Full text:
Veritas de terra orta est
Genre:
Usual feast:
CAO:
8239
CAO concordances:
G
- Log in to post comments
| ah54097.1 Sq | Ante torum virginalem hymnum dicat spiritalem per orbem ecclesia | In quo jacet sicut placet verbum patris suae matris salva pudicitia | Per hoc verbum incarnatum genus Adae reparatum redit ad caelestia | Fide duce iniquiratur diligenti referatur studio per singula | Quid de matre praedicetur quid de verbo recitetur per vatum oracula | Isaias loquitur virga Jesse oritur surget flos de virgula | Virga notat virginem et flos deum hominem reparantem saecula | Daniel dic clara fronte hic abscisus est de monte lapis frangens statuam | Mons est virgo lapis verbum destruens regnum superbum per legem perpetuam | Manu fortis qui praedicit qui Goliam fortem vicit in funda et lapide | Fide bella superavit pressit hostes vires stravit David gentis perfidae | Funda caro verbum lapis si quod dico nondum sapis crede tamen omnia | Jam de terra veritas orta est nec castitas incurrit contagia | O quam sanctus partus iste in quo nihil fuit triste immo plenus gaudio | Praeter morem hic est partus nullus dolor gravat artus virginis de filio | Obumbravit et sacravit partum illum tam tranquillum plenitudo gratiae | Ut exiret et prodiret homo magnus verus agnus geminae substantiae | Ad delenda mortis jura carnis nostre quem natura intra claustra texit pura genetricis Mariae | Ortus Christi pacem donat puer jacet et coronat mansuetos ut deponat filios superbiae | Gratia illuminati ad praesepe regis nati qui verba libri signati solus potest legere | Canticum novum cantemus virginis partum laudemus novum ducem adoremus qui nos venit quaerere | Ergo nostri reformator esto nostri miserator Christe pater quos creasti quorum mentes tu signasti vultus tui lumine | Ut ad regnum perducamur quod futurum praestolamur et laetamur tuae pacis quam tu bonis bene facis de beatitudine amen |
| g00499c OfV | Veritas de terra orta est et justitia de caelo prospexit |
| 920084 PS | In finem filiis Core psalmus | Benedixisti domine terram tuam avertisti captivitatem Jacob | Remisisti iniquitatem plebis tuae operuisti omnia peccata eorum | Mitigasti omnem iram tuam avertisti ab ira indignationis tuae | Converte nos deus salutaris noster et averte iram tuam a nobis | Numquid in aeternum irasceris nobis aut extendes iram tuam a generatione in generationem | Deus tu conversus vivificabis nos et plebs tua laetabitur in te | Ostende nobis domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis | Audiam quid loquatur in me dominus deus quoniam loquetur pacem in plebem suam et super sanctos suos et in eos qui convertuntur ad cor | Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius ut inhabitet gloria in terra nostra | Misericordia et veritas obviaverunt sibi justitia et pax osculatae sunt | Veritas de terra orta est et justitia de caelo prospexit | Etenim dominus dabit benignitatem et terra nostra dabit fructum suum | Justitia ante eum ambulabit et ponet in via gressus suos |
| a03028 A | Misericordia et veritas obviaverunt sibi justitia et pax osculatae sunt veritas de terra orta est et justitia de caelo prospexit alleluia alleluia |
| g02631 Sq | Ante torum virginalem hymnum dicat spiritalem per orbera ecclesia | In quo jacet sicut placet verbum patris suae matris salva pudicitia | Fide duce inquiratur diligenti referatur studio per singula | Isaias loquitur virga Jesse oritur surgit flos de virgula | Per hoc verbum incarnatum genus Adae reparatum redit ad caelestia | Quid de matre praedicetur quid de verbo recitetur per vatum oracula | Virga notat virginem et flos deum hominem reparantem saecula | Daniel de clara fronte hic abscisus est de monte lapis frangens statuam | Manu fortis quid praedicit qui Goliam fortem vicit in funda et lapide | Mons est virgo lapis verbum destruens regnum superbum per legem perpetuam | Fide bella superavit pressit hostes vires stravit David gentis perfidae | Funda caro verbum lapis si quod dico nondum capis crede tamen omnia | O quam sanctus partus iste in quo nihil fuit triste immo plenus gaudio | Nam de terra veritas orta est nec castitas incurrit contagia | Praeter morem hic est partus nullus dolor gravat artus virginis de filio | Obumbravit et sacravit partum illum tam tranquillum plenitudo gratiae | Ut exiret et prodiret homo magnus verus agnus geminae substantiae | Hoc est novum hoc est mirum quod haec virgo habens virum parit viri nescia | Haec est titulus pudoris fons signatus vas honoris domus Christi propria | Ad delenda mortis jura carnis nostrae quam natura intra claustra texit pura genetricis Mariae | Ortus Christi pacem donat puer jacet et coronat mansuetos ut deponat filios superbiae | Gratia illuminati ad praesepe regis nati qui verba libri signati solus potest legere | Canticum novum cantemus virginis partum laudemus novum ducem adoremus qui nos venit quaerere | Ergo nostri reformator esto nostri miserator Christe pater quos creasti quorum mentes tu signasti vultus tui lumine | Ut ad regnum perducamur quod futurum praestolamur et laetemur tuae pacis quam tu bonis bene facis de beatitudine |
| g00499b OfV | Misericordia et veritas obviaverunt sibi veritas de terra orta est et justitia de caelo prospexit |
| ah54097 Sq | Ante torum virginalem hymnum dicat spiritalem per orbem ecclesia | In quo jacet sicut placet verbum patris suae matris salva pudicitia | Per hoc verbum incarnatum genus Adae reparatum redit ad caelestia | Fide duce iniquiratur diligenti referatur studio per singula | Quid de matre praedicetur quid de verbo recitetur per vatum oracula | Isaias loquitur virga Jesse oritur surgit flos de virgula | Virga notat virginem et flos deum hominem reparantem saecula | Daniel dic clara fronte hic abscisus est de monte lapis frangens statuam | Mons est virgo lapis verbum destruens regnum superbum per legem perpetuam | Manu fortis qui praedicit qui Goliam fortem vicit in funda et lapide | Fide bella superavit pressit hostes vires stravit David gentis perfidae | Funda caro verbum lapis si quod dico nondum capis crede tamen omnia | Nam de terra veritas orta est nec castitas incurrit contagia | O quam sanctus partus iste in quo nihil fuit triste immo plenus gaudio | Praeter morem hic est partus nullus dolor gravat artus virginis de filio | Obumbravit et sacravit partum illum tam tranquillum plenitudo gratiae | Ut exiret et prodiret homo magnus verus agnus geminae substantiae | Hoc est novum hoc est mirum quod haec virgo habens virum parit viri nescia | Haec est titulus pudoris fons signatus vas honoris domus Christi propria | Ad delenda mortis jura carnis nostre quem natura intra claustra texit pura genetricis Mariae | Ortus Christi pacem donat puer jacet et coronat mansuetos ut deponat filios superbiae | Gratia illuminati ad praesepe regis nati qui verba libri signati solus potest legere | Canticum novum cantemus virginis partum laudemus novum ducem adoremus qui nos venit quaerere | Ergo nostri reformator esto nostri miserator Christe pater quos creasti quorum mentes tu signasti vultus tui lumine | Ut ad regnum perducamur quod futurum praestolamur et laetamur tuae pacis quam tu bonis bene facis de beatitudine |
| g00494d CmV | Veritas de terra orta est et justitia de caelo prospexit |
| 005368 A | Veritas de terra orta est et justitia de caelo prospexit |
| ah07102 Sq | Virgo Israel decus et cunctorum gloria | Quem prophetae cantica praedicaverunt de David procedit germine | Ipsa enim descendit cum aromata multa sicut fumi virgula | Flos campi flagrans atque lilia florens virga quae fuerat arida | Puella erat nimis incilta decorata david regis genus orta | Rex aeternus venit in sua ineffabiliter sacra viscera | Desponsavit te vir Judaeus replevit te divinitas mystica | Novum vitae signum o alma permanens inviolata | Satis summa et admiranda pulchra erant commercia | Quae salutata aure concepit verbum carne generans | Felix partus de quo est egressa mundo lux clarissima | Processit sicut gigas decurrens viam suam et in sole posuit tabernacula | Veritas nobis orta est denique de terra et de caelo prospexit justitia | Tamquam sponsus egressus de thalamo cum gloria | Descendit ad regalibus potestas aetherea | Rubum quem viderat Moyses famulus Domini incombustum in monte Sinai | Tua adimplevit beata munda virginitas puerpera facta es lucida | Jam quaesumus ad filium tuum pro nobis intercedas | Ut purgentur per te pia cuncta facinora nostra | Nunc semper et per cuncta saecula |