- Log in to post comments
| 205550 A | In splendoribus sanctorum (...) |
| ah37333 Sq | Laus honor sit | Eloi cunctipotenti in sanctorum gloria Nos vocibusque tonantem laudemus in suprema | Gratam pietatem tribuat sanctificando corda et nostra corpora Illi decus virtus cui jam nunc intonant praeconia regi inclita | Supernus adoret almus chorus cunctusque populus alta profunda montes flumina Caelum et sidera semper Christum Dominum laudantia per saecula omnia | Atque dulcisona vox virtutum sonora nostra concordet odas canendo debitas Cunctaque concrepent et laetentur plene hac die sacra Elon laudando condita | Gaudendo jubilent omnes sollemnia celebrantes nunc sanctorum referentes praeconia voce dulciflua Gloria sit illi in aethera cujus clara rutilant dona quis aeterna vitae consequamur magna praemia | Ubi flagrat lux perennis in paradisi gaudia Angelorumque caterva ibi gaudet per saecula | Dulci personat symphonia melos concinit psallendo harmonica In qua decenter post funera o quam beata sanctorum sunt agmina | Patriarcharum apostolorum virginumque clara Prophetarumque confessorum et martyrum inclita | Nova canentia cantica caeli supra sancta pallatia splendida in civitate almiflua In qua sanctorum sunt agmina trinitatem sanctam cernentia | Poscimus ergo nos cum ipsis paradisi frui amoenia Te Deum cernentes supremum ex virgine natum veneranda | Tibi sit per aevum decus et potestas |
| 830011.1 H | Aeterna Christi munera apostolorum gloria laudes canentes debitas laetis canamus mentibus | Ecclesiarum principes belli triumphales duces caelestis aulae milites et vera mundi lumina | Devota sanctorum fides invicta spes credentium perfecta Christi caritas mundi tyrannum triumphant principes | In his paterna gloria in his voluntas spiritus exsultat in his filius caelum repletur gaudio | Te nunc redemptor quaesumus ut martyrum consortio jungas praecantes servulos in sempiterna saecula | Amen |
| 004809 A | Sanguis sanctorum martyrum pro Christo effusus est in terris ideo adepti sunt praemia sempiterna |
| a00176 H | Rex sanctorum angelorum totum mundum adjuva | Ora primum tu pro nobis virgo mater germinis et ministri patris summi ordines angelici | Supplicate Christo regi coetus apostolici supplicetque permagnorum sanguis fusus martyrum | Implorate confessores consonentque virgines ut donetur magnae nobis tempus indulgentiae | Omnes sancti atque justi nos precamur cernui ut purgetur omne crimen vestro sub oramine | Hujus Christe rector alme plebis vota suscipe qui plasmasti protoplastum et genus gignentium | Mitte sanctum nunc amborum spiritum paraclitum in hanc plebem quam recentem fons baptismi parturit | Fac in terra fontis hujus sacratum mysterium qui profluxit cum cruore sacro Christi corpore | Et laetetur mater sancta tota nunc ecclesia ex profectu renascentis tantae multitudinis | Praesta pater atque nate compar sancte spiritus ut te solum semper omni diligamus tempore |
| 501004.Tp23 Tp | Hodie mundo festivus illuxit dies omnium sanctorum Hodie martyrum turba tripudiat in caelis et nos in terris |
| a03107 A | Per suffragia sanctorum martyrum nobis Christe concede subsidium ut in calamitate cursum hujus vitae valeamus... |
| a06859 H | Clara magnis quae sanctorum praeparantur gaudia fausti et Januarii Martialis corpora cum pro Christo deo nostro traditis ut victima | Misticum melos persolvat et attollat laudibus plebs deo dicato patri et honorem debita hymnum dulciter decantant Christo et paraclito | Voce declamans fideli beatorum titulis qualiter vicerant hoste suis cum suppliciis trinitate confitendo adepti sunt gaudio | Manibus cruentis hostis cum atroci vincula consecrati beatorum laniarent corpora tensos pariter cesosque ures flammae cruciat | Inde oculis evulsis cum tenorum capite nervorum compage soluta servatum crudelitas conterit corporum ossa et medullam penetrans | Dextera protecti Christi extinguant incendia angelico medicina reformantur lumina confractaque solidantur et curantur vulnera | Stupe tyrannus suspirans tanto in miraculo cum incolomes videret quos perire jusserat qualiter vicissent cuncta tormentorum genera | Illic parienter ferunt quod furentes inferunt scientes quod pro Christo tanta quae pertulerunt caelitus adquirens lucra quam fruantur jugitur | Quidem cerneunt venire missa caelo munera angelorum magna turba sursum exspectantia ut sanctorum coronarent gloriosa capite | Censuit judex nefandus ut cervices martyrum miles gladio truncaret patuit miraculum cruor cum lactae manavit et corona claruit | Ad estote sancti dei supplicanti populo et petentibus praebete quaesitum suffragium regna ut participentur vestro in consortio | Quorum Christus triumphalem suscepit victoriam collocantur in supernis sempiterna gloria jugiter ut maneatis in dei praesentia | Gloria et honor deo virtus et imperio una patri filioque inclyto paraclito cui laus et potestas per aeterna saecula | Amen |
