Agni genitor domine verbum de virginie conceptum sine semine dux luminis ex fons vitae | Esto nobis in salute filius dei unice gubernator Jesu Christe ad praestem nostram aspice | In mundo nobis missus es captivos representare matorum linguas solvere | Ne nos relinquas domine omnium conditor pie propitius miserere qui nullum cupis perdere | Rector quae mundi domine salvator unigenite tu nos amore protege ut capti dulci opere | Christus dominus vigilet fidesque nostra germinet Zabuli discedamini nona aleas subripere | Per Jesum Christum dominum qui regnat cum deo patre et nos dignabit docere credamus in trinitate | Trino deo hac domino omnes dicamus gloriam quia pater in principio semper fuit cum filio
Domine Jesu Christe judex mortuorum una spes mortalium qui moriens morientium condoluisti interitum non intres in judicium cum servis tuis ne damnentur cum impiis in adventu tui districti judicii
Pro te Jesu Christe morte afficitur tota die sanctus iste diebus in hebdomada tribus non manducans ceteris paucis in tam sustentans inde domine consigna meritum qui se sic mactavit vivum ut vivat tecum
2 Caelicolas mundo que jungit federe digno Laudamus te | Benedicimus te | 4 Aula cui supera resonat benedictio tota | Adoramus te Glorificamus te | 6 Glorificat totis quem semper viribus orbis | Gratias agimus .. pater omnipotens |
7 Sancte pater, releva clemens peccamina nostra | Domine fili .. qui tollis peccata mundi 10 In crucis articulis patiendo vulnera mortis | Miserere nobis...ad dexteram patris | 12 Imperitare quadro te monstrans rex pie mundo Miserere nobis ... tu solus altissimus | 13 Climatibus quadris quibus omnis clauditur orbis | 14 Solus adoraris tibi gloria personet omnis Jesu Christe |
Jesu redemptor omnium tu theos ymon nostri pie eleison Kyrie eleison | Tibi laudes conjubilantes regum rex Christe oramus te eleison Kyrie eleison | Laus virtus pax et imperium cui est semper sine fine eleison Kyrie eleison | Christe rex unice patris almi nate coaeterne eleison Christe eleison | Qui perditum hominem salvasti a morte reddens vitae eleison Christe eleison | Ne pereant pascuae oves tuae Jesu pastor bone eleison Christe eleison | Kyrie soter agie supplices ymas te pie exoramus eleison Kyrie eleison | Virtus nostra omnium salusque perfecta alme te precamur eleison Kyrie eleison | Summe deus et une vitae dona nobis tribue misertus nostrique domine tu digneris eleison Kyrie eleison