- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Obaudite me divini fructus et quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificate | Quasi Libanus odorem suavitatis habete | Florete flores quasi lilium et date odorem et frondete in gratiam et collaudate canticum et benedicite dominum in operibus suis | Date nomini ejus magnificentiam et confitemini illi in voce labiorum vestrorum et in canticis labiorum et citharis | Et sic dicetis in confessione opera domini universa bona valde | Gaudens gaudebo in Domino et exsultabit anima mea in Deo meo | Quia induit me vestimentis salutis et indumento justitiae circumdedit me | Quasi sponsum decoratum corona et quasi sponsam ornatam monilibus suis | Sicut enim terra profert germen suum et sicut hortus semen suum germinat sic dominus deus germinabit justitiam et laudem coram universis gentibus | Propter Sion non tacebo et propter Jerusalem non quiescam donec egrediatur ut splendor justus ejus et salvator ejus ut lampas accendatur | Et videbunt gentes justum tuum et cuncti reges inclytum tuum | Et vocabitur tibi nomen novum quod os domini nominabit | Et eris corona gloriae in manu domini et diadema regni in manu dei tui | Non vocaberis ultra derelicta et terra tua non vocabitur amplius desolata | Sed vocaberis voluntas mea in ea et terra tua inhabitata | Quia complacuit domino in te et terra tua inhabitabitur | Habitabit enim juvenis cum virgine et habitabunt in te filii tui | Et gaudebit sponsus super sponsam et gaudebit super te deus tuus | Super muros tuos Jerusalem constitui custodes tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt | Qui reminiscimini domini ne taceatis et ne detis silentium ei donec stabiliat et donec ponat Jerusalem laudem in terra | a07515 | Ca |
| Plaudite laudes nunc uterque sexus date harmonia voces | Cunctos sonos necnon et pulchros ferte chorea | Sanctae sub honore Mariae caelestis Dei genitricis | Quae sine ullo exemplo fertur genuisse virgo atque vero mansisse | Habuit virgo partum genuit Deum verum et virgo in saecla mansit sine labe | Protulit de se natum hominem atque Deum utrumque verum justum sanctum atque supra cuncta colendum | Quapropter excelsa jubilantes Mariae virginis modulamur ovantes Cantica praedulcia resonantes ab ore | Dicamus eam beatam esse prae cunctis spiritu copulante sanctorum | Gratiarum omnibus celsiorem atque | Ipsa enim est Maria stella figurata maris et domina totius creaturae dicta | Ipsa super omnes celebs sedet inter caeli cives pulchrior cunctis redimita patriarchis | Hanc suppliciter poscamus misereri mereamur vitam quatinus perhennem eam Domino deprecantes | Et in saecula saeculorum laetantes sociati sanctis Deo laudem dantes illud praedudum jubilantes Alleluia | ah53097a | Sq |
| Attende caelum et loquar audiat terra verba ex ore meo | Exspectetur sicut pluvia eloquium meum et descendant sicut ros verba mea | Sicut imber super gramen et sicut nix supra foenum quoniam nomen domini invocavi | Date magnitudinem domino deo vestro deus vera opera ejus et omnes viae ejus judicia | Deus fidelis et non est iniquitas in eo justus et sanctus dominus | Peccaverunt non ei filii maculati progenies prava et perversa | Haec domino retribuisti sicut populus factus et non sapiens | Nonne haec ipse pater tuus possedit fecit et creavit te | Commemoramini dies anticos intelligite annos generationis et generationum | Interroga patrem tuum et annuntiabunt tibi seniores tuos et dicent tibi | Cum partiretur altissimus nationes gentium quemadmodum dispersit filios ade | Statuit terminos gentium sicut numerum angelorum dei | Facta est portio domini populus ejus Jacob funiculum hereditatis suae Israel | Sufficientiam dedit ei in terra deserta in siti caloris ubi non erat aqua | Circumduxit et docuit et custodivit eum sicut pupillam oculi | Sicut aquila proteget nidum suum et super pullos suos conscendit expandit alas suas et suscepit eos et super posuit scapulis suis | Dominus solus deducebat eos et non erat cum eis deus alienus | h04730 | CaH |
| In finem psalmus cantici ipsi David | Exsurgat deus et dissipentur inimici ejus et fugiant qui oderunt eum a facie ejus | Sicut deficit fumus deficiant sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores a facie dei | Et justi epulentur et exsultent in conspectu dei et delectentur in laetitia | Cantate deo psalmum dicite nomini ejus iter facite ei qui ascendit super occasum dominus nomen illi exsultate in conspectu ejus turbabuntur a facie ejus | Patris orphanorum et judicis viduarum deus in loco sancto suo | Deus qui inhabitare facit unius moris in domo qui educit vinctos in fortitudine similiter eos qui exasperant qui habitant in sepulcris | Deus cum egredereris in conspectu populi tui cum pertransires in deserto | Terra mota est etenim caeli distillaverunt a facie dei Sinai a facie dei Israel | Pluviam voluntariam segregabis deus hereditati tuae et infirmata est tu vero perfecisti eam | Animalia tua habitabunt in ea parasti in dulcedine tua pauperi deus dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa | Rex virtutum dilecti dilecti et speciei domus dividere spolia | Si dormiatis inter medios cleros pennae columbae deargentatae et posteriora dorsi ejus in pallore auri | Dum discernit caelestis reges super eam nive dealbabuntur in Selmon | Mons dei mons pinguis mons coagulatus mons pinguis | Ut quid suspicamini montes coagulatos mons in quo beneplacitum est deo habitare in eo etenim dominus habitabit in finem | Currus