentum foris plorans dum ergo fleret prospexit ubi positum erat corpus Jesu vidit duos angelos in albis sedentes et conversa retrorsum vidit Jesum stantem et venit annuntians discipulis quia vidi dominum et haec dixit mihi |
| a06870 H | Festum insigne prodiit coruscum voces in aula resonent cunctorum deo dicata plebs alumna tota pandite vota | Haec virgo sancta germineque clara saeculi cuncta respuit caduca Christum secuta acriori poenae subdidit membra | Judex iniquus ipse Quintianus virginem sanctam Agatham cum vidit decem malignis feminis obscenis tradi praecepit | Quam cum vidissent blandiuntur verbis audi praeceptum judicis monentis adora deos et lucrare vitam praemia multam | Sed fide plena nobilis puella exsecrat cuncta vanitatum verba spemque defixam retinet in Christo spemque invictam | Quam Quintianus praesentari jubens idola vana cogit adoranda fortis puella retinet in Christo fide perfecta | Iratus judex sibilat crudelis tortores suos excitat in malis torqueri jubet delicatum corpus puellae sacrum | Poenas illatas viriliter portat corpus intactum domino conservat fide qua credit omnia tormenta fortiter vincit | Additur poena crudelis et saeva virginis sacrae torquetur mamilla diuque torta abscindi praecepit ubera sacra | Tunc virgo sancta in carcere trusa fortis in Christo facta est athleta cujus in caelis angelica cura sanat mamillam | Splendor cum sanctis tenebras illustrat per totam noctem lux e caelis micat pavore multo territi custodes fugiunt omnes | Furore plenus ultroneus tortor testas acutas ignitos carbones corpus sacratum volutari jubet latere nudo | En terrae motus factus est immanis maerorque cunctis terruit tortores unum oppressit nomine Silvanum pars parietis | Omnis conventus ille civitatis tremore viso sic concurrunt omnes judicem saevum volentes occidi fugiit ipse | Post virgo laeta ergastulis clausa expandit manus dominum exorans sacram efflavit animam in caelos toga cum sanctis | Angelus dei descendit de caelo corpusque sanctum tu mala honorum tabula signat aureis scripta litteris sacram | Judex iniquus unquam erubescens volens inquiri ejus facultates pessima morte morsibus equorum nece tastatur | Miratum satis prodierunt signa anni vertentis facta comprobaris Aethneus ipse mons eructuavit ignem ardentem | Videntes cuncti rogum venientem velum sepulcri simul expandentem ignis stetit honorificandum corpus beatum | Deus qui tanta tribuisti dona virgini tuae caelestia regna nobis indignis ob honorem ejus dilue culpas | Ob cujus laudem clerus decantatur praecibus ejus tibi sit acceptus ratumque reddat plebis tuae victum honore sacrum | Sacerdos vita habeatur clarus moribus bonis tibi sit ornatus ut dignae possit tuum immolare corpus beatum | Cujusque festi annuis recursu laudis honoris persolvimus votum ejus obtentu laetemur cum sanctis tuis in caelo | Haec in honorem carmina quae dixit virginis sacrae merita narrabit tuo ex dono heres sit in caelo sanctorum choro | Gloria tibi patri glorioso et Jesu Christo redemptori nostro qui tecum regnat cum spiritu sancto juge per aevo |