- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Domine bonum est nos hic esse si vis faciamus hic tria tabernacula tibi unum Moysi unum et Eliae unum | 002327 | A |
| Videns Petrus Moysen et Eliam in gloria et Jesum in medio eorum ut solem in virtute fulgentem ait domine bonum est nos hic esse si vis faciamus hic tria tabernacula tibi unum Moysi unum et Eliae unum | 007859 | R |
| Respondens autem Petrus dixit ad Jesum domine bonum est nos hic esse | 204273 | A |
| Caeli enarrant gloriam dei filii verbi incarnati facti de terra caeli | Haec enim gloria soli domino est congrua | Nomen est cujus magni consilii angelus | Istud consilium lapso homini auxilium est antiquum et profundum et verum factum solis tantum sanctis cognitum | Cum angelus iste homo natus ex muliere immortalem ex mortali de terra caelum fecit ex homine angelum | Hic est dominus exercituum deus cujus sunt angeli missi in terram apostoli | Quibus se ipsum vivum praebuit resurgens multis argumentis pacem victor mortis nuntians | Pax vobis ego sum inquit nolite jam timere praedicate verbum dei creaturae omni coram regibus et principibus | Sicut misit me pater et ego mitto vos in mundum estote ergo prudentes sicut serpentes estote ut columbae simplices | Hinc Petrus Romam apostolorum princeps adiit Paulus Graeciam ubique docens gratiam ter quattuor alii proceres in plagis terrae quattuor evangelizantes trinum et unum | Andreas Jacobus uterque Philippus Bartholmaeus Simon Thaddeus Joannes Thomas et Matthaeus duodecim judices non ab uno sed in unum divisi per orbem divisos in unum colligunt | In omnem terram exivit sonus eorum | Et in fines orbis terrae verba eorum | Quam speciosi pedes evangelizantium bonum praedicantium pacem | Sanguine Christi redemptis ita dicentium Sion regnabit deus tuus | Qui verbo saecula fecit quod pro nobis verbum caro factum est in fine saeculorum | Hoc verbum quod praedicamus Christum crucifixum qui vivit et regnat deus in caelis | Hi sunt caeli in quibus Christe habitas in quorum verbis tonas fulguras signis roras gratia | His dixisti rorate caeli desuper et nubes pluant justum aperiatur terra germinans | Germen justum suscitans terram nostram quam apostolicis verbis serens germinare facias | Quorum verbis verbum patris tenentes in patientia fructum ferre fac nos tibi domine | Hi caeli quos magni consilii angelus inhabitas quos non servos sed amicos appellas quibus omnia quae audisti a patre notificas | In quorum divisione collectum gregem custodias indivisum et in vinculo pacis ut in te unum simus sicut in patre tu es unus | Miserere nobis tu qui habitas rex in caelis | ah50267 | Sq |
| Dignum et justum est vere dignum et sanctum est nos tibi semper gratias agere laudesque referre domine sanctae pater omnipotens et Christe deus | Quid mihi tribuas ut in tuis laudibus semper resonent fauces meae qui erigis a terra inopem et ab stercore exaltas pauperem | Da directum et bene sonantem in ore meo ministrare sermonem | Omnipotentem deum substantie vitalis exordium | Creature universalis auctorem dominum salutarem opificem vocalis eglesiae personet canora laudatio ut ipsi rependat lingua misterium de cujus imperio sumsit officium | Dignum est ut sponsi coruscantis adventum accensis prestoletur fidelis turba luminibus ne nubtialis habitaculi respueret habere consortes quos sub veterum umbraculo peccatorum prevenerit dormientes | Quid dignius quid quae sublimius quam ut tibi vigilet in spe aeternitatis resuscitata mortalitas cui totum ex origine totum debet ex munere vel quod formatur ex nihilo vel quod reparatur ex perdito | Tu vas quod thronum culpa dederat in ruinam figuli miserantis effectu de favillis cineribus quae collectum spiritum vivificantes salvasti ut faceres ex adoptione liberos quos retinere videras ex praevaricatione captivos | Tu novellae vitis germina fecunda plantasti ut antiquorum tabesceret suavitas amara pomorum | Nunc de ciborum mittas vita non