- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Gaude cunctis veneranda Anna mater et cantanda superum concentibus | Anna recte nuncupata gratiosa dono data a deo mortalibus | Ab aeterno praeelecta et a regum stirpe secta manu sapientiae | Ex te nata stella maris virgo mater expers paris regina clementiae | Tu inmensae vas virtutis certam nostrae spem salutis es ordita primitus | Quae cum deo contraxisti gemis carnis et tulisti tanta dona caelitus | O quam felix quam beata tali prole fecundata parens matris gratiae | Stupet omnis creatura laudum tibi litans thura coram dei facie | His accedunt binae natae ex sex proles perbeatae viae Christi comites | En in culmo septem spicae atque vitis ex radice surgentes tres palmites | Vere celsus tuus status et immensus potentatus in caelesti curia | Quid non posses exorare tuum natum si rogare tanta velis gloria | Ergo mater Anna pia tota stirpe cum Maria Jesum ora filium | Quo sic eum veneremur ut in caelis collaetemur post praesens exsilium | ah09131 | Sq |
| Hac in die mentes pie caeli jungant harmoniae plausus et tripudia | Qua conscendit ad divina sponsa Christi Katherina sublimi victoria | Virgo dolens christianos a profanis ut profanos subici martyrio | Christum palam confitetur neque super hoc veretur opponi Maxentio | Cujus victus documentis et conclusus argumentis quaerit adjutoria | Graecos quaerit oratores et in Graecis meliores hinc surgunt litigia | Ad certamen provocatur datur locus disputatur succumbit rhetorica | Gaudet virgo rex inflatur credit et martyrizatur turba philosophica | Virgo decus puellare virgo proles regia formae comprovincialies vincens elegantia | Tua stet in dicione res imperatoria tantum diis ne detrectes dare sacrificia | Ad haec virgo quid Maxenti quid dixisti bestia nescit verus declinari Deus per pluralia | Unde diis plura tuis dans articularia miser a divinitate transis ad daemonia | Resipisce resipisce protinus a diis hisce Christo te concilia | Caecus caeca veneraris falsus falsa deprecaris similis similia | Rex ad ista pertubatur furit frendet stomachatur latrat exit hominem | Rota fieri mandatur paganorum dum rotatur sternit multitudinem | Hinc hinc maga rapiatur hinc venefica trahatur ad squalorem carceris | Assunt mox apparitores mox lanistae mox tortores jussa complent sceleris | Luce carcer perlustratur angelorum deputatur virgini solacium | Visitatur a regina Christi datur disciplina subitur martyrium | Virgo caput et mamillas offert comitatur illas insigne prodigium | Nam mamilla dat cruorem caput lactis sudat rorem commutando proprium | Tibi Christe laus et honor virtus et imperium | Tu beatae Kartherinae nobis da consortium | ah55202 | Sq |
| Ave virgo singularis porta vitae stella maris ave decus virginum | Tota virgo sed foecunda casto corde carne munda gignens Christum Dominum | Mater ejus qui creavit qui distinxit et ornavit coelum terram maria | Vivit regnat dominatur cujus nullo terminatur sine regni gloria | Cujus ejus quid dicemus quibus verbis explicemus nomen tanti numinis | Ejus quippe magnitudo virtus honor pulchritudo cor excedit hominis | Res mutando dic natura dic ubi sunt tua jura virgo parit filium | Quae conceptu veritatis incorruptae castitatis non amittit lylium | Virgo fuit ante partum et dum parit et post partum virgo mente corpore | Verbum patris sine matre facta mater sine patre genuit in tempore | Virga florem stella solem coaeternum patri prolem virgo mater genuit | Sol et lumen et decorem flos et fructum et odorem toti mundo praebuit | Hic est enim ipso teste verum lumen et caeleste cibus indeficiens | Panis vivus manducantis sed credentis et amantis animam reficiens / Eva mater per reatum stola vitae spoliatum morti dedit hominem | Culpa perit mors recedit datur salus vita redit per Mariam virginem | Virgo potens et benigna angelorum laude digna plena Dei gratia | Laudes tuas decantamus corde tibi supplicantus dele nostra vitia | Paenitentes confitemur mala quibus promeremur iram Dei vindicem / Tu miserta tui gregis o regina mater regis placa nobis judicem | Cara Deo semper ora pro misellis et implora peccatorum veniam | Servis tuis Jesu Christe quem tu virgo genuisti tu reforma gratiam | O Maria redemptoris creatura creatoris genitrix magnifica | Per te nobis reparatrix per te fiat consolatrix tua proles unica | Donet nobis rectam mentem in adversis patientem in secundis humilem | Fidem puram spem securam caritatem permansuram qua nihil est melius | Opus verae pietatis et decorem castitatis intus et exterius | Ut sit vita speciosa sit mors nostra pretiosa in conspectu Domini / Deo patri filioque procedenti ab utroque sed nos temporaliter | Regnum decus et potestas honor virtus et majestas nunc et aeternaliter | ah54206 | Sq |
| Bis novem nostrum populo sub uno martyrum servat cinere sepulchro Cesar Augusta vocitamus urbem rex qui sancta est | Plena magnorum doni angelorum non timeti mundum fragilet ruinam toth signum gestas simul offerendum munera Christo | Quam deus dextram patiens coruscam nive sub nixus veniet sub entem gentibus justam positurus equo pondere libram | Orbe de magno caput excitata obviam Christo properanter ibit civitas quaeque pretiosa portans dona canistris | Tu decem sanctos revehes et octo Cesar Augusta studiosa Christo verticem flavis oleis revincta pacis amore | Sola in occursum numerosiores martyrum turbas domino parasti sola praedives pietate multa luce frueris | Vix parens orbis populos a poenis ipsa vix Roma in solio locata te decus nostram superare in isto munera digna est | Hinc et Engrati recubant tuarum ossa virtutum quibus efferati spiritum mundi violenta virgo de decorasti | Martyrum nulli remanente vita contigit terris habitare nostris sola tu morti propriae superstes vivis in orbem | Vivis ac poenae seriem retexis carnis et caesae spolium retentans terram quam sulcos habeant amaros vulnera narras | Barbarus tortor latus omne carpsit sanguis inpensus lacerata membra pectus abscisa patuit papilla corde sub ipso | Jam minus mortis praetium pactum est quam venenatos abuit dolores concitam membris tribuit quietem fine supremo | Cruda te longum tenuit cicatrix et diu venis dolor haesit ardens dum putrescentes tenuat medullas tabidus humor | Invidus quamvis obitum supremum persecutoris gladius negarit plena te martyr tamen ut perempta poena coronat | Vidimus partem jecoris revulsam ungulis longe jacuisse pressis mors habet pallens aliquid tuorum te quoque viva | Hunc novum nostrum titulum fruendum Cesar Augusta dedit ipse Christus juge viventis domus ut dicata martyris esset | Ergo ter senis sacra candidatis dives Optato simul et Luperco perge conscriptum tibimet senatum pangere psalmis | Ede successum cane martialem mors et Urbani tibi concinatur Juliam cantus resonet simulque Quintilianum | Pluviam pangat chorus et revolvat quale Frontonis fuerit tropaeum quid bonus Felix tulerit quid acer Caecilianus | Quantus Evoti tua bella sanguis tinxerit quantus tua primitive tum tuos vivax recolat triumphos laus Apodemi | Quattuor posthinc superest virorum nomen extolli renuente metro quos Saturninos memorat vocatos prisca vetustas | Laudem sonemus casiani dignam Januari in posita corona matutini quae et fausti extat gloria summae | Haec sub altaris ita sempiterno lapsibus nostris veniam precatur turba quam servat procerum creatrix purpur eorum | Nos pio fletu date per fluamus marmorum sulcos quibus est operta spes ut absolvat retinaculorum vincla meorum | Sterne te totam generosa sanctis civitas mecum tumulis deinde mox resurgentes animas et artus tota sequeris | Gloriam psallat chorus et resultet gloriam dicat canat et revolvat nomini trino deitati soli sidera clament | Amen | a06514 | H |
| Stirpe Maria regia | Procreata regem generans Jesum | Laude digna angelorum sanctorum | Et nos peccatores tibi devotos intuere benigna | Tu pios patrum mores ostentas in te sed excellis eosdem | Patris tui Salomonis in te lucet sophia et Ezechiae apud deum cor rectum sed numquam in te corrumpendum | Patris Josiae adimplevit te religiositas summi etiam patriarchae te fides totam possedit patris tui | Sed quid nos istos recensemus heroas | Cum natus tuus omnes praecellat illos atque cunctos per orbem | Nos hac die tibi gregatos serva virgo in lucem mundi qua prodisti paritura caelorum lumen | ah53095 | Sq |
| Scalam ad caelos subrectam tormentis cinctam | Cujus ima draco servare cautus invigilat jugiter | Ne quis ejus vel primum gradum possit insaucius scandere | Cujus ascensus extracto Aethiops gladio vetat exitium minitans | Cujus supremis innixus juvenis splendidus ramum aureolum retinet | Hanc ergo scalam ita Christi amor feminis fecit perviam ut dracone conculcato et Aethiopis gladio transito | Per omne genus tormentorum caeli apicem queant capere et da manu confortantis regis auream lauream sumere | Quid tibi profecit profane serpens quondam unam decepisse mulierem | Cum virgo peperit incarnatum dei patris unicum dominum Jesum | Qui praedam tibi tulit et armilla maxillam forat | Ut egressus Evae natis fiat quos tenere cupis | Nunc ergo temet virgines vincere cernis invide | Et maritatas parere filios deo placitos | Et viduarum maritis fidem nunc ingemis integram | Qui creatori fidem negare persuaseras virgini | Feminas nunc vides in bello contra te facto duces existere | Quae filios suos instigant fortiter tua tormenta vincere | Quin et tua vasa meretrices dominus emundat | Et haec sibi templum dignatur efficere purgatum | Pro his nunc beneficiis in commune dominum nos glorificemus et peccatores et justi | Qui et stantes corroborat et prolapsis dexteram porrigit ut saltim post facinora surgamus | ah53245 | Sq |
| Diem celebremus virginis die eya | Per quam deus tot miracula fecerat quae tendunt in infinita | Sed quamvis sunt haec inormia proferamus tamen illius aliqua | In primis Liubilam reddidit sanam quae podagra longe jacet per tempora | Leibolfo sedula aufert scabella et per quina hunc reparat dispendia | Morte tenta quaedam puella virginis per verba vitae est reddita | Sensit Gaila hoc in textura Waldpurgis si festa essent colenda | Quid tu Tyura tardas misella cur non reddis ei Xenia | Quae te aegram erexit sanam quae dives Encletica | Sed quis expediat omnia cum sint mille milia | Quae Christus egerat fortia Waldpurgis per merita | Seu debilis natura seu fuerit fortuna coepit naturalia usui apta | Languoribus gravata membra fert qui sana et quod salus est summa ponit delicta | En quid plurima quae quis rogat sensit adepta | Laetus et propria cernit quisque sospes limina | O summi Waldpurga regis amica o placitura castitatis gemma | O virgo quae audis veni electa veni Christi sponsa accipe porisma | Sualaveldis tu digneris interesse placata | Virgunculas tibi datas atque Christo commenda | Adducantur illi et ora | ah40368 | Sq |