Amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habebit vitam aeternam et in judicium non veniet sed transivit de morte ad vitam
Locutus est dominus Jesus discipulis suis amen dico vobis qui crediderit in me opera quae ego facio et ipse faciet et majora horum faciet quia ego ad patrem vado alleluia
Beati oculi qui vident que vos videti et aures que audiunt que auditis quia in multis tribulationibus mecum permansistis dicit dominus amen dico vobis quia vobis datum est nosse misterium regni caelorum et nomina vestra scripta sunt un caelo alleluia
Beati oculi qui vident quem vos videtis et aures que audiunt que vos auditis amen dico vobis quia multi reges et prophetae voluerunt videre que vos vidistis et non viderunt et audire que audistis et non audierunt alleluia alleluia