Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te deus | Sitivit anima mea ad deum uivum quando veniam et apparebo ante faciem dei | Fuerunt mihi lacrimae meae panes die ac nocte dum dicitur mihi cottidie ubi est | Haec memoratus sum et effudi in me animam meam quoniam ingrediar in locum tabernaculi admirabilis domus dei | In voce exsultationis et confessionis sonus epulantis | Quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in domino quoniam confitebor illi salutare vultus mei et deo meo | A meipso anima mea turbata est propterea memor ero tui domine de terra Jordanis et Hermoniis a monte modico | Abyssus abyssum invocat cataractarum tuarum | Omnia excelsa tua et fluctus tui super me ingressi sunt | In die mandavit dominus misericordiam suam et in nocte decIaravit | Apud me oratio mea deo vitae meae dicam deo meo susceptor meus es quare me oblitus es et quare repulisti et contristatus incedo dum affligit me inimicus | In eo dum confringuntur omnia ossa mea exprobraverunt me qui tribulant anima mea | Dum dicitur mihi per singulos dies ubi est deus tuus | Quare tristis anima mea et quare conturbas me spera in domino quoniam confitebor illi salutare vultus mei et deo meo | Gloria
Laboravi in gemitu meo lavabo per singulas noctes lectum meum lacrimis stratum meum rigabo quoniam turbata sunt ossa mea et anima mea turbata est valde
In finem in carminibus psalmus David pro octava | Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me | Miserere mei domine quoniam infirmus sum sana me domine quoniam conturbata sunt ossa mea | Et anima mea turbata est valde sed tu domine usquequo | Convertere domine et eripe animam meam salvum me fac propter misericordiam tuam | Quoniam non est in morte qui memor sit tui in inferno autem quis confitebitur tibi | Laboravi in gemitu meo lavabo per singulas noctes lectum meum lacrimis meis stratum meum rigabo | Turbatus est a furore oculus meus inveteravi inter omnes inimicos meos | Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem quoniam exaudivit dominus vocem fletus mei | Exaudivit dominus deprecationem meam dominus orationem meam suscepit | Erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei convertantur et erubescant valde velociter