| a06500.1 H | Exsulta nimium turba fidelium solemne hodie martyris incliti est festum modula carmina fortiter in laudem domini atque potentiam | Caelestis patriae gaudia cogitans Tyrsus vir pepulit omnia saeculi sanctus cum minime crederet in deum afflatus subito flamine sancto est | Saevum conspiciens judicem increpat cur sanctos domini inquit atrocior poenis discrucias valde crudelibus infelix Erebi igne cremandus est | Illico rabidus temporae praesserat hostis cumbricius membra colentium in terra dominum multa perempta sunt sanctorum nitida milia martyrum | Sanctus pro domino Leucius nititur electam animam tradere promtior diversa genera pertulit innocens poenarum cupiens praemia caelica | Athlaeta pedibus impiger ambulans Tyrsus regem ubi reperit impium apprehendens tenuit admonet et docet jam falsa ut colere domat idola | Tunc laeto simulans ore locutus est te Tyrse cupio consilio meo ad sensum tribuens sacrifices diis ut magna accipias copia munerum | Sanctus perspicuum est ait impie quod totus habitet ille nequissimus in te nunc coluber pravus et invidus cum tali pereas principe horride | Gastrum perniciter adfore praecipit plenum lympha caput martyris suffocat corpus quod superest fustibus caedere nodosis acrius pestifer imperat | Sed servus domini voce piissima de vase miserum judicem increpat agnosce dominum lubricae et invide cum cernis opera magna et inclita | Turris construitur altius eminens per gyrum gladiis fixis in ordinem almus ut fastigio positus decidens ense susciperet membra fidelia | Magnus tu domine prae diis omnibus multum mirificus in te credentibus pravis muscipula sis sanctus in aethera Christi glorificat omnipotentia | Victus non valuit insatiabilis saevus terribilis et nova cogitans tormenta sitiens vincere martyrem sed sanctus dominus conterruit malum | Ne Tyrse timeas sic ait angelus directus ego sum a domino deo a te supplicia auferam omnia hostemque poteris vincere pessimum | Exaudi domine cogitat impius inferre onera vincula et omnia fervens oleum plumbum et ungulas ut sanctum superet martyrem et necet | Cernens proficere nil suis viribus sanctum praecipitem in mari praecipit jactare videant ne oculi hominum ter dena stadia a littore longius | Quam mira domine sunt opera tua adducunt manibus martyrem angeli et dulci resonant carmine canticum judex non meruit cernere angelos | Debemus penitus facta retexere quae sanctis meritis reddiderit bona tribus judicibus culpa labentibus quos terra repulit mortuos saepius | Exorant populi martyrem inquiunt oramus domine praecipe protinus terra ut suscipiat corpora judicum quae scatens putrida vermibus funditur | Clementer lacrimas sarculum accipit designans locum ubi corpora condere deberent veniam da pie poscimus martyr nos humiles credimus in deum | Laetentur omnium corda volentium caelestis patriae quaerere gaudia et pravi faciant nulla nocentia ut venti a facie stipula pervolant | Te martyr lacrimis vernule poscimus per te omnipotens conditor ocius durum quo premimur ut jugum auferat et laetos faciat saecla in omnia | Jam summe domine respice saucium delictis populum dele chirographum et nostrum gemitum cerne propitius dans nobis auxilium tempore congruis | Defunctis requiem omnibus tribuis optime et supinus tempora prospera tribue victum pauperibus subsidium viduis omnes percipiant quod pie postulant | Sit trino domino gloria sedula regnum perpetuum atque potentia virtute solita qui regit omnia sustentans condita piae per saecula |
| 008252.3 H | Aeterna Christi munera et martyrum victoria laudes canentes debitas laetis canamus mentibus | Ecclesiarum principies illic triumphantes duces celestis aulae milites et vera mundi lumina | Terrore victo saeculi poenisque spretis corporis mortis sacrae compendio vitam beatam possident | Traduntur ignem martyrorum bestibus a dentibus armata saevit ungulis tortoris insani a manus | Nudata pendent viscera sanguis sacratus funditur sed permanent immobilis vitae perennis gratia | Devota sanctorum fides invicta spes credentium perfecta Christi caritas mundi triumphant principes | In his paterna gloria in his voluntas spiritus exsultat in his filius caelum repletur gaudio | Te nunc redemptor quaesumus ut martyrum consortio jungas precantes servulos in sempiterna saecula |