Gaude Maria virgo dei genetrix | Quae promissis Gabrielis | Spe devota credidisti | Numine tu sancti | Spiritus repleta | Gignis clausa filium | Qui mundi regit machinam | In tuo partu ad turrim gregis canunt angeli | Quippe jacente suo rectore in praesepio | Urbis Bethlemiticae | Te nomen Jesu edocuit caelestis nuntius | Quod circumciso imponeres intacta filio | Qui scit solus nostra crimina | Cum patre sanctoque spiritu | Rite circumcidere | Ad tuas manus magi tria munera deferunt | Quae vitam nostram et fidei figurant regulam | Te primum Christus potentatus sui instruxit dolentem gloriam | Te primo signo deitatis suae donaverat vina faciens | Ergo precamur ut nostri reatus apud clementem patrem fias interventrix | Qui te in terris ejus hic parentem delegit quem rex caeli regem generavit | Et te jam splendentem in praesentia dei | Te corde contrito te flagitamus | Nos nos tuorum ut mansorem viscerum tueri preceris
Alleluia Gaude virgo gaude dei genetrix et gaude gaudium Maria omnium fidelium gaudeat ecclesia in tuis laudibus assidua et pia domina gaudete fac nos tecum in perpetuum
Beata dei genetrix nitor (...) | Maria decus hominum regis (...) | Maria templum domini dei (...) | O singularis femina sola (...) | Sidus maria splendidum te (...) | Maria virgo regia david (...)
Gaude dei genetrix virgo immaculata gaude quae gaudium ab angelo suscepisti gaude quae genuisti aeterni luminis claritatem gaude mater gaude sancta dei genetrix virgo tu sola mater intacta te laudat omnis factura genetricem lucis sis pro omnibus nobis perpetua interventrix
Gaude dei genetrix virgo immaculata gaude quae gaudium ab angelo suscepisti gaude quae genuisti aeterni luminis claritatem gaude mater gaude sancta dei genetrix virgo tu sola mater innupta te laudat omnis factura genetricem lucis intercede pro nobis ad dominum
Gaude dei genetrix virgo immaculata gaude quae gaudio ab angelo suscepisti gaude quae genuisti aeterni luminis claritatem gaude mater gaude sancta dei genetrix virgo tu sola mater innupta te laudat omnis factura genetricem lucis alleluia alleluia