Vir autem domini Benedictus spiritu omnium justorum plenus fuit insignus tantis virtutibus ut jure celsioris ordinis sit fundator quem ut verbis informet sic prece tueatur
Erat vir domini Benedictus vultu placido canis decoratus angelicis tantaque circa eum claritas excreverat ut in terris positus in caelestibus habitaret
Benedictus vir qui confidit in domino et erit dominus fiduciam ejus | Et erit tamquam lignum quod aras plantatur super aquas | Quod ad humorem mittit radices suas et non timebit dum venerit estus | Et erit folium ejus viride et in tempore siccitatis non erit sollicitus nec aliquando desinit facere fructum | Sana me domine et sanabor salvum me fac et salvus ero quia laus mea et virtus mea tu es | Ecce ipsi dicunt ad me ubi est verbum domini veniat et ego non sum turbatus | Te pastorem sequens et diem hominis non concupibi tu scis | Quod egressum est de labiis meis rectum in conspectu tuo fuit | Non sit mihi formidinis spes mea in die afflictionis meae | Confundantur qui me persecuntur et non confundar ego | Paveant illi et non paveam ego | Induc super eos diem afflictionis et duplici contritione contere eos
Pretiosus confessor domini Benedictus recto orientis tramite cum magno splendoris decore in caelum ferebatur assistensque vir clarus ait duobus fratribus hac via dilectus domini caelum Benedictus ascendit