Si quis diligit me sermonem meum servabit et pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem quem audistis non est meus sed ejus qui misit me Patris Haec locutus sum vobis apud vos manens Paraclitus autem Spiritus Sanctus quem mittet pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo hic mundus dat ego do vobis Non turbetur cor vestrum neque formidet (...)
Tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me Philippe qui videt me videt et Patrem Alleluia non credis quia ego in Patre et Pater in me est Alleluia Alleluia
Pastores prae claritate luminis non intuebantur videre angelum magis turbabantur et facta est vox de caelo dicens nolite timere pax vobiscum ego sum Gabriel angelus ad virginem missus
Tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me Philippe qui videt me videt et patrem alleluia non credis quia ego in patre et patre in me est alleluia alleluia