- Log in to post comments
| 100047 I | Alleluia in sanctis gloriosus (...) |
| 909010 Va | Te deum laudamus te dominum confitemur | Te aeternum patrem omnis terra veneratur | Tibi omnes angeli tibi caeli et universae potestates | Tibi cherubim et seraphim incessabili voce proclamant | Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth | Pleni sunt caeli et terra majestatis gloriae tuae | Te gloriosus apostolorum chorus | Te prophetarum laudabilis numerus | Te martyrum candidatus laudat exercitus | Te per orbem terrarum sancta confitetur ecclesia | Patrem immense majestatis | Venerandum tuum verum et unicum filium | Sanctum quoque paraclytum spiritum | Tu rex gloriae Christe | Tu patris sempiternus es filius | Tu ad liberandum suscepturus hominem non horruisti virginis uterum | Tu devicto mortis aculeo aperuisti credentibus regna caelorum | Tu ad dexteram dei sedes in gloria patris | Judex crederis esse venturus | Te ergo quaesumus tuis famulis subveni quos pretioso sanguine redemisti | Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria munerari | Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tuae | Et rege eos et extolle illos usque in aeternum | Per singulos dies benedicimus te | Et laudamus nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi | Dignare domine die isto sine peccato nos custodire | Miserere nostri domine miserere nostri | Fiat misericordia tua domine super nos quemadmodum speravimus in te | In te domine speravi non confundar in aeternum |
| g01797 Al | Alleluia Gloriosus deus in sanctis ejus mirabilis in majestate faciens prodigia |
| ah53222 Sq | Jucunda deo laudatio sit in hac die sanctis consecrata (...) |
| a03009.1 H | Te deum laudamus te dominum confitemur | Te aeternum patrem omnis terra venerantur | Tibi omnes angeli tibi caeli et universae potestates | Tibi cherubim haec seraphim incessabili voce proclamant | Sanctus sanctus sanctus domine deus sabaoth pleni sunt caeli et terrae gloria majestatis gloriae tuae | Te gloriosus apostolorum chorus | Te prophetarum laudabilis numerus | Te martyrum candidatus laudat exercitus | Te per orbem terrarum sancta confitetur ecclesia | Patrem immensa majestatis | Ad venerandum tuum verbum unigenitum filium sanctum quoque paraclytum spiritum | Tu rex gloriae Christus | Tu patris sempiternus es filius | Tu ad liberandum suscepturus hominem non horruisti virginis uterum | Tu devicto mortis aculeo aperuisti credentibus regna caelorum | Tu ad dexteram dei sedes in gloria patris judex crederis esse venturus | Te ergo quaesumus domine tuis famulis subveni quos pretioso sanguine redemisti | Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria munerari | Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tuae | Et rege eos et extolle illos usque in saeculum et in saecula saeculorum amen | Per singulos dies benedicimus te et laudamus nomen tuum in aeternum et in saeculum saeculi | Dignare domine diem istum sine tribulatione et a peccato nos custodire | Miserere nobis domine miserere nobis | Fiat domine misericordia tua super nos sanctis speravimus in te | In te domine speravi non confundar in aeternum | Parce domine parce populo tuo et sedes in opprobrium hereditatem suam |
| 003284.1 A | In sanctis gloriosus est deus noster quis similis tibi sanctimonium tuum domine quod praeparaverunt manus tuae domine qui regnas in aeternum et adhuc in finem |
| ah34282 Sq | Gloriosus Christus rex hummilis in Martino fuit mirabilis Nam Martinus caelesti gratia repletus fecit mirabilia Hic hiemali frigore vexatur miles miserum vestivit parte chlamydis Martinus, amor pauperum Sequenti nocte pallio tectus dicebat dominus hanc vestem mihi tradidit Martinus catechuminus Mundus mundi divitias odio semper habuit et cum sanctis paupertatem pauper dilexit et coluit Post dimisit militias datus Dei servitio vires frangebat corporis vigiliis jejunio Suscitavit tres mortuos in virtute trinitatis latronem fidem docuit seminator veritatis Devoratores piscium mersos vidit in flumine dixit fugite formam daemonum facto recedit agmine Sacro perunctum oleo mutum loquentem reddidit Plebs gavisa miraculo in Jesum Christum credidit Iste suum praescivit obitum quod cum fuit fratribus cognitum dolor parit fletus et gemitus Ne deseras nos clamant filii grex tuus est expers consilii hanc invadunt daemones impii Ad haec sanctus maerens respondit anxium si populo tuo sum necessarius velle tuum doce deus propitius Deus dixit audi fili consilium hoc est velle meum accipe bravium vitam perpetuam victoris praemium Martinus igitur ad nutum domini caelos ingreditur Cum sanctis fratribus caelorum civibus laetus suscipitur Tu qui vides Christum in partis sinibus et es ante deum Cum senioribus ora sancte praecul pro peccatribus amen |
| 003284 A | In sanctis gloriosus es deus noster quis similis tibi sanctimonium tuum domine quod praeparaverunt manus tuae domine qui regnas in aeternum et in saeculum et adhuc alleluia |
| 204615 A | Si dominum in sanctis ejus (...) |
| 602596 R | In sanctis suis alleluia (...) |