Benedictus dominus deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui | Sicut locutus est per os sanctorum prophetarum suorum quae ab evo sunt | Salutem de inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos | Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sancti sui | Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris | Per viscera misericordiae dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto | Illuminare eis qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis
Benedictus dominus deus Israel qui elegit te in matrem genitricis suae et benedictum eloquium tuum et benedicta tu quae filiam peperisti cuju fructus visitavit et fecit redemptionem plebis suae
Benedictus dominus deus Israel pater et filius et spiritus sanctus deus noster quia sicut locutus est ore prophetarum visitavit nos per virginem quam ab aeterno praeordinavit fieri intemeratam matrem fecitque per eam redemptionem plebis suae
Et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus domini erat cum illo et Zacharias pater ejus impletus est spiritu sancto et prophetavit dicens Benedictus deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae