Virgines egregiae virgines sacratae coram vestri facie sponsi decoratae | In aeterna requie sursum sublimatae canticum laetitiae domino cantate | Castitatis lilium olim custodistis propter dei filium cui placuistis | Templum sancti spiritus esse voluistis tactus et concubitus ideo fugistis | Flore pudicitiae vestrae reservato carnalis lasciviae motu refraenato | Debito munditiae praemio donato assidetis sociae virginali nato | Non estis de fatuis quae cum vasis vacuis sponsum praestolantur | Immo de prudentibus quae plenis lampadibus bene praeparantur | Fatuis virginibus oleo carentibus sponsus est dicturus | Vobis non aperiam prudentes recipiam praemium daturus | O tu virgo veneranda cujus festa celebranda redierunt annua | Casta prudens et fidelis impetrare nobis velis gaudia perpetua
Alleluia In exitu Israel de Aegypto domus Jacob de populo barbaro | Alleluia facta est Judaea sanctificatio ejus Israel potestas ejus alleluia alleluia | Mare vidit et fugit Jordanis conversus est retrorsum alleluia (...) Gloria patri et filio et spiritui sancto alleluia | Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen alleluia alleluia | Surrexit dominus de sepulchro qui pro nobis pependit in ligno alleluia alleluia alleluia