lavitur | Solvit gratia quos vinxit illecebra | De arbore creata nox criminis sed de ligno genita lux salutis | Vetuisti opera manum tuarum clemens operator interfici perpetue mortis excidio | Paradisi januam quam piaculum laetate dum nuberat dextera misterii caelestis aperuit | Id perfecte judicans esse pietatis ut quibus ad vitam fueras largitus introitum tribueres et regressum | Mortificantur ex lapsu vivificantur ex pretio | Redemti clementius quam creasti namque ibi deus operatus ut faceret hic passus est ut prode esset | Induit carnem set non exuit majestatem | Nostram substantiam expetens sed propriam non relinquens | Cum corpore editus set intemerato pudore conceptus temporalis ex virgine set coeternus in patrem | Humilians divina ut possit elevare terrestria | Cui tanti fuit salvatio ut ne nos perderemus caelum ille pateretur inferna | Suscepit mors quem tenere non potuit | Amplificata succesu set de vacuam spolit | Exsultavit in raptu et occidit in tropheo | In se refusa defecit extremitas postquam vite ad petere temptabit auctorem et dum ambit illicita perdidit ad quem sit | Adest nox lumine donata perpetuo dominicis sanctificata victoris quae recidium mundi sortita natalem de bella tu funeris regione triumphos Christi resurgentis excepit | Quae transgresionis maculas fluentis lavacri salutaris abs tergit | Quae veternosa criminis indumenta tactu liquidi resolvit elementi | In qua mercem sanguinis praesentat unda baptismatis et dum vetus culpa decidit novus homo consurgit | h04448 | VAR |
| Christus est virtus patris sapientia cunctos qui replet spiritalis gratia ut prosint probe digerere normula et proximorum illustrare opaca ut digne queant fruere caelestia | Ipsius dono perflatus egregius olim hic vates nomine Hieronimus omnibus notus doctrinarum fontibus cunctos irrigans ex almis dogmatibus ut sol resplendet in ortu ignicomus | Hic procul cuncta saeculi negotia praecalcans pede velud spurcissima dedecorosa respuitque rescula habens inopum egenaque viscera sibi aeterna adquirens stipendia | Hic quoque vitam appetit monasticam et sese valde strinxit a regula parentes domos omittens et patria Bethlem invenit rura beatissima in qua peregit consummata opera | Cum esset fervens calensque ingenio gentiliumque summo cum studio pro elegante lepore prosatico opus polorum reconderet animo tali meretur corrigi oraculo | Nam ecce morbus invadit corpusculum | Jamque reclinis dolore in ferculo ex more quippe funerum vulgalium obsequiorum tantum ut spiritum redderet polo et membra in tumulo | Reconderetur repetens et concito alta penetrans ducitur in spiritu sistitur nempe principi aethereo cui adstabant miliarum legio exercitatum illi absque numero | Mox tonans verba feriendo conquerit Christique servum mox ut esse comperit non ita verbis ut testatur asserit cordis thesaurum judicando aperit tullianumque veraciter protulit | Verbera jubet per membris inducere corpore tensum flagella ingerere propere lingua ululato gemere coepit testare si umquam hunc legere ausus fuero te negavi domine | Tunc angelorum adstantium milia supplici prece flexu orat genua ut tribuatur postulanti venia sicque reversus dissicata corpora cunctis ostendit ut gesta veracia | Haec probaretur non falsa somnifera de quibus sepe illudimur ipprobra sicque correctus a divina gloria ambit praecelsa caeleste deifica nec sibi affectat ultra mundialia | Tanto doctrine fulget exhinc lumine tanto corusco jubar pollet floridae instineta ut suo rutilet splendide plebs Christi est redempti a sanguine ipsius dono reficis nos agie | Tu noster insplendor tu nobisque destina per te clarescit ubique ecclesia tu proeliator catholica aries ingens fortis es in dogmata haereticum dextruens maceria | Te invidorum insequitur actio te criminatur stultorum factio tibique cedit falsa cometatio minimae valens lubrica intentio frivola quia revertir in nihilo | Tibi resistens probatur haereticus moxque relectus deputatur inscius annuens tibi quisquis hic catholicus noscitur fore confestim in actibus ideonus probus doctrinusque profluus | Tutare plebem hac sanctis suffragibus corda perlustra ex caelicis donibus ut solidata in pacis dogmatibus floreant vergo fecundi in fructibus adsistat cuncti in supernis sedibus | Praesta tu pater deus clementissime unus cum prole simul cum spiritum sancto qui cuncta gubernans imperio jugiter semper per aevi spatio per infinito saeculorum numero | a06858 | H |
