| ah50031.2 H | Inventor rutilis lux bone luminis qui certis vicibus tempora dividis mersos sole chaos ingruit horridum lumen redde tuis Christe fidelibus | Splendent praespicuo lumine arduo flammis luminibus scilicet atria abscentemque diem lux ait aemula noctem in luminans fulgore praevio | Nos festis trahimur per pia gaudia noctem concilii votaque prospera concenta parilis suavi sonantibus hymnorum modulis orare solvimus | O res digna deus quam tibi roscidet noctis principio grextuus offeret lumen quod tribuis nil praetiosus luce qua reliqua praemia cernimus | Tu lux vera oculis lux quoque sensibus intus tu speculum tu speculum foris lumen quod delibat plebs tua suscipe tinctum pacifici crismatis unguine | Per Christum genitum summae pater tuum inquo visibilis stat tibi gloria qui noster dominus qui tuus unicus spirat depatrio corde paraclito | Per quem splendor honor laus sapientia majestas bonitas et pietas tua regnum continuat nomini triplici texens perpetuis saecula saeculis | Amen |
| a02631 H | Redemptor mundi Domine crimina nostra dilue praecem populi suscipe et nos a malis erue tuo favente nomine | Invicte rex altissime summo quae possides trono plebis delicta ablue mitis adesto populo adhibends suffragia | Inclitam tuam possimus clementiam similiter votis largam potentiam defende Christe jugiter et protegas perenniter | Exaudi tuos famulos officium mancipavit ut non procumbant tenebris nec polluantur crimina nec corde pulset jacula | Aeternae pastor unice contritis corde respice incensum nostrum suscipe salute nobis adhibem medellam egris tribue | Sit tibi Pater gloria Ingenite cum Genito simul cum Sancto Spiritu qui es magnus et valida regnum tenens perpetuus | Amen |
| a02639.1 H | Christe lux mundi salus et potestas qui diem solis radiis adimples noctis et furvam faciens corusco sidere pingis | Certis ut totum motibus peractum temperes mundum vicibus recursus atque resolvat omnium labores sorte quietis | Ecce vergentem rotat hora solem vesperis rursum remeantis ortum hinc et astrorum chorus omnis alto surgit Olympo | Nos pio cultu tibi praecinentes vocibus sacros modulamus hymnos sensibus totis simul excitamus pangere laudes | Tura libamus tibi magnae rector lumen et sacrum domino exhibemus fervidum guttas madidumque summo vertice nectar | Praestet ut votum ferat ut medellam donet nostris veniam delictis firmet ut sensum placida quiete mulceat artus | Et licet noctis sileant profunda horridis mundi tenebris operta mens tamen nostra fidei supernae splendeat ortu | Desinant culpae vigilet vicissim noster illabens animus nec ulla sensum involvat gravior gravantum spiritus umbra | Cor enim nostrum vigili sopore somniet Christum dominumque semper insonet psalmis meditemur hymnis nocte dieque | Gloria summo celebret parenti gloria Christo spirituque sancto praedicet trinum pia voce nomen omne per aevum | Amen |
| 008254 H | Aeterne rerum conditor noctem diemque qui regis et temporum das tempora ut alleves fastidium | Praeco diei jam sonat noctis profundae pervigil nocturna lux viantibus a nocte noctem segregans | Hoc excitatus lucifer solvit polum caligine hoc omnis erronum chorus vias nocendi deserit | Hoc nauta vires colligit pontique mitescunt freta hoc ipse petra ecclesiae canente culpam diluit | Surgamus ergo strenue Gallus jacentes excitat et somnolentos increpat Gallus negantes arguit | Gallo canente spes redit aegris salus refunditur mucro latronis conditur lapsis fides revertitur | Jesu labentes respice et nos videndo corrige si respicis lapsus cadunt fletuque culpa solvitur | Tu lux refulge sensibus mentisque somnum discute te nostra vox primum sonet et ore psallamus tibi | Sit Christe rex piissime tibi patrique gloria cum spiritu paraclito in sempiterna saecula |
| 830165.1 H | Inventor rutili dux bone luminis qui certis vicibus tempora dividis merso sole chaos ingruit horridum lucem redde tuis Christe fidelibus sunt et spiritibus saepe nocentibus paenarum celebres sub Styge feriae illa nocte, sacer qua rediit Deus sanuis ad superos ex hac heronticis quamvis innumero sidere regiam lunarique polum lampade pinxeris incussu silicis lumina nos tamen monstras saxigeno semine quaerere ne nesciret homo spem sibi luminis in Christi solido corpore conditam qui dici stabilem se voluit petram nostris igniculis unde genus venit per Christum genitum summe Pater tuum in quo visibilis stat tibi gloria qui noster Dominus, qui tuus unicus spirat de patrio corde paraclitum. |
