Ecce ego vocavi te dicit dominus et dixi tibi servus meus es tu elegi te ne timeas quia tecum sum ego alleluia et dextera mea suscipiet te alleluia alleluia
Ecce nunc cithara inimicorum ego sum et me habent fabulam recedentes abominati sunt me et in faciem meam expuere non pepercerunt surrexerunt a dextris geminantes et pedes meos vinxere compedibus exuerunt me stola et jaculis suis transfixerunt me doloribus cruciatus sum et salus mea discessit a me
Benedictus vir qui confidit in domino et erit dominus fiduciam ejus | Et erit tamquam lignum quod aras plantatur super aquas | Quod ad humorem mittit radices suas et non timebit dum venerit estus | Et erit folium ejus viride et in tempore siccitatis non erit sollicitus nec aliquando desinit facere fructum | Sana me domine et sanabor salvum me fac et salvus ero quia laus mea et virtus mea tu es | Ecce ipsi dicunt ad me ubi est verbum domini veniat et ego non sum turbatus | Te pastorem sequens et diem hominis non concupibi tu scis | Quod egressum est de labiis meis rectum in conspectu tuo fuit | Non sit mihi formidinis spes mea in die afflictionis meae | Confundantur qui me persecuntur et non confundar ego | Paveant illi et non paveam ego | Induc super eos diem afflictionis et duplici contritione contere eos