- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Gaude virgo mater ecclesia | Christo quae nuptiali copula | Domino dote foederaris sempiterna | Decoris stola et immortali gloria | Haec est illa a finibus terrae veniens regina | Voluptatum terrenarum deserendo illecebras | Ut Salomonis verba audiat magnifica | Vita monita pie sectando sublimia | Haecque illa aureo virtutum amictu decorata | Dei dextrae adsistens regina cujus ab intus gloria | Quam deus alloquendo audi inquit filia | Domum patris abnega mundo abrenuntia | Ut serveris actu et mente virginea | Placet decor placet speciositas tua | O admiranda o praedicanda dei gratia | O largitatis o pietatis abundantia | Humana Christo in sponsam copulatur anima | Jam inquam unum non duo Christus et ecclesia | Semper regnatura cum ipso in caeli gloria | Fruens jocunditate felici jam in saecula | Cum deus erit in omnibus omnia | ah09047 | Sq |
| Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini hosanna qui caeli lapsus solio mirabili consilio jam perdito per homine carnem sumsit de virgine quem angelis qui cecidit caeli eniem factum vidit obhoc iratus in vidit seque cum prole perdidit sed deus per clementia nostra motus miseria hostias vicit imperia cruce sumpta victoria cui nostra fragilitas laudes persolvat debitas quascum supernis civibus laetis canamus (...) | g04364 | Sa |
| Miserere domine miserere nobis tibi soli peccavimus indulge nobis rogamus | Lapsi sumus graviter in peccatis magnis veniam precamur Christe parce nostris delictis | Scelus flemus ad missam non reddas ut meremur pater pie dele noxia et errata relaxa | Penitentibus regis conversis religiosis cor contritum aeteleris jam sucurre rex caelestis | Pauperibus egenis iterantibus naufragis lapsis viduis pupillis jam sucurre rex caelestis | Peregrinis oppressis dispersis et captivis victis aegris et defunctis jam sucurre rex caelestis | Qui est homo domine ut ei indigneris aut genus corruptibile ut ita amarisceris de ipso | Nemo de genitus est qui non impie gessit nec de confitentibus qui tibi non deliquid | In hoc nuntiabitur bonitas tua deus cum misertus fueris iniquitatibus | Si peccavimus in te tui sumus Christe expectamus domine misericordiam tuam | h04629 | PRCS |
| Tempora fulgida nunc rutilant | Annua commoda jam remeant | Area frugibus aucta bonis | Fert nova gaudia ruricolis frondibus | Festa dies hodie renitet | Petris in aethere cum radice | Paulus in astrea regnat micat | Quo deus arbiter adscriptum | Acucit hac die collegium undique [...] | Agmine primis apostolico | Petrus morbe duit merito | Claviger inclytus insuperis | Luna refert pia christicolis | Solvit et alligat in populis | Ferrea vincula quem metuunt | Nec laquei retinere quaeunt | Carceris estima spontae patent | Daemonis agmina cuncti pavent | Nihilque sui retinere valens | Janitor aetheris ipse manet | Pastoret ipse gregis renitet | Qui per amoena virecta suos | Pascere doctus ovando greges | Scandere sidera donat oves| Simonis horrida praestigia | Voce fugantur apostolica | Inferas ait cobere valet | Quem Petrus in de redire jubet | Terrea coelica quique tenet | Paulus morbe dedit monita | Dogmata praeclue salvifica | Mentibus undde salus reddiit | Quomoda cuncta potens tribuit | Netit quique valens sepulit | Discipulis deus auctor ait | Quem foe me referunt homines | Vosque mei pietate greges | Dicite quid super hoc placeat | Qui suae de hoc pie quid sapiat | Petrus ab hinc cui puta fides | Aeminet aucta super proceres | Primus ad hoc venerandus ait | Filius es patris ingeniti | Christus et unicus ipse dei | Mox pius auctor ad hoc famulo | Munera contulit ista suo Vere beatus et ipso manes | Patre quod indice vera refers | Qui dominans super astra sedet | Atque libens tibi nunc refero | Denique tu Petrus es merito | Hanc que petram super ipse meam | Construo funditus aethereis | Quam sine fine tenendo regam | Nirtibus in super ipse tuis | Dedo resolvere queque velis | Nexibus ait religare tuis | Te quoque clavibus aethereis | Munero quis via fit superis | Denique Saulus in orbe furens | Atque pios laniare volens | Ceufera belva cruore madens | Lumine tirritus aethereo | Sternitis orbus et ipse solo | Sternitur impius atque nocens | Surgit ab hinc pius atque valens | Extimus inter apostolicos | Qui fuerat veniem clochoros | Primus hinc instruit ce per eos | Dum at gregibus documenta sacra | Atque dei monumenta pia | Aegra que corpora salvificat | Cunctaque somita vivificat | Atque amas pie purificat | Innitor etens et superi | Petrus ovile regens domini | Pellere crimina cuncta potens | Celsaque gaudia restituens | Ut velit omnia semper agens | Retit liquerat et pelagum | Culmen adeptus apostolicum | Conspicie sine fune deum | Cujus ovanter ad imperium | Protegit omne geniis hominum | Hii simul ergo dico perceres | Salvificos recreando greges | Martyrio subjere polum | Quos nero traxit ad interitum | Daemonis esca pater sceleram | Petrus enim sub eundo crucem | Paulus et ense ferendo necet | Sic simul astrae regna petunt | Coelica primia semper habent | O bone pastor adesto tuis | Petre beate favens famulis | Ferto vivamina plena bonis | Da venit scelerum miseris | A variis liberare malis | Suscipe carmina nostra libens | Respice nos piis atque potens | Ut paradisus in astra virens | Nos capiet sibi semper habens | Quo manet et auctor et omni parens | Haec quoque per ocula nec nocivos | Sanctifica recreando tuos | Copora quis hic fosacas | Purificesque potens animas | Nos quoque per te possideas | Doctor et alme tuaere tuos | Paule beate fovens famulos | Da quoque mitte subire polum | Quo videant sine fine deum | Teque sui teneant sicum | Euge beate valensque Petre | Paule per optime semper tuae | Coelica quos tenet aula dei | Angelici simul et cuncti | Aethereique fovent populi | Virtus honorque sit ingenito lausque decus genito domino | Spiritui quoque paraclito | Gloria propes et mperium | Sit sine tempore perpetuum | Amen | h03202 | HYMN |