Full text:
Beata mater et innupta virgo gloriosa regina mundi
Genre:
Usual feast:
- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Beata mater et innupta virgo gloriosa regina mundi intercede pro nobis ad dominum | 001570 | A |
| Beata mater et innupta virgo gloriosa regina mundi intercede pro nobis | 006168 | R |
| Beata mater et intacta virgo gloriosa regina mundi sentiant omnes tuum juvamen quicumque celebrant tuam sacratissimi rosarii solemnitatem | a03521 | A |
| Alle caeleste nec non et perenne luia | Dic paraphonista cum mera symphonia | Turba et canora palinodias canta | Nam omnis usia hanc Christi genetricem die ista | Congaudet exortam per quam sibi sublatam capit vitam | Davidica stirpe sata Davidis ad sceptra est regenda prole fecundata | Nec gravidata viscera sunt tamen per ulla patris membra sed ex fide sola | Ab arce summa angelus astat Maria inquit alma | Ave plena gratia sacra et benedicta feminas inter omnes paritura | Regem qui dira mortis vincula damnabit mira cum potentia suum plasma solvens sponte sua atque beata donans vitam | Fit mox puella verbis credula et puerperam stupet et castam natum gestans speciosum forma regentem cuncta orbis regna | Haec est virgo non irrigata sed dei gratia florigera | Haec est sola cunctorum hera materna obscurans piacula | Velut rosa decorans spineta sic quod laedat nil habet Maria | Virgo Eva quod contulit prima Christi sponsa effugat Maria | O virgo sola mater casta nostra crimina | Solve dans regna quis beata regnant agmina | Potens enim cuncta ut mundi regina et jura cum nato omnia decernis in saecla et ultra subnixa es in gloria | Cherubim electa seraphim et agmina nam juxta filium posita sedes in dextera rutilat virtus lampas et socia | Nativitas unde gaudia nobis hodie affert annua | Et resonat camoenis aula in laude tua virgo Maria | Gaudet per climata orbis ecclesia dicens alleluia | Quod et palatia caeli clamant dindima usque dantia praeconia | ah53097 | Sq |
| Ave virgo gloriosa caeli jubar mundi rosa caelibatus lilium | Ave gemma pretiosa super solem speciosa virginale gaudium | Spes reorum es Maria redemptoris mater pia redemptorum gloria | Finis leti vitae via tibi triplex jerarchia digna dat praeconia | Virga Jesse florida stella maris fulgida sidus verae lucis | Fructum vitae preferens et ad portum transferens salutis quos ducis | Florens hortus aegris gratus puritatis fons signatus dans fluenta gratiae | Thronus veri Salomonis quem praeclaris caeli donis ornavit rex gloriae | O regina pietatis et totius sanctitatis flumen indeficiens | In te salva confidentes salutari sitientes potu nos reficiens | Ad te flentes suspiramus te gementes invocamus Evae proles misera | Statum nostrae paupertatis vultu tuae bonitatis clementer considera | Cella flagrans aromatum apotheca charismatum salutaris | Tuam nobis fragrantiam spirans infunde gratiam qua ditaris | Dulcis Jesu mater bona mundi salus et matrona supernorum civium | Pacem confer sempiternam et ad lucem nos supernam transfer post exilium | ah54277 | Sq |
| Hac clara die turma festiva dat praeconia | Mariam concrepando symphonia nectarea | Mundi domina quae est sola castissima virginum regina | Salutis causa vitae porta atque caeli referta gratia | Nam ad illam sic nuntia olim facta angelica | Ave Maria gratia dei plena per saecula | Mulierum pia agmina intra semper benedicta | Virgo et gravida mater intacta prole gloriosa | Cui contra Maria haec reddit famma | In me quomodo tua jam fient nuntia | Viri novi nullam certe copulam | Ex quo atque nata sum incorrupta | Diva missus ita reddit adfata | Flatu sacro plena fies Maria | Nova efferens gaudia caelo terrae nati per exordia | Intra tui uteri claustra portas qui gubernat aethera | Omnia qui dat tempora pacifica | ah53098 | Sq |
| Ave sponsa insponsata | Ave per quam orbis lapsi facta est erectio | Ave per quam occumbentis est Adae surrectio | Ave per quam primae matris est Aeve redemptio | Sancta Maria ora pro nobis | Altitudo cogitandi tu inaccessibilis | Invisibile profundum angelorum oculis | Kere kekaristomeni theotohochi parthene [Ave Maria plena Dei mater virgo] | Sancta Dei genitrix ora pro nobis | Omnia portantem portans solum imperii | Tu stella demonstrans solem sol diei mystici | Occidentis astrum mundi luminis conspicui | Sancta virgo virginum ora pro nobis | Incarnationis divae uterus tu facta es | Per quam renovatur omnis creaturae species | Cum qua adoratur factor et origo omnium | Angelorum domina ora pro nobis | Tu exstas initiatrix archani consilii | Mirandorum vere Christi operum primitiae | Dogmatum illius exstans tu fons et initium | Caelorum regina ora pro nobis | Scala tu caelestis per quam descendit ipse Deus | Sponsa traducens terrena super ad caelestia | Tu mater innupta omni honore superior | Virgo perpetua ora pro nobis | Daemonum forte lamentum memor et tristitia | Angelorum sed bonorum laus decus et gloria | Electorum tu cunctorum saties laetitiam | Templum Domini ora pro nobis | Generans perhennem lucem et inaccessibilem | Sophorum superascendens omnium scientiam | Animarum tu sanctarum splendor et prudentia | Sacrarium spiritus sancti ora pro nobis | Civicam vitae coronam fructu ventris germinans | Possidens divinitatem et in ea pullulans | Nutricans huminitatemque eam agricolans | Tu sola sine exemplo ora pro nobis | Ave per quam | ah48102 | Sq |
| O decus virginitatis virgo sola mater innupta sola virgo ante partum virgo in partu virgo post partum mater Christi templum dei domini sponsa mundi domina et caeli regina | 601561 | R |