| 002766 A | Exaudi domine deprecationem servorum tuorum et miserere populo tuo ut sciant omnes gentes quia tu es deus saeculorum miserere civitatis sanctificationis tuae domine deus noster alleluia |
| 003184 A | Illuminare domine his qui in tenebris sedent et dirige pedes nostros in viam pacis deus Israel |
| 003288 A | In spiritu humilitatis et in animo contrito suscipiamur domine a te et sic fiat sacrificium nostrum ut a te suscipiatur hodie et placeat tibi domine deus |
| 003844 A | Muro tuo inexpugnabili circumcinge nos domine et armis tuae potentiae protege nos semper deus noster |
| h04709 CaH | Ecce civitas virtus et salvatio nostra | Pone murum et circa murum munitione muri | Aperite portas intret plebs praecipiens veritatem qui sunt veritati et custodiens pacem | Quoniam in te speraverunt domine usque in aeternum deus magnus et aeternus | Quomodo humiliasti et deduxisti eos qui quo morabuntur in altissimis | Civitates fortissimas deiciens et deducens eas usque ad unum et conculcabunt eas pedes mansueturum et humilium | Directa facta est via justorum et praeparatum est iter sanctorum | Haec viae domini judicium speravimus in misericordia ejus et in memoria quae concupiscit animam nostram |
| ah50187 H | Votis supplicibus voces super astra feramns Trinus ut et simplex nos regat omnipotens | Sancte pater juva nos sancte fili salva nos compar his et spiritus ungue nos intrinsecus | Sancta virgo virginum stella maris Maria tu pro nobis filium ora Christum dominum | Summae sedis minister quis ut deus Michael cum supernis civibus sis nobis propitius | Praeco Christi Johannes agni dei ostensor redemptoris baptista tu nos deo commenda | Sancte Petre ac Paule cunctique apostoli vos orate pro vestris christianis populis | Juncti sancto Stephano universi martyres estote auxilio populo catholico | Sancte Galle succurre sancte Ottmare subveni nos cum confessoribus adjuvando precibus | O martyr Felicitas cohors atque virginum postulate pro nobis majestatis Dominum | Omnes sancti Domini angeli et homines vos ad aures divinas ferte preces sedulas | Ut nobis remissio peccatorum donetur aeris temperies terraeque fertilitas | Pacem nobis imploret vestra intercessio sanitatem corporum et perenne gaudiurn | Ut famem et morbi vim amovere dignetur omnipotens dominus obtinete precibus | Ut saeviens gladius et paganus populus depellatur a nobis te rogamus domine | Ut pastorem tueri nostrum velis et clerum omnes simul oramus Jesu Christe audi nos | Ut rex noster Chuonradus ejus et exercitus hinc et inde servetur oramus Christe audi nos | Ut cruore redemptum pretioso populum conservare digneris oramus Christe audi nos | Animas catholicas in aeterna requie confoveri jubeas oramus Christe audi nos | Omnes tibi canimus universi clamamus vocibus et cordibus oramus Christe audi nos | Oramus Christe audi nos Christe Christe audi nos Kyrie eleison canimus Christe eleison psallimus |
| 004143 A | Omnipotens deus supplices te rogamus et petimus ut intercessio archangelorum sit pro nobis ad te semper Michaelis et Gabrielis pariterque et Raphaelis ut digni offeramus domino hostias ad altare et appareamus ante salvatorem per intercessionem novem ordinum angelorum thronum et dominationum principatum et potestatum et virtutum cum cherubim et seraphim ut ipsi intercedant pro nobis qui non cessant clamare dicentes sanctus sanctus sanctus dominus deus exercituum rex Israel qui regnas sine fine dignare famulos tuos domine exaudire alleluia |
| ah47068 Ky | Clementissime conditor omnium rerum o Domine nostri eleison Kyrie eleison | Qui es omnium princeps regum rex caeli terrae eleison Kyrie eleison | O Theos kyrie sabaoth solium qui tenes gloriae ymas eleison Kyrie eleison | Flos stirpis Jesseae Christe nostra placatus prece eleison Christe eleison | Chorus ideo nunc extollitur in tua laude eleison Christe eleison | Ad te sunt oculi Jesu redemptor nostri nobis eleison Christe eleison | O Deus annue quod plebs proclamat ad te eleison Kyrie eleison | Tibi proprium est misereri redemptis semper eleison Kyrie eleison | Eia reddite laudem Domino patri gratissime gloria prolique simul resonet cum sancto flamine et ut indulgeat proclamemus excelsa voce eleison Kyrie eleison |
| 004904 A | Si oportuerit me mori tecum non te negabo domine deus meus |
| 005149 A | Tibi revelavi causam meam domine defensor vitae meae domine deus meus |