Quem non praevalent propria magnitudine | Caeli terrae atque maria amphisaepire | De virgineo natus utero ponitur in praesaepio | Ut propheticus sermo nuntiat stant simul bos et asinus | Sed oritur stella lucida praebitura domino obsequia | Quam Balaam ex Judaica orituram dixerat prosapia | Haec magorum oculos fulguranti lumine praestrinxit providos | Atque ipsos praevia Christi ad cunabula perduxit vilia | Illi at exiguis adorant obsitum pannulis | Offerentes regia aurum thus et myrrham munera | Ipsa sed tamen mysticis non carent munera figuris | Aurum ut regi thus deo et magno offerunt sacerdoti| Atque myrrham in sepulturam
Qui non audierit prophetam istam aeterna peribit morte | Verba nam vitae sunt in ore ejus aeterno condita sale | Et in labiis ejus favus distillans dulcedinem sapientiae | Hic est mediator dei et hominum per quem fluenta baptismi sacrantur hodie | Ergo devoti cum Christo jam renate redemptori ovantes psallite
Hodie in monte transfigurato domino aperti sunt caeli et nubes praeclara super eum descendit et vox patris intonuit hic est filius meus dilectus in quo mihi complacuit
Hodie in Jordane baptizato domino aperti sunt caeli et sicut columba super eum spiritus mansit et vox patris intonuit hic est filius meus dilectus in quo mihi complacui
Orante domino Jesu in excelso monte coram discipulis suis quasi sol cum in virtute sua lucet facies ejus resplenduit candida facta sunt vestimenta ejus sicut nix caeli aperti sunt super eum et spiritus sanctis un splendenti nubes visus est paterna vox audita est hic est filius meus dilectus Petrus autem gloriam majestatis dei intuens exclamavit dicens