Full text:
Alleluia Qui facis angelos
Genre:
Usual feast:
CAO:
8438
CAO concordances:
L
- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos flammam ignis | 007392a | V |
| Alleluia Qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis | g00125 | Al |
| Christe qui regnas in caelis et sedes ad dextram patris et habitas inter angelos et archangelos thronos dominationes et apostoli tui te laudant et martyres tui hymnum cantant et confessores in paradiso voces concordant et dicunt o beati omnes qui gloriam deo dicunt et habitant cum eo in pace quia omnes qui propter deum laboraverunt in terris illos perducit ad caelestia regna nos autem oportet te laudare et benedicere quia tu nos de terris ad caelos vocare dignatus es alleluia | a00182 | A |
| Qui facit angelos suos spiritus alleluia et ministros suos flammam ignis alleluia ipsi gloria in sempiternum alleluia alleluia alleluia | h01615 | ALL |
| Quis deus magnus sicut deus noster alleluia tu es deus alleluia qui facis mirabilia solus alleluia | h00277 | ALL |
| Ipsi David Benedic anima mea domino domine deus meus magnificatus es vehementer confessionem et decorem induisti | Amictus lumine sicut vestimento extendens caelum sicut pellem | Qui tegis aquis superiora ejus qui ponis nubem ascensum tuum qui ambulas super pennas ventorum | Qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos ignem urentem | Qui fundasti terram super stabilitatem suam non inclinabitur in saeculum saeculi | Abyssus sicut vestimentum amictus ejus super montes stabunt aquae | Ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt | Ascendunt montes et descendunt campi in locum quem fundasti eis | Terminum posuisti quem non transgredientur neque convertentur operire terram | Qui emittis fontes in convallibus inter medium montium pertransibunt aquae | Potabunt omnes bestiae agri expectabunt onagri in siti sua | Super ea volucres caeli habitabunt de medio petrarum dabunt voces | Rigans montes de superioribus suis de fructu operum tuorum satiabitur terra | Producens foenum jumentis et herbam servituti hominum ut educas panem de terra | Et vinum laetificet cor hominis ut exhilaret faciem in oleo et panis cor hominis confirmet | Saturabuntur ligna campi et cedri Libani quas plantavit | illic passeres nidificabunt herodii domus dux est eorum | Montes excelsi cervis petra refugium herinaciis | Fecit lunam in tempora sol cognovit occasum suum | Posuisti tenebras et facta est nox in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae | Catuli leonum rugientes ut rapiant et quaerant a deo escam sibi | Ortus est sol et congregati sunt et in cubilibus suis collocabuntur | Exibit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperum | Quam magnificata sunt opera tua domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua | Hoc mare magnum et spatiosum manibus illic reptilia quorum non est numerus animalia pusilla cum magnis | Illic naves pertransibunt draco iste quem formasti ad illudendum ei | Omnia a te expectant ut des illis escam in tempore | Dante te illis colligent aperiente te manum tuam omnia implebuntur bonitate | Avertente autem te faciem turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur | Emittes spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem terrae | Sit gloria domini in saeculum laetabitur dominus in operibus suis | Qui respicit terram et facit eam tremere qui tangit montes et fumigant | Cantabo domino in vita mea psallam deo meo quamdiu sum | Jucundum sit ei eloquium meum ego vero delectabor in domino | Deficiant peccatores a terra et iniqui ita ut non sint benedic anima mea domino | 920103 | PS |
| Domine deus omnipotens qui salvos facis sperantes in te exaudi propitius preces populi et respice captivorum gemitus tribulationes plebium pericula populorum necessitates peregrinorum inopiam debilium desperationes languentium defectus senum suspiria juvenum vota virginum lamenta viduarum et quia pius es dimitte nobis offensiones ut omnes in necessitatibus nostris misericordiam tuam nobis adesse gaudeamus alleluia | a01741 | A |
| Laetare virgo Maria de te flos pulcher processit qui odore replet caelos fructu qui pascit angelos de cujus nube lux lucet talem nec ante caelum genuit nec post terra parturit habes ergo quo laeteris de te Christus natus est creator astrorum exspectatio gentium alleluia alleluia | 003565 | A |
| Qui extendit caelum sicut pellem qui tegit in aquis superiora ejus qui facit angelos suos spiritus et ministros suos ignem urentem alleluia | h00397 | SNO |
| Benedic anima mea domino alleluia qui ponit nubem ascensum suum alleluia qui facit angelos suos spiritus alleluia alleluia alleluia | h00507 | PSLD |
| Alleluia quis deus magnus sicut deus noster tu es deus qui facis mirabilia | h00442 | LDS |
| Domine salvum fac imperatorem nostrum qui per te corroboravit fidei fundamentum benedic vitam ejus et contere virtutes inimicorum suorum et resistentes ei continuo corruant corruant quia facis judicium et justitiam super terram alleluia | a02549 | A |
| Qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos ignem urentem | a00063a | V |
| Quis deus magnus sicut deus noster tu es deus qui facis mirabilia solus alleluia alleluia | h01049 | SNO |
| Alleluia Solve jubente deo terrarum Petre catenas qui facis ut pateant caelestia regna beatis | g00306 | Al |
| Alme mundi Rex Christe qui regis saecla et arva sataque cuncta tu gubernas astra supra marisque habitaculum | Ipse es qui vocaris alpha et o initium et finis lapis quadrus angularis et concordia Qui facis prisca nobis praesentia quaesumus ut concedas cui superni chori canunt te laudantia | Per suffragia praecursoris tui atque baptistae qui inter vates solus major manet plus quam propheta | Una cum illo angelico agmine tuum mirabile collaudare nomen valeat phalanx nostra jam nunc omnis turba fidei subjecta levet in excelsa canoraque sancta domino dicentia | Dignus es accipere laudes cui canunt Cherubim alleluia alleluia hagie rex aeterne | Qui solus regnas cum patre et paraclito per immortalia saeculorum saecula | ah37213 | Sq |
Comments
see g00125