Duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus pharisaeus et alter publicanus pharisaeus stans haec apud se orabat deus gratias tibi ago quia non sum sicut ceteri homines raptores injusti adulteri velut etiam hic publicanus publicanus autem stans percutiebat pectus suum dicens deus propitius esto mihi peccatori
Sanctus Victor dixit gratias tibi ago domine Jesu cujus annona cottidie nutrior rex meus et deus meus adjuva me in poenis istis positum credo in te quia potens es liberare me et salvum facere ab his qui affligunt me
Confessor domini caesus cardis ferreis suscipiens caelum cum magna voce dixit ago tibi gratias omnipotens deus Jesu Christe quia appropinquavit mihi gratia tua