Adest eia dies qua e caelis veniens Gabriel archangelus nuntiavit nasciturum nobis dominum quod impletum per Mariam semper virginem magno cum tripudio recolentes eidem jubilemus salutari nostro
Fortitudo fortitudinis fortitudinem annuntians nuntius altissimi Gabriel archangelus pro humani generis restauratione ad Mariam virginem destinatus pro nobis hodie ac semper apud deum intercessor exsistat
Ad haec virgo regia en ancilla Christi dei mitis hostia fiat ut dixisti sit puellae viscera plena caeli rore dei gestant munera latet flos in flore conceptus flos lilii ventre virginali nobis caetus gaudii fit et meta mali | Ad Mariam virginem missus est de caelis Gabriel archangelus hiis utens loquelis ave plena dei gratia dominum concipies egregia cujus eris mater et filia ne timeas virgo castissima gaude dei filia
Archangelus Gabriel ait ad Mariam non erit impossibile apud deum omne verbum dixit autem Maria ecce ancilla domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab ea angelus