- Log in to post comments
| a03009 H | Te deum laudamus te dominum confitemur | Te aeternum patrem omnis terra veneratur | Tibi omnes angeli tibi caeli et universae potestates | Tibi cherubim et seraphim incessabili voce proclamant | Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth | Pleni sunt caeli et terra majestatis gloriae tuae | Te gloriosus apostolorum chorus | Te prophetarum laudabilis numerus | Te martyrum candidatus laudat exercitus | Te per orbem terrarum sancta confitetur ecclesia | Patrem immense majestatis | Venerandum tuum verum et unicum filium | Sanctum quoque paraclytum spiritum | Tu rex gloriae Christe | Tu patris sempiternus es filius | Tu ad liberandum suscepturus hominem non horruisti virginis uterum | Tu devicto mortis aculeo aperuisti credentibus regna caelorum | Tu ad dexteram dei sedes in gloria patris | Judex crederis esse venturus | Te ergo quaesumus tuis famulis subveni quos pretioso sanguine redemisti | Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria munerari | Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tuae | Et rege eos et extolle illos usque in aeternum | Per singulos dies benedicimus te | Et laudamus nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi | Dignare domine die isto sine peccato nos custodire | Fiat domine misericordia tua super nos quemadmodum speravimus in te |
| 008351e HV | Sit Christe rex piissime tibi patrique gloria cum spiritu paraclito in sempiterna saecula |
| a06521 H | Verbum salutis omnium patris ab ore prodiens virgo beata suscipe casto Maria viscere | Te nunc illustrat caelitus umbra fecundi spiritus gestes ut Christum dominum aequalem patri filium | Haec est sacrati janua templi serata jugiter soli supremo principi pandens beata limina | Olim promissus vatibus natus ante luciferum quem Gabriel annuntiat terris descendit dominus | Laetentur simul angeli omnes exsultent populi excelsus venit humilis salvare quod perierat | Sit Christe rex piissime tibi patrique gloria cum spiritu paraclito in sempiterna saecula |
| ah47196 Tp | Gloria .. voluntatis | Rex immense poli terraeque marisque profundi | Laudamus te | Omnes caelicolae benedicunt quem sine fine | Benedicimus te | Virtutes caeli quem semper rector adorant | Adoramus te | Glorificande Deus via lux pax gloria virtus | Glorificamus te | Humani generis factor fabricator et orbis | Gratias ... tuam | Et regum regem veneramur et omnipotentem | Domine Deus .. omnipotens | Sit tibi laus et honor mundi sator atque redemptor | Domine fili unigenite | Rex aeterne tuis per saecula parce redemptis | Jesu Christe ... patris | Cunctipotens domine nostrae reparatio vitae | Qui tollis..nostram | O decus angelicum patris sapientia Christe | Qui sedes ... miserere nobis | Sanctifica proprios petimus ... |
| ah47068 Ky | Clementissime conditor omnium rerum o Domine nostri eleison Kyrie eleison | Qui es omnium princeps regum rex caeli terrae eleison Kyrie eleison | O Theos kyrie sabaoth solium qui tenes gloriae ymas eleison Kyrie eleison | Flos stirpis Jesseae Christe nostra placatus prece eleison Christe eleison | Chorus ideo nunc extollitur in tua laude eleison Christe eleison | Ad te sunt oculi Jesu redemptor nostri nobis eleison Christe eleison | O Deus annue quod plebs proclamat ad te eleison Kyrie eleison | Tibi proprium est misereri redemptis semper eleison Kyrie eleison | Eia reddite laudem Domino patri gratissime gloria prolique simul resonet cum sancto flamine et ut indulgeat proclamemus excelsa voce eleison Kyrie eleison |
| ah47170.1 Tp | GLORIA .. VOLUNTATIS Laudat in excelsis caelum terramque regentenm angelicus coetus laudat et omnis homo LAUDAMUS TE Te benedicit ovans angelorum celsa potestas et mortalis homo te benedicit ovans BENEDICIMUS TE Te veneranter adorant cuncta caterva polorum te tellus pelagus laudat adorat amat ADORAMUS TE Glorificant Dominum rutilantia sidera caeli glorificant te rex cuncta creata tua GLORIFICAMUS TE Grates immensas cogit xx [reddit tibi caelicus ordo??] et tibi Domino sic bo xxxxxxx AGIMUS TIBI .. TUAM [O pater] omnipotens o pulchri conditor orbis O rex caelorum parce tuo populo DOMINE DEUS ..OMNIPOTENS O fili patris o magni gloria mundi exaudi plebem o pie Christe tuam DOMINE FILI .. JESU CHRISTE .. FILIUS PATRIS Qui dampnas mundi damnati crimina damna nostra tuis tribue bona cuncta bone QUI TOLLIS .. NOBIS Qui super astra sedes ad dextram patris in alto Rex caelo famulis tu miserere [tuis] QUI SEDES..NOBIS Tu quoniam solus sancto qui sanguine sanctus sanctificas mundum nostra piacla pians QUONIAM TU SOLUS SANCTUS Tu solus Dominus dominans caelestia regna dextra terrarum et tua sceptra tenens TU SOLUS DOMINUS Tu solus regnum princeps altissimus orbis Quem totus laudat glorificatque Deus TU SOLUS ALTISSIMUS .. AMEN |
| 008310:01 HV | Gloria laus et honor tibi sit rex Christe redemptor cui puerile decus prompsit hosanna pium |
| 008284:06 HV | Sit Christe rex piissime tibi patrique gloria cum spiritu paraclito in sempiterna saecula |
| 008352 H | Nox et tenebrae et nubila confusa mundi et turbida lux intrat albescit polus Christus venit discedite | Caligo terrae scinditur percussa solis spiculo rebusque jam color redit vultu nitentis sideris | Te Christe solum novimus te mente pura et simplici rogare curvato genu flendo et canendo discimus | Intende nostris sensibus vitamque totam dispice sunt multa fucis illita quae luce purgentur tua | Sit Christe rex piissime tibi patrique gloria cum spiritu paraclito in sempiterna saecula |
| h04459 VAR | Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis laudamus te benedicimus te adoramus te glorificamus te gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam domine deus rex caelestis deus pater omnipotens domine fili unigenite Jesu Christe domine deus agnus dei filius patris qui tollis peccatum mundi miserere nobis qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram qui sedes ad dexteram patris miserere nobis quoniam tu solus sanctus tu solus dominus tu solus altissimus Jesu Christe cum sancto spiritu in gloria dei patris amen |