Benedictus es salvator patrum nostrorum qui contrivisti imperium inimicorum nostrorum et collaudant omnes qui noverunt nomen tuum in hymnis canentes et benedicunt in caelo quia facta est salus et victoria magna in Israel
Benedictus es domine deus patrum nostrorum | Et laudabilis et gloriosus in saecula | Et benedictum nomen gloriae tuae quod est sanctum | Et laudabile et gloriosum in saecula | Benedictus es in templo sancto gloriae tuae | Et laudabilis | Benedictus es super thronum sanctum regni tui | Et laudabilis | Benedictus es super sceptrum divinitatis tuae | Et laudabilis | Benedictus es qui ambulas super pennas ventorum | Et laudabilis | Benedictus es qui sedes super cherubim intuens abyssos | Et laudabilis | Benedicant te omnes angeli et sancti tui | Laudabilem et gloriosum in saecula | Benedicant te caeli terra mare et omnia que in eis sunt | Laudabilem et gloriosum in saecula | Gloria patri et filio et spiritui sancto | Laudabili et glorioso in saecula | Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula seculorum amen | Et laus et honor potestas et imperium | Benedictus es | Domine deus
Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini hosanna clangat coetus iste laetus gloriosa carmina angelorum supernorum quae decantant agmina felix festum felix dies in qua datur omni mundo gaudium et magna qui es felix partus felix natus ad salvandum omne genus est a patre nobis datis o plasmator pater pie mitte filium Mariae ut primaevae matris culpae condonentur in hac die ut precamur sic descendat et a morte nos defendat ut cantando trina voce sanctus chorus iste pangat in excelsis
Benedicite omnia opera domini domino laudate et superexaltate eum in saecula benedicite caeli domino benedicite angeli domini domino benedicite aquae omnes quae super caelos sunt domino benedicat omnis virtus domino benedicite sol et luna domino benedicite stellae caeli domino benedicite omnis imber et ros domino benedicite omnes venti domino benedicite ignis et aestus domino benedicite frigus et aestus domino benedicite rores et pruina domino benedicite gelu et frigus domino benedicite glacies et nives domino benedicite noctes et dies domino benedicite lux et tenebrae domino benedicat terra dominum laudet et superexaltet eum in saecula benedicite montes et colles domino benedicite universa germinantia in terra domino benedicite fontes domino benedicite cete et omnia quae moventur in aquis domino benedicite omnes volucres caeli domino benedicite omnes bestiae et pecora domino benedicite filii hominum domino benedic Israel domino laudate et superexaltate eum in saecula benedicite sacerdotes domini domino benedicite servi domini domino benedicite spiritus et animae justorum domino benedicite sancti et humiles corde domino benedicite Anania Azaria Misael domino laudate et superexaltate eum in saecula benedicamus patrem et filium cum sancto spiritu laudemus et superexaltemus eum in saecula benedictus es domine in firmamento caeli et laudabilis et gloriosus et superexaltatus in saecula