dei decem milibus multiplex milia laetantium dominus in eis in Sina in sancto | Ascendisti in altum coepisti captivitatem accepisti dona in hominibus etenim non credentes inhabitare dominum deum | Benedictus dominus die cottidie prosperum iter faciet nobis deus salutarium nostrorum | Deus noster deus salvos faciendi et domini domini exitus mortis | Verumtamen deus confringet capita inimicorum suorum verticem capilli perambulantium in delictis suis | Dixit dominus ex Basan convertam convertam in profundum maris | Ut intingatur pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso | Viderunt ingressus tuos deus ingressus dei mei regis mei qui est in sancto | Praevenerunt principes conjuncti psallentibus in medio juvencularum tympanistriarum | In ecclesiis benedicite deo domino de fontibus Israel | Ibi Benjamin adolescentulus in mentis excessu principes Juda duces eorum principes Zabulon principes Nephthali | Manda deus virtuti tuae confirma hoc deus quod operatus es in nobis | A templo tuo in Jerusalem tibi offerent reges munera | Increpa feras arundinis congregatio taurorum in vaccis populorum ut excludant eos qui probati sunt argento dissipa gentes quae bella volunt | Venient legati ex Aegypto Aethiopia praeveniet manus ejus deo | Regna terrae cantate deo psallite domino psallite deo | Qui ascendit super caelum caeli ad orientem ecce dabit voci suae vocem virtutis | Date gloriam deo super Israel magnificentia ejus et virtus ejus in nubibus | Mirabilis deus in sanctis suis deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae benedictus deus | 920067 | PS |
| Eia nunc pueri voce praecelsa benedicamus regi magno olim nato domino | Deo laeti canamus cunctis gratias eo quod regi astra polum et (...) | a03463 | BD |
| Date domino deo vestro gloriam antequam tenebrescat et antequam offendant pedes vestri in loco calignis et umbrarum | h01700 | ANT |
| Omnes gentes properate et date gloriam domino deo quoniam glorificavit parvulos in tubis productilibus et auditum fecit omnibus memoriam eorum ut exaltent nomen ejus in hymnis et canticis per organum cordis | g03484a | SCRV |
| Exspectetur sicut pluvia eloquium meum et descendant sicut ros verba mea | Sicut imber super gramen et sicut nix supra foenum quoniam nomen domini invocavi date magnitudinem deo nostro deus vera opera ejus et omnes viae ejus judicia | Deus fidelis et non est iniquitas in eo justus et sanctus dominus | Peccaverunt non ei filii immaculate progenies prava et perversa haec domino retribuisti sicut populus factus et non sapiens | Nonne hic ipse pater tuis qui possedit fecit et creavit te | Commemoramini dies anticos intelligite annos generationis et generationum | Interroga patrem tuum et annuntiabit tibi seniores tuos et dicent tibi | Cum partiretur altissimus nationes gentium quemadmodum dispersit filios ade statuit terminos gentium secundum numerum angelorum dei | Facta est portio domini populus ejus Jacob funiculum hereditatis suae Israel | Sufficientiam dedit ei in terra deserta in sitim caloris ubi non erat aqua | Circumduxit et docuit et custodivit eum sicut pupillam oculi | Sicut aquila proteget nidum suum et super pullos suos conscendit expandit alas suas et suscepit eos et super posuit scapulis suis | Dominus solus deducebat eos et non erat cum eis deus alienus | h02219a | ANTV |
| Audite caeli quae loquor audiat terra verba oris mei stillet ut pluvia doctrina mea fluat ut ros eloquium meum quasi imber super herbam et quasi stillae super gramina quia nomen domini invocabo date magnificentiam deo nostro petra perfecta sunt opera ejus quia omnes viae ejus justitia deus fidelis et absque ulla iniquitate justus et rectus peccaverunt ei non filii ejus in sordibus suis generatio prava atque perversa haeccine redditis domino popule stulte et insipiens numquid non ipse est pater tuus qui possedit te ipse fecit et stabilivit te memento dierum antiquorum cogita generationes singulas interroga patrem tuum et annuntiabit tibi majores tuos et dicent tibi quando dividebat altissimus gentes quando separabat filis Adam constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israel pars autem domini populus ejus Jacob funiculus hereditatis ejus invenit eum in terra deserta in loco horroris et ululatu solitudinis circumdedit eum et attendit et custodivit quasi pupillam oculi sui sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super eos volitans expandit alas suas et assumpsit eum atque portavit super pennas suas dominus solus dux ejus fuit et non erat cum eo deus alienus | 920202 | Ca |
| In ingressum domus atrii exaltantus parvuli et inter vestibulum et altare ab omnibus condecorantur in medio crepidinis vocibus attolluntur et in edibus regis commorantur fulgent in templo dei quasi arcus splendens in nebula gloriae et quasi flos rosarum in diebus verni quasi lilium fragrans in transitus aquarum et quasi tus redolens in diebus estatis quoniam in omnem congregationem istam sonus parvulorum resonat et in universum coetum timor dei clamitat date gloriam domino deo vero et in ipsius nomine gloriate stare facite cantores ante altare suum ut in sonos eorum dulces audiant modos et in verba suavissimos melos petite ab eo ut det vobis jucunditatem per dies sempiternos et misericordiam suam non auferat a vobis beatus homo qui amat sapientia dei et qui in bonis commoratur cottidiae usque in aeternum benedictus est quisquis fecerit velud parvuli ad omnia valevit quia lux dei est vestigium parvulorum | g03484b | SCRV |