Full text:
In ecclesiis benedicam te domine
Genre:
Usual feast:
Fulltext source:
AUS-Sfl-376
- Log in to post comments
| 007517a V | Pes enim meus stetit in via recta in ecclesiis benedicam te domine |
| 920025 PS | In finem psalmus David judica me domine quoniam ego in innocentia mea ingressus sum et in domino sperans non infirmabor | Proba me domine et tenta me ure renes meos et cor meum | Quoniam misericordia tua ante oculos meos est et complacui in veritate tua | Non sedi cum concilio vanitatis et cum iniqua gerentibus non introibo | Odivi ecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo | Lavabo inter innocentes manus meas et circumdabo altare tuum domine | Ut audiam vocem laudis et enarrem universa mirabilia tua | Domine dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae | Ne perdas cum impiis deus animam meam et cum viris sanguinum vitam meam | In quorum manibus iniquitates sunt dextera eorum repleta est muneribus | Ego autem in innocentia mea ingressus sum redime me et miserere mei | Pes meus stetit in directo in ecclesiis benedicam te domine |
| g02164a GrV | Ego autem in innocentia mea ingressus sum redime me et miserere mei pes meus stetit in via recta in ecclesiis benedicam te domine |
| h04715 CaH | Confitebor tibi domine rex et collaudabo te deum salvatorem meum | Et confiteor nomini tuo quoniam adjutor et protector factus es mihi et liberasti corpus meum a perdictione | A laqueo lingue iniquae et a labiis operantium mendatium et in conspectu adstantium factus es mihi adjutor | Et liberasti me secundum multitudinem misericordiae nominis tui a ruigentibus paratis ad escam | De manibus quaerentium animam meam et de multis tribulationibus quae circumdederunt me | A praessura flammae quae circumdedit me et in medio ignis non sum extuatus | De altitudine ventris inferni et a lingua quo inquinata et a verbo mendace et a rege iniquo et a lingua injusta laudavi usque ad mortem anima mea dominum et vita mea appropinquans erat in infernum deorsum | Circumdederunt me undique et non erat quid adjuvaret respiciens eram adjutorium hominum et non erat | Memoratus sum misericordiae tuae domine operationis tuae quae a saeculo sunt | Quoniam erues sustinentes te et liberas eos de manu gentium | Et exaltasti super terram habitationem meam et pro morte de flenti deprecatus sum | Invocavi dominum patrem domini mei et non relinquat me in die tribulationis meae et in tempore superborum sine adjutorio | Laudabo nomen tuum assidue et collaudabo illut in confessione et exaudita est oratio mea | Liberasti me de perdictione et eripuisti de tempore iniquo | Propterea confitebor et laudem dicam tibi et benedicam nomen domini |
| h03649 ANT | Lavabo inter innocentes manus meas et circumdabo altare tuum domine in excelsis benedicam te domine |
| 004919 A | Sic benedicam te in vita mea domine et in nomine tuo levabo manus meas |
| h00930 LDS | Labia mea laudabunt te domine sic benedicam te in vita mea et in nomine tuo levabo manus meas |
| 001688 A | Benedicam te domine in vita mea ut videam virtutem tuam et gloriam tuam |
| 920015 PS | Tituli inscriptio ipsi David conserva me domine quoniam speravi in te | Dixi domino deus meus es tu quoniam bonorum meorum non eges | Sanctis qui sunt in terra ejus mirificavit omnes voluntates meas in eis | Multiplicatae sunt infirmitates eorum postea acceleraverunt non congregabo conventicula eorum de sanguinibus nec memor ero nominum eorum per labia mea | Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu es qui restitues hereditatem meam mihi | Funes ceciderunt mihi in praeclaris etenim hereditas mea praeclara est mihi | Benedicam dominum qui tribuit mihi intellectum insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei | Providebam dominum in conspectu meo semper quoniam a dextris est mihi ne commovear | Propter hoc laetatum est cor meum et exsultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe | Quoniam non derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem | Notas mihi fecisti vias vitae adimplebis me laetitia cum vultu tuo delectationes in dextera tua usque in finem |
| g00728 In | Redime me domine et miserere mei pes enim meus stetit in via recta in ecclesiis benedicam dominum |