| Praeceptor bonum est nos hic esse faciamus hic tria tabernacula tibi unum Moysi unum Eliae unum | 601843 | R |
| Praeceptor bonum est nos hic esse faciamus hic tria tabernacula tibi unum Moysi unum et Heliae unum | a01921 | R |
| Equum et justum est vere domine satis dignum et pulchrum est in quantum nos munere tuo illustras tibi semper gratias agere apud quem est fons vitae in cujus lumine videbimus lumen | Previa toht tantisque virtutibus circa tuae magestatis resplendens altaria serena lux cerei | Praemittunt indicia ignium miracula secutura limpharum | Nuntiatur ex lumine quid nascatur ex fonte | Patescunt actu qui fuerat figurata misterio | Instar columnae veteris fomes iste praefulget aquis populum docet esse salvandum per quas et liberatio tributur ad salutem et regeneratio donatur ad requiem | Ascendat domine in conspectu gloriae tuae obsecratio devota famulorum | Visitentur benedictionis dono qui sacro dedicantur obsequio | Non hic tureis adoletur flamma virgultis nec in sabeicis proscinduntur ligna nemoribus quae suavitate cinnami rorantis exalant | Sed cera famulatur ex lumine quae non pollui tus ex parente | Cujus natura de flore cujus ortus ex virgine | Cui illa dat genetrix nativitatis originem quae corruptionis nescit errorem | Papirus quin etiam niveo adoperta sub tegmine flamarum exequitur incrementa | Neque hoc sine caelestis agitur operatione virtutis quod fabet ignibus res nutrita gurgitibus | Agnoscuntcuncta te dominum | Tibique se sciunt deberi quod nata sunt | Dedisti piae opifex creature sensum quae suum posit intelligere et honorare factorem | Intende propicius domine ad hujus cerei devotissimam servitutem | Ut qui flammam gignere cernitur usuale tuae benedictioni serenatur ex lumine cunctis sit expedibilis ad salutem | Resolvat gravium fomenta langorum | Asperitates casu remedii tranquillitate confringant omnia votis largiatur humanis que de tuis benedictionem sumpsit officiis | Tribue etiam domine sancte pater omnipotens deus | Ut diei hujus sollemnia sacrae paschalis in quo redemptoris nostri gloria predicatur et gratia cum antestite nostro | Illo aepiscopo cum glorioso principe | Illo cum presbiteri diaconibus clero adque omni populo sub multorum curriculu celebrare mereamur annorum amen | Praesta per dominum nostrum Jesum Christum filium tuum cum quo tibi est una et quo equalis essentia in unitate spiritus sancti in saecula saeculorum amen amen amen amen | Ad te ascendit amen | Pax in caelo amen | Pax in terra amen | Pax et plenitudo tua domine super nos descendit amen | Pax regibus et potestatibus saeculi hujus amen | Pax ecclesiae tuae catolicae que est in hunc locum constituta et per universum orbem terrarum in pace diffusa amen | Post hunc dicit Christus orationem Christe peccati temporis | Et post haec accedunt ipsi dominos adorantes Christum osculant eum | Ille vero gratias eis agens dicitus erigite vos adjuvat idem vesperum | Et ascendit dicens lecturus lectionem hanc | In principio creavit deus caelum | In hac quoque lectione expoliatur cereum benedictum illis foliis ut coronis quibus circumdatur est et posite in patera accedentes quem per Christum cum de canibus clerus quem omnis populus ad Christum accipiunt ab eo cerea benedicta | Sic quem in haec lectione altare scium veritatis et coronae de super aperto unum explicita lectio a sacerdote legitur oratio | In tertia quoque lectione Christus ad baptizandum procedit | h04456 | VAR |