Alleluia Angelus domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum et respondens dixit mulieribus quem quaeritis ille autem dixerunt Jesum Nazarenum
Una sabbatorum cum sero esset et fores essent clausae ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum venit Jesus et stetit in medio eorum et dixit eis pax vobis ego sum nolite timere et cum haec dixisset ostendit eis manus et latus gavisi sunt ergo discipuli viso domino alleluia alleluia alleluia