| 008284 H | Conditor alme siderum aeterna lux credentium Christe redemptor omnium exaudi preces supplicum | Qui condolens interitu mortis perire saeculum salvasti mundum languidum donans reis remedium | Vergente mundi vespere uti sponsus de thalamo egressus honestissima virginis matris clausula | Cujus forti potentiae genu curvantur omnia caelestia terrestria nutu fatentur subdita | Te sancte fide quaesumus venture judex saeculi conserva nos in tempore hostis a telo perfidi | Sit Christe rex piissime tibi patrique gloria cum spiritu paraclito in sempiterna saecula |
| ah50235 H | Christe cunctorum pariter tuorum palmitum vitis deus alme nobis praebe Maioli celebrare tanti festa patroni | Quem tibi nostris placuit diebus pluribus signis meritisque dignis regibus coram hominumque turmis glorificare | Annuas istisque sic interesse faudiis nos perpetuis et amplis pro reis gestis merito career ut nequeamus | Quaesumus rector pietatis auctor noster hic pastor tibi sit precator quo tua nobis pietate cunctis crimina dones | Cujus in tanto pia vota festo congruit nobis jugiter canendo super paschae tibi duplicatas solvere laudes | Trinitas deus unus atque summus sit tibi rex gloria sempiterna qui regis tanta bonitate cuncta omne per aevum | Amen |
| ah50268 Sq | Laus tibi Christe qui es creator et redemptor idem et salvator | Caeli terrae maris angelorum et hominum | Quem solum deum confitemur et dominum | Qui peccatores venisti ut salvos faceres | Sine peccato peccati assumens formulam | Quorum de grege ut Chananaeam Mariam visitasti Magdalenam | Eadem mensa verbi divini illam micis hanc refovens poculis | In domo Simonis leprosi conviviis accubans typicis | Murmurat pharisaeus ubi plorat femina criminis conscia | Peccator contemnit compeccantem peccati nesciens paenitentem exaudis emundas foedam adamas ut pulchram facias | Pedes amplectitur dominicos lacrimis lavat tergit crinibus lavanda tergenda unguento unxit osculis circuit | Haec sunt convivia quae tibi placent o patris sapientia | Natus de virgine qui non dedignaris tangi de peccatrice | A pharisaeo es invitatus Mariae ferculis satiatus | Multum dimittis multum amanti nec crimen postea repetenti | Daemoniis eam septem mundans septiformi spiritu | Ex mortuis te surgentem das cunctis videre priorem | Hanc Christe proselytam signas ecclesiam quam ad filiorum mensam vocas alienigenam | Quam inter convivia legis et gratiae spernit pharisaei fastus lepra vexat haeretica | Qualis sit tu scis tangit te quia peccatrix quia veniae optatrix | Quidnam haberet aegra si non accepisset si non medicus adesset | Rex regum dives in omnes nos salva peccatorum tergens cuncta crimina sanctorum spes et gloria |
| a05735 H | Te saeculorum principem te Christe regem gentium te mentium te cordium unum fatemur arbitrum | Quem prona adorant agmina hymnisque laudant caelitum te nos ovantes omnium regem supremum dicimus | O Christe princeps pacifer mentes rebelles subjice tuoque amore devios ovile in unum congrega | Ad hoc cruenta ab arbore pendes apertis brachiis diraque fossum cuspide cor igne flagrans exhibes | Ad hoc in aris abderis vini dapisque imagine fundens salutem filiis transverberato pectore | Jesu tibi sit gloria qui cuncta amore temperas cum patre et sancto spiritu in sempiterna sǽcula |
| 830070.1 H | Christe qui lux es et dies noctis tenebras de tege lux ipse lucem crederis lumen beatum praedicans | Precamur sancte domine defende nos in hac nocte sit nobis in te requies quietam noctem tribue | Ne gravis somnus irruat hostis nobis surripiat caro illi consentiat nos tibi reos statuat | Oculi somnum capiant cor ad te semper vigilet dextera tua protege famulos qui te diligunt | Defensor noster aspice insidiantem reprime guberna tuos famulos quos sanguine mercatus es | Memento nostri domine in grave isto corpore qui es defensor animae adesto nobis domine | Tetrae noctis insidie hujus timoris libera tuae lucis magnalia totum quorum illumina | Gloria patri ingenito et Christo regi domino unacum sancto spiritum in sempiterna saecula | Amen |