Haec est sancta sollemnitas | Et veneranda beati Stephani et honoranda | Ipse namque ut gaudia possideret caelestia | Christi secutus est vestigia | Ideo adeptus est praemia | Jam nunc ergo ipsius petamus suffragia nostra solvantur debita | Ac precatu benigno adjuti sempiterne digne captemus munera | Ubi videamus regem aeterna reddentem praemia sequentibus sua monita | Quibus medium credimus te fore beate Stephane et luce fulgentem rutila | Ideoque praecelsa tua imploramus auxilia | Uti clara gaudia percipiamus splendida | Per saecula
Haec est sancta sollemnitas | Et veneranda beati Johannis et honoranda | Ipse namque ut gaudia possideret caelestia | Christi secutus est vestigia | Idcirco adeptus est praemia | Jam nunc ergo ipsius petamus suffragia nostra ut solvat debita | Ac precatu benigno adjuti sempiterna digni captemus munera | Ubi videamus regem aeterna reddentem praemia sequentibus tua monita | Quibus medium credimus te fore beate Johannes et luce fulgentem rutila | Atque domini sequens vestigia cum innumera populi milia | Dulces canora odas resonabis candidissima cum turba maxima | Et voce decantabis angelica | Cum quattuor caeli animalia | Ter agius agius agius kirrius | Hoc est sanctus sanctus sanctus dominus | Et domino decantabis munera | Et maxima videberis in gloria | Ideoque praecelsam tuam imploramus clementiam | Uti clara gaudia percipiamus per splendida | Saecula amen
Haec est sancta sollemnitas cunctis veneranda | Beata illius et honoranda | Ipse namque et gaudia | Possideret caelestia | Christi secutus est vestigia | Idcirco adeptus est praemia | Jam nunc ergo ipsius petamus suffragia nostra solvat debita | Atque precatu benigno adjuti aeterna digne captemus munera | Ubi videamus regem aeterna reddentem praemia sequentibus sua monita | Quibus medium credimus te fore beate Stephane et luce fulgentem rutila | Ideoque praecelsa tua imploramus auxilia | Uti clara gaudia percipiamus splendida per saecula Amen
Haec est sancta | Sollemnitas sollemnitatum | Insignita triumpho Christi | Qui devicit imperium | Malepotens diaboli | Suo nos pretioso sanguine | Ejus de potestate eruens | Redempti ergo gratias agamus nostro redemptori | Rex regum Christe cui angelorum chori juge famulantur | Vultu placido homines in tuis laudibus sedulorum pius intuere | Quorum mortibus condolens in tantum humilis factus es ut morte subires | Tu devictis inferni legibus resurgens thriumphas | Tu post crucem per orbem gentibus imperas omnipotens filius Dei
Haec est sancta sollemnitas cunctis veneranda | Beata illius et honoranda | Ipse namque et gaudia | Possideret caelestia | Christi secutus est vestigia | Idcirco adeptus est praemia | Jam nunc ergo ipsius petamus suffragia nostra solvat debita | Atque precatu benigno adjuti aeterna digne captemus munera | Ubi videamus regem aeterna reddentem praemia sequentibus sua monita | Quibus medium credimus te fore beate Stephane et luce fulgentem rutila | Atque domini sequens vestigia cum innumera populi milia | Dulces canora odas resonabis candidissima cum turba maxima | Et voce decantabis angelica | Cum quattuor caeli animalia | Ter agius agius agius kyrios | Hoc est sanctus sanctus sanctus dominus | Et domino decantabis munera | Et maxima videberis in gloria | Ideoque praecelsa tua imploramus auxilia | Uti clara gaudia percipiamus splendida per